장음표시 사용
141쪽
CAPUΤ V. I Uridicialis constitutio est, in qua de fa
cto convenit , jure, an injuria factum sit, qa aeritur et ut quum Orestes se matrem
fatetur occidi fle, sed jure id a se factum esse defendit. Ejus partes sunt duae, absoluta, & assiimptiva. Absoluta est, in qua 1
ctum ita defenditur, ut nulla ad id extranea defensio petatur: ut, Mimus, qui Accium. poetam in scena nominavit, in jus ab e vocatus, id solum defendit , licere nominari poetam , cujus scripta dentur agenda. Ea constitutio tractabitur, quum idipsum, quod factum esse constat, licere ostendem mus. Probatur autem aliquid licere jure naturae,iege,consuetudine, judicato, aequo, S bono pacto. Naturae jus est, quod nullλinstitutione ab ipsa natura nobis insitum est: quale est, ut liberi a parentibus mentur, eosque ipsi mutuo ament, ae colant. Lex est constitutio, quam populus, vel senatus, vel princeps sanxit: quale est jus civile, juSpontificium , quod jus canonicum appella mus. Consuetudo, est usus diu inter homines nulla lege servatus: quale est, ut
mortui in monumentis majorum sepelian
142쪽
tur. Judicatum est, quod sententia unius , aut multorum judicum aliqua de re publice decretum est e quales sunt sententiae, quae quotidie a judicibus in omni civitate de caussis feruntur. Eae quoniam eadem de re saepe diverta sunt, videndum est, si quando eas in nostra caussa proferemus, ut 8c plurimas , & approbatissimas afferamus , quo loco tum judices, tum res ipsas judicatas inter se comparare poterimus. Quod autem de judicatis in caussa judiciali accidit , id in epistola de rebus ab alio dictis,
ac factis accidere poterit 3 in epistola enim omnis generis caussae saepe incidunt. Sed hoc ab oratione differt epistola , quod oratio judices habet, epistola non habet, nisi illum ipsum, ad quem scribimus, nostrarum rerum judicem velimus. AEquum, &bonum est, quod boni viri omissio juris rigore , ad communem utilitatem judicavere: ut si pater filium exhaereditaverit, &qui haeredos constituti sunt, ei dare aliquam partem bonorum paternorum judicentur. Factum est id, quod duo, pluresve serva dum pepigere, seque ad id vel scio verbo, vel jurejurando, vel scripto astrinxerunt shis partibus juridicialem absolutam tractari
143쪽
CAPUT VI. Assumptiva juridicialis est, quae factum
accersita extrinsecus ratione defendit: ut quum Orestes dicit: Occidi matrem, quia illa patrem meum occiderat . Haec partes habet quatuor: concessionem , r motionem criminis, translationem criminis , comparationem. Concessio est , per
ruam nobis ignosci postulamus. Ea divi-itur in purgationem, & deprecationem . Purgatio est, quum consulto a nobis factum negamus . Ea dividitur in necessitatem , fortunam, & imprudentiam. Necessitas est vis, cui a nobis occurri non potest.
ut ille, qui ad diem statutum in judicium
non venit, quod eum morbus, vel vis 3quarum impedisset. In ea videndum est primum , utrum ea necessitas sit satis idonea ad impediendum caussa: deinde, num no stra caussa acciderit, num vitari potuerit, num consulto in eam incidisse existimari possimus. Postremo, num ob eam necessi talem excusari , aut absolvi debeamus . Fortuna est casus inopinatus, atque improvisus, ut qui quum seram sagittis peteret, hominem casu praetereuntem interemit .
144쪽
LIBER II. IoῖImprudentia est inconsiderata dictorum , factorumque emissio, ut qui criminis culpam in amorem , aetatem, ignorantiam
confert. Ac fortunae quidem, & imprudentiae iidem pene loci, qui necessitatis sunt. Considerare enim oportet, num id praevsedere , aut scire , aut cavere p9tuerimus: num caussam ei rei aut ipsi praebuerimus , aut praebuisse existimari possimus: num satis ea res, quam asserimus, praesidii, aut momenti habeat: num ob id nobis ignosci
conveniat. Sed haec omnia erunt pro ejus, apud quem agemias, qualitate tractanda: aliter enim nos apud amicum, aliter apud Riperiorem, aut principem excusamu S. D
precatio est declinandae poenae gratia facta supplicatio. Ea est, quum reus fatetur se non casu, aut imprudentia, aut necessitate, sed consulto peccasse, & tamen postulat ignosci sibi. Ignoscendi ratio experinis,& rebus maxime sumitur. Ex persona ejus qui peccavit, quum ejus nobilitatem , Virtutem , meritaque in patriam, in alios, Vel in eos ipsos, qui sunt ignoturi, ostendimus:
quum ejus merita cum peccatis compar
mus, & multo plura ac majora haec, quam illa esse probamus et quum optimam de eo spem in posterum demonstramus, quu-aeum non dolo, aut odio, aut malo animo
peccasse dicimus. A persona judicum V 'G 4 niam
145쪽
xo DE RATIONE SCRIB. niam captabimus, si de eorum humanitate, clementia, consuetudine ignoscendi quam-plur a proferemus: si eos , quibus ipsi ignoverint, in exemplum adducemus, δίhomines homini, caussam causi, comparahimus : si ex ea re non modo nullam infamiam , sed maximam etiam clementiae, Scmansuetudinis laudem eos , si ignoverint, consecuturos esse ostendemus . A re ipsa captabimus veniam, si rem ipsam, quantum licebit, omni ex parte attenuabimus: si in re simili aliis ignosci solere , aut ignotum esse ostendemus. Haec quidem caussa in iudicium nunquam venit: in privatum vitae usum , atque in epistolam saepe venit: proptereaque est a nobis pluribus verbis explicata . Remotio criminis est , per quam a nobis non crimen , sed culpam removebimus , eamque aut in hominem quempiam , aut in rem transferimus. In hominem , ut qui hominem occidit, id se magistratus , aut principis justii fecisse defendit. In rem, ut qui noctu armatus contra edictum inventus , id se vel inimicitiarum, vel grassatorum caussa fecisse affirmat. Si capam in hominem conseremus , primum ostendere oportebit , quam ille jubendi potestatem habeat. Deinde utrum nos honeste recus re, quod jubebatur, poteramus. Postre mo, num ea de caussa nobis ignosci con-
146쪽
L i B E R ΙΙ. IOS veniat. Quum in rem culpam conseremus,& haec eadem, Mea , quae de necessitate , praecepta sunt, erunt servanda. Translatio criminis est, per quam n OS aliorum peccatis coactos peccasse confitemur: ut Orestes, qui crimen suum in matrem confert, qua patrem ante interemerit . Hac in parte considerandum erit, primum, num vere crimen in alium tranSferatur: deinde, num
aequale sit huic, de quo agitur 3 deinde , an judicium de illo factum sit: tum, an debuerit reus alio crimine crimen illud vel judicare , vel ulcisci: postremo quid futurum sit, si ceteri idem faciant, & sibi jus armis dicanis quid si idem accusator nunc fecise ,
set ρ Atque hi sunt accusatoris loci. Reus. atrocitatem alieni criminis ponet ante Ocum .los, seque id coactum fecisse ostendet, neque utile, aut tutum fuisse iudicium experietare. Comparatio est, quum de duobus malis minus nos elegisse ostendimus, ut qui obsessus ab hostibus, quum de salut desperaret, exercitum incolumem eduxit, impedimenta hostibus tradidit. In ea primum accusator quaeret, utrum utilius, honestius , laudabilius fuerit id, quod reus fecerit , an aliud quippiam . Deinde habuerit ne is statuendi potestatem, an ab alio petere debuerit. Deinde fuerit ne aliud remedium, ne id fieri necesse esset. Tum
147쪽
tos DE RATIONE SCRIB. inseretur ab accusatore per conjecturan suspicio avaritiae, doli, metuS, aliarumque rerum, quae augere crimen possunt. De sensor , & suspicionem cupiditatis , ac doli omnem tollet, & magnitudinem periculi ponet ante oculos: tum ab judicibus, ab accusatoribus quaeret, quid ipsi fecissent, si eo in discrimine constituti fuissent. Postremo, per comparationem malorum ostendet nihil aliud utilius fieri potuisse. Ac de iudicialis quidem caussae generibus , satis
pro suscepta institutione dictum puto. Nec dubito fore, qui supervacuam hanc partem existiment, quum epistola ad amicum, non ad judicem scribatur. Sed primum ita caussae tractandae sunt, ut amicos quoque de illis judicaturos existimemus. Deinde ad superiores nonnunquam, item ad invidos, N inimicos scribimus, apud quos non aliter, quam apud judices objectiones refellere, nostrum factum excusare , accusare alios saepe compellimur. Postremo, nulla de rescribere possumus, in quam non aliquis ex iis, quos diximus , locis incidat. Sed haec hactenus. Nunc ad deliberativum genus
148쪽
IN omni autem deliberatione tria potiAsimum holare debemus, personas, res, ςaussas. persona: duae sunt, nostra, & eorum , apud quos agimus: aliter enim civis agere debet, aliter peregrinus: item aliter magistratus, vel princeps , vel dominus raliter privatus, vel subditus, vel servus. Sunt praeterea dignitatis, loci, aetatis, temporis differentiae: ut aliter sacerdos, aliter popularis : aliter juvenis, aliter senex: alister in templo, aliter in senatu, vel it foro, aliter in bello, atque apud exercitum, aliter domi, cum pax est, verba faciat . Permagni quoque refert, apud quos dicamus, vel ad quos scribamus, aliter apud senatum, aliter apud populum, aliter apud principem Caliter apud amicum loquimur.
Quarum quidem personarum habere rati omnem , prudentia, atque usus vitae potius, quam ars ulla docere nos potest. Verum tamen nos quoque ea , quae praecipi hac de re posse videbuntur , suo loco dicemus . Res omnis, quae in consultationem venit, aut possibilis, quod Graeci ἡ-et is vocant,au; utilis, aut honesti r3tionem habet. Ne
149쪽
1o8 DE RATIONE SCRIB. que vero utile ab honesto separo , quod aliud utile , aliud honestum este censeam e sed quia cum imperitis, ut plurimum agi
mus , qui utriusque rei rationem in vita communi separavere, nobis etiam in dicendo , ac scribendo separanda est : ut nuuc solam honestatem , nunc solam utilitatem propositam habeanriis. Quum deliberamuS,
utrum aliquid fieri postit, id ex tempore aut praesenti, aut futuro consideramus. EX praesenti , ut quum Ponti sex deliberat , utrum fieri Ostiae portus possit. Ex suturo , ut idem consultat, si Ferdinando Regi bellum inferat, utrum eum possit ex Italia expellere. Quae quidem deliberatio quoniam in conjectura tota posita est , inde linci omnes nobis petendi sunt. Illud tamen videndum, ut quae superius de re facta praecepta sunt, ea nunc ad rem faciendam accommC demuS . Illa praeterea consideranda sunt, locus, tempus, moduS, Occasio, facultas, & cetera , quae aut gerendum negocium praecedere , aut gestum subsequi solent, Quae quidem omnia, quoniam in priori volumine, quum de confirmatione
ageremuS, satis abundeque tractavimuS, inde repetemus . Utilis autem consultatio distribuitur in bonorum , malorumque rationem. Bona in vita communi aut corporis, aut fortunae, aut animi appellamus.
150쪽
L 1 3 E R I I. IO9Bona corporis sunt vires, valetudo , sor-ma , celeritas, agilitas, & cetera ejus generis . Fortunae bona sunt , nobilitas, opes, nonores , dignitates, potentia . soboles,
familia, & quae his similia sunt. Animi bona sunt, ingenium, memoria, virtuteS,
disciplinae, mores , & quae sunt ejus generis. Mala horum omnium contraria sunt, ut imbecillitas, aegritudo , tarditas, fortum' nae Obscuritas, paupertas, abjectio. Animi vitia , ignorantia , morum perversitas. Atque in bonis. quidem adeptionem , conservationem, incrementumque considerabimus. In malis imminutionem , fugam, evasionem , immunitatem. Honesti consultatio in recti, & laudabilis rationem dividitur , non quod laudabile aliquid esse s possit, quod rectum non st: aut rectum , quod non sit laudabile r sed quia rectum nonnunquam sine laude est, laus sine recto nunquam est. Nonnulli vero sine ulla spe, aut cupiditate gloriae rectum expetunt: alii solam rerum gestarum, tanquam pre cium expetunt gloriam . Ideo mihi utrius que locos tractandos seorsum existimavi. Rectum igitur quatuor ex partibus maxime sumitur, pradentia, justitia, fortitudine , modestia . Prudentia, est rerum omnium ad usum vitae pertinentium cum delectu scientia . Ejus partes sunt, memoria, in