장음표시 사용
151쪽
DO DE RATIONE SCRIB.telligentia , providentia. Memoria est , per quam ad usum nostrum praeterita recordamur. Intelligentia est, per quam praesentia recte perspicimus. Providentia est , per quam futuris occurrimus . Prudentiae partibus utemur, si praeteritis rebus praesentes, futurasque comparabimus: si commoda cum incommodis conseremus: si rationibus, atque eXemplis, quae sequenda
snt, & fugienda, demonstrabimus: si alicujus scientiae, aut artis rationes ad rem,
de qua agimus, asseremus: si quo pacto eorum apud quos agimus, dignitati, ac saluti consuli in posterum possit, ostendimus. J ustitia est aequitas, jus suum unicuique pro dignitate tribuens. Ejus partes sivit pietas , fides, beneficentia, & quae proprie a pellatur justitia. Pietatis partibus utemur, si in Deum, patriam , parentes, propinquos servanda esse officia suadebimus. Fidei partibus utemur, si pacia, conventiones, pro missa omnibus inviolabiliter servanda esse, ostendimus. Beneficentiae partibus utemur,
si opes, & copias non ad luxum , sed liberalitatem conserendas: si sociis , amicis , propinquis, honis viris, indigentibus su veniendum esse dicemus. Justitiae partibus utemur, si naturae, gentium, civium jura, leges , consuetudinem , instituta servari oportere demonstrabimus: si nemini injuriam
152쪽
Lia ER II. mriam inferendam: illatam, quantum liceat, propulsandam: Item, si societates, & amicitias colendas: si jussuum amota omnicupiditate , & perturbatione animi, tribuendum: si omnia denique ad communem
utilitatem referenda esse censebimus. Fose titudo est animi in rebus gerendis, tot randisque cum periculorum contemptione constantia. Ejus partes sunt, audacia, patientia , perseverantia. His partibus ut mur, si magno animo pericula omnia s heunda esse suadebimus : si mortem, exilium , vincula, cruciatus, tormenta, virolarii nequaquam timenda esse demonstrabimus, ut patriae, parentum, & eorum
ipsorum salus, incolumitas , dignitasque servetur: si nihil turpe, nihil humile, aut
indignum, mortis aut doloris , aut periculi metu iaciendum , atque dicendum esses, ostendemus: si res adversas lartiter, patienterque tolerandas: si summam in dictis, ac factis constantiam servandam esse, hortabis mur. Modestia est continens in omni re, ordine adhibito, moderatio. Rus partes
sunt continentia, modus, ordo, decorum.
His utimur, si cupiditates opum, bonorum, libidinis, gulae, similiumque rerum vit perabimus : si omnibus in rebus termium ,
modumque statuemus: si quid in singulis rebus deceat, videndum, ac servandum ep
153쪽
ti: DE RATIONE SCRIB. se suadebimus. Atque his potissimum locis recti ratio tractabitur. Laudabile id di citur , quod famam, & gloriam apud omnes honestam , atque optabilem ex sese parit: ilsumitur, vel a majoribu S nostriS, quum ostendimus, quantam illi ex ea re gloriam consecuti sint: vel a prie sentibus , quum ostendimus, quanto in precio ea res apud omnes sit: vel a posteris, quum gloriam, vel immortalitatem , vel beatitudinem tum a Deo, tum ab hominibus, ex ea re consec turos illos este promittimus. Caust, autem considerantur in deliberatione, tum ex ipsa re, quae venit in consultationem, tum ex fine , quem sequi Oporteat. Res auteri omnis, aut per se deliberationem facit: ut
si quis deliberet, det ne operam Philosophiae , an non i aut propter eXtraneam causii am: ut si Pontifex deliberet, an inserat Ferdinando Regi bellum, ut ille id, quod Pontifici debet, persolvat. Quibus in caussis locus, tempus, modusque ponitur : ut si quis deliberet, utrum hoc tempore bel lum inserendum, aut hoc loco incipiendum, aut hoc modo gerendum sit . Quum reSipsa faciet deliberationem, omnibus Cammodis aut augere, aut eX tenuare oportebit. Quum autem propter eXtraneam caussam
veniet in consilium, primum caussam ipsam vel augebimus, vel minuemus. Deinde quam
154쪽
L 1 a E R I I. I I pquantum momenti ad rem illam , de qua
deliberamus, habere debeat, ostendemus , α rem cum caussa conseremus, ut satis ne Monea caussa sit pro magnitudine rei appareat; tum rei finem spectabimus, ad eumque nostras argumentationes omnes dirigemus: finis erit aut utilitas, aut honestas.
Sed quoniam, ut Quintilianus ait, nihil
aliud est deliberatio, quam quaedam comparatio rationum , si quando res utraque in dubium, & comparationem veniet , qui utilitatem praeponet, his locis utetur. Incolumitatem, & salutem omnibus rebus praeferendam eue: virtutibus neminem recte uti posse, qui a periculis tutus non sit, non virtutem, sed temeritatem esse ejuS, qui, quum sine periculo possit vivere, pericula sponte suscipiat: neque illi Deum adjutorem esse, qui se ultro periculis osse, rais honestum nihil existimari convenire, quod salutem non pariat. Qui rationem . honestatis praeseret, his locis utetur. Vir
tutem nunquam deserendam , dolorem , mortemque turpitudine, atque infamia leviorem esse: mortem honestatis causta ultro esse subeundam. Otio loco eorum exem
plis utetur, qui pro patria, δc honestate ul-
, tro mortem Oppetiere: neminem exploratum habere, illo vitato periculo, incolu
155쪽
114 DE RATIONE SCRIB. honeste vivat, eum satis, abundeque tutum esse : qui turpiter, diu incolumem este non polle : fortunam quoque virtuti adjumento esse solere : postremo quae laus apus posteros , R immortalitas ex recte factis consecutura sit , quae contra ex turpibus ignominia . Potest autem deliberatio duplex , aut triplex esse: ut si quis deliberet, det ne operam juri civili, an medicinae, an
philosophi : quae quum inciderint, finis omnium spectandus erit , videndumquc quid sequatur is, qui deliberet. Quoniam autem deliberatio duplex ossicium habet , suadendi, &dissuadendi, ex quibus locis
suasionem comparabimus , ex contrarii Seisthasionem constituemus 3 contrariorum
enim eadem est disciplina . Sed de hoc hactenus . Nunc ad demonstrativum genuStranseamuS.
DEmonstrativum genus consumitur in laudem , & vituperationem . Sed quoniam & potior laudandi pars est, & ex laudis contrariis locis vituperatio constat , de ea potissimum dicemus. Laus igitur auta personis, aut a rebus sumitur. Personae
156쪽
L I B E R Ι I. II sin Deos, & homines distribuuntur. Deum
ipsum laudare ob ejus magnitudinem vox humana non potest: sed singulos ejus actus laudamus , ut potentiam , sapientiam , providentiam , mansuetudinem , ordinem , Ncetera ejus generis, quae ex ejus operibus consideramus. Ea praeterea, quae ab homine satis intelligi non possunt, admiratione,& veneratione prosequimur , ut creatio nem mundi, conjunctionem humanae, d, vinaeque Naturae, trium Personarum in eadem Essentia sic enim loqui necesse distinctionem , & quae sunt ejus generis, qui bus de rebus dicere qui volet, eas, quas dixi, partes amplificabit, hominesque in
earum admirationem, contemplationem que adducet. Hoc loco mihi error eorum
indicandus est, qui quum divinum aliquid in concione laudaturi sunt, ea de re partim disputant, partim praecipiunt, ac docent, quasi in schola apud discipulos, non in tem plo apud populum verba faciant: quae ratiotium a loco, tum a tempore, tum a personis
maxime aliena est . In quod quidem vi- . tium plerique eorum incidunt , qui alicubi festis diebus concionantur . Quod quidem mihi dicendum putavi , non ut Cos reprehenderem , qui in ceteris discruplinis docti sunt, hanc facultatem Omnino non attigerunt: sed ut hi, qui oratores ha-H a be
157쪽
116 DE RATIONE SCRIB. heri volunt, id vitium & plane cognoscerent, & quantum possent evitarent. Sed ut ad institutum redeamus, ita divinae res trωctandae sunt, si publice dicamus, ut oratio, non lectio, aut disputatio videatur. Epistola, quia jus docendi habet, liberior est .
Hi vero quos Divos, vel recepto jam vocabulo Sanctos appellamus tum ab humanis , tum a divinis partibus laudandi sunt.
Humanae partes, natura, fortuna, & animo continentur . Naturae, sive corporis partes sunt forma, robur, valetudo, ve
locitas , agilitas , proceritas , dignitas , &quae his similia sunt. Has illi partes si habuerint, aut e X tenuaste jejuniis, aut in solitudine abscondisse, aut squalore, situque obduxisse, aut ad divinarum rerum usum contulisse dicendi sunt: si non habuerint , non quaesisse, imo etiam contempsiste. Fortunae partes sunt, genus, educatio, patria, honores , dignitates. , inopia, clientelae, amicitiae, assinitates, liberi, nepotes , dccetera ejus generis: quae si fuerint, ab aliis partim relicta , partim egentibus eroSata, partim ad nivinum cultum collata esse dicendum erit: si non adfuerint, non esse quae sita, imo etiam omni studio evitata. Animi partes sunt prudenaia , justitia , fortitudo , modestia: quarum ossicia, quia satis, abundeque in deliberativo genere demonstravia
158쪽
mus , in praesentia attingere non convenit. Jae partes ita in his vel universae , vel sin gulae laudandae sunt, ut rectum illud, per fectumque officium, quod Graeci vocant, semper secutos eos fuisse, omnes que actiones suas ad Dei cultum, atqueis amorem retulisse demonstremus. Illae praeterea virtutes, quas nostri theologicas vocant , fides, spes, charitas, in summa eorum laude reponendae: Divinae partes sunt, quae supra hominem postae, humana ope comparari non postunt: ut doctrina sine studio , genera linguarum sine earum commercio nationum, curationes aegritudinum
sine arte medicinae, Sc alia permulta , quae tam Apostolis, tum aliis sanctis viris a Deo data esse non dubitamus. Neque vero haec in omnibus omnia laudanda sunt, sed alia in aliis, ut quisque visus est in aliquo gen re praestitisse: ut in charitate Stephanus, Laurentius in patientia s in eloquentia, &singuarum interpretatione Hieronymus , Augustinus in multarum rerum scientia, Antonius in sanctitate vitae, &ceteri eo dem modo. Multorum mors ipsa insignis, atque admiranda est, quos recepto graeco vocabulo martyres appellamus. Aliorum vel inventio, vel translatio maxime gloriosa, proptereaque consecuti sunt hominesco tempore beneficia. Et de sanctorum qui-
159쪽
118 DE RATIONE SCRIB.dem virorum laudatione hactenus: quam quidem partem sum paullo latius executuS, quoniam res ipsa, quippe quae nova sit, usque ad hoc tempus intacta fuerat, & hoc tempore magno Romae in usu est. Nunc ad reliqua pergamus.. De laudandis hominibus.
CEteri vero homines aut viventes, aut defuncti laudantur: viventes item aut coram, aut absentes. Qui coram laudantur, summa gravitate, summaque modestia laudentur necesse est , ne scurrae magis, &adulatores, quam oratores videamur, dandaque opera est , ut indicandae potius, dc testificandae aliis virtutis ejus, quam homi uis laudandi gratia suscepta esse nostra Ora tio videatur: justaque in primis, atque bonesta , imo etiam si poterimus, necessaria ejus suscepti ossicii caussa ostendenda est . Oratio vero non nisi ex admiratione quadam ad ipsum , qui laudatur, dirigenda est: curandumque ne id nos munus vel reserendae , vel aucupandae hominis gratiae studio suscepisse videamur . Absentes laudare liberius oratio potest: epistola quanquam non erubescat, tamen ne adulationis suspi-
160쪽
LI aER II. I9spicionem moveat, non potest. Defuncti ita mihi laudandi esse videntur, ut consolari magis eos, apud quos dicimus, quam illos
. laudare velle videamur. Qii Od contra faciunt plerique eorum, qui nostro tempore oratores haberi volunt f ita enim ad laudandum accedunt, ut aperte se laudatores , atque assentatores esse fateantur . Ita Vero laudant, non ut orationem habere , sed ut ejus viri recitare ab se scriptam historiam existimentur. Mihi vero funebrium orati tionum ea servanda ratio videtur, primum, ut justissimum esse eorum, apud quos dicimuS , dolorem, nostrumque cum illis communem esse ostendamus: Deinde, ut eos illorum , qui defuncti sunt, virtutibns, rebus gestis, gloria, felicitate, & memoria consolemur. Laudantur autem omnes homines ab his potissimum partibus, quas supra commemoravimuS , naturae, fortunae, animi. Ac duo quidem illa superiora ita commemorantur, ut non propterea quod
ea quis habuerit, sed quod his optime fu rit usus laude dignus existimetur ι usus enim illorum non possessio, laudem asterirnam & a malis plerunque, & sine ratione possidentur. Laudantur tamen non immerito ii, qui quum ignoti, obscurique sint, summas tum opes, tum dignitates sunt vim tutibus , & rebus gestis consecuti. Non'