장음표시 사용
161쪽
rao DE RATIONE SCRI s. nullis contra vel paupertas, vel caecitas, vel alia corporis , fortunaeque calamitas laudem , & gloriam non mediocrem attulit , illustrioresque eos incommoda reddiderunt , quam ulla reddere commoda potuissent. Animi vero partes ita laudandae sunt, ut & habuisse eas quis, & summa cum dignitate semper exercuisie commemoretur. Illa vero, de qua vetercs scribunt , Virtutum quatuor in partes distributio, in excogitando quidem apud animum semperest, meo judicio, proponenda s tu scribendo, aut dicendo non semper explicanda . Omnes enim virtutes in omnibus commemorare si velimus , irridere eos potius , quam laudare videamur s in milite enim religionem , in sacerdote bellicam disciplinam laudare non convenit. Videndum a tem est, ut singularum virtutum parteS notas habeamus, ne quid quod in illis lauda-hile sit, praeterire possimus: & quum unius virtutis propria sunt, aliis tribuamus , ut siquis opum distributionem, aut incommodorum tolerantiam prudentiae ascribat, aut consilium in rebus gerendis modestiae, a temperantiae . Neque vero existimemus eum, qui doctus non sit, prudentem aut sapientem, aut bonum virum appellari non
posse : sed qui ita sit assiectus, ut multarum rerum usum habeat, multa ab eo extent
162쪽
vel provisa prudenter, vel acta constanter, vel responsa acute, ut de Catone scribit Cicero, eum appellare sapientem non dubitemus . In justitiae partibus quaedam n
stra aetate laudantur, quae veteres non commemorabant. Et observantia in Deum, ac
Religionem nostram, & obedientia, in s cerdotibus praesertim, ac religiosis viris, magnam, si adsit, laudem affert s si absit summam vituperationem. Quid pars illa liberalitatis, quae egenis succurrit, nobis
ex divina institutione tradita, quam nos re cepto Graeco vocabulo eleemosynam apyeilamus, quantam nunc hominibus laudem affert, quae veteribus pene incognita fuerat Clementia erga inimicos, quae nobis item ex divino instituto servanda est, .si adsit, magna laude digna erit: quam praecipue in Stephano laudamus martyrei si absit sacerdotibus praesertim vitio dari poterit. Patientiam quoque Religio nostra laudabiliorem , atque illustriorem facit. Castitas apud antiquos tantum in mulieribus laudabatur e nunc vero etiam in viris ita , ut intactum se ab omni coitu, mundumque servasse, & ut quidem nunc loquimur. virgi
nem esse, quod de Joanne Apostolo scribitur, summae laudi, ac sancti moniae tribuatur . Quid nobis illae divi uitus traditae virtutes, fides, spes, cliaritas, quantam
163쪽
ta a DE RATIONE SCRIB. cum Omnibus, tum vel maxime sacerdotiis bus, vel laudem, si adsint ; vel absint, vituperationem asserunt quantum habent in utraque parte: momentum Z Sunt igitur hae quoque diligenter , accurateque tractanda .
At quae haec potissimum in laudandis hominibus consideranda sunt . Illud in primis videndum erit, ut proprias unicuique laudes accommodemus: neque omnes eadem ratione laudemus , aliter enim magistratus,
aliter privati homines laudandi sunt. Aliae Regem, aut Imperatorem, aut belli Ducem: al iae Pontificem,aut Sacerdotem laudes decent . Quae quidem omnia nisi admodum imprudens, atque imperitus fuerit, discemnere unusquisque lacillime poterit. Sed de laudibus personarum hactenus, nunc de rerum laudibus pauca dicam. De rebus laudandis.
REs autem omnis corporea est, aut incorporea . Corporeae res sunt aut a natura institutae, ut elementa : quaeque in illis sunt nata, ut plantae, metalla , gem mat s aut hominum industria sunt comparatae, ut urbes, templa, domus, earumque a ornamenta. Incorporeae sunt, ut artes, ut pi
164쪽
L i a E R I I. I 2ῖ pictura , sculptura 3 aut scientia, ut rhetorice , philosophia: aut virtutes, ut justitia
fortitudo. Corporeae res omnes, quae a nam
tura sunt, partim a natura sua, partim ab usu nostro laudantur. A natura quidem sua laudantur , quum earum species, ordo , proprietatesque commemorantur. Ab usu nostro , quum fructus , commoda, emolu menta , delectationes , quae ex his perci
piuntur , commemoramus . Quod quidem pulcherrime facit Cicero in secundo de natura Deorum , quum mundi universi pulchritudinem , ornatum, usumque describit. Facit multis in locis Plinius, quum vel provincias, vel plantaS, vel gemmas, vel alia opera naturae collaudat. Facit omnium optime, elegantissimeque Virgilius, quum in Georgicis Italiae laudes cle- scribit. Atque in locis quidem consideratur in primis coelum, clemens, an asperum sit: salubre, an pestilens: calidum , an frigidum : pluvium, an serenum s deinde s
lum , saecundum, an sterile: omnium rerum ferax , an aliquarum s vulgarium prae terea , an earum , quae paucis in locis nascunturi utilium quoque, an noxiarum: situs praeterea loci consideretur, montanus, an planus : maritimus, an mediterraneu S: portu Osu S , an importuosus : cui praeterea coeli
regioni expositus, tum vero qui montes,
165쪽
ia 4 DE RATIONE SCRIB. quae sylvae, quae flumina, qui lacus, qui
fontes in eo sint, considerantur. Postremo quae urbes, emporia , oppida in ea regione sint condita, & a quibus habitata. Usus spectatur tum ex his, quae dictae sunt, partibus , tum eX commerciis, tum eX commodis vitae traducendae, imperii propagandi , rerumque gerendarum occasionibus . Voluptas postremo, & delectatio commemoratur aucupandi , venandi , piscandi, tumque non uno modo animum relaXandi. Plantae, metalla, gemmae, & cetera ejus generis, tum a specie ipsa, forma , colore,& nitore laudantur, tum ab usu, qui inde percipitur: ut emendi, vendendique ex auro : ex serro , belli gerendi: ex planti S, V scendi: ex gemmis, cetera exornandi, tum vero ex vi quadam , & proprietate naturae, quae his in rebus multiplex , admirandaque insit: quae noste qui cupiet, legat eos , qui de earum rerum natura perscripsere , ut eX graecis Aristotelem , Theophrastum et ex nostris Plinium, Albertum Magnum, alioseque permulto S. Earum vero rerum, qua hominum industria comparantur , urbe Spraecipue sunt f hae laudantur tum ab his partibus , quae locis attributae sunt: tum a specie, tum figura, ab artificiosis munitionibu S , ut fossis , muris, turribus f ab
aedificiis tum publicis, tum privatis: ut viis s
166쪽
Lia ER II. III viis, templis, aquaeductibus , domibus ,
eorumque aedificiorum dispositione, atque ordine: tum vero ab antiquitate, conditioribus, alumnis , rebus gestis, imperio, legibus, institutis, exemplis, inventis, artihus, quae ibi aut in velatae primum sunt, aut Boruerunt. Cetera porro aedificia vel ab his omnibus, vel ab aliqua earum parte νIaudantur: in quibusdam autem utilitas, ut
in aquaeductu: in quibusdam dignitas, &quasi majestas maxime consideratur, ut intemplis. Ceterae res omnes, quae artificio Constant, partim a materia, partim ab artificio , atque artifice, partim a forma, par tim. ab usu , partim a raritate, & precio,
partim a posse si bribus , & dominis commendantur . Ac coporeae quidem res. ita meo judicio tractandae sunt. Incorporeae autem res , quae in laudationem veniunt, aut artes, aut scientiae, aut virtutes sunt,
ut supra diximus. Hae laudantur, aut ab antiquitate, & inventoribus: aut a subjecis S materia, in qua versantur: aut a dignitate , & spectatoribus: aut ab utilitate, quam humano generi conserunt: cui est nonnunquam adjuncta necessitas: aut a fine, pr pter quem inventae abhominibus, cultaeque sunt f has autem singulas partes explicare,
quoniam & immensi operis esset, & ad n yram institutionem non pertinet, in prae
167쪽
ia 6 DE RATIONE SCRIB. sentia non est visum : earum, qui notitiam nullam habebit, neque dicere de his, neque scribere quicquam poterit. Laudantur autem non solum ii habitus , verum etiam
actus , sive actiones ipsae, & quaedam quasi professiones , institutionesque vivendi ab his ductae, pro lactaeque partibus: ut vita rustica, religiosa, solitaria, civilis , & quae sunt generis ejusdem. AtqM hujus quidem universi generis laudandi haec potissimum
ratio est. Primum , ut vitam ipsam universam quanta maxima possumus diligentia describamus . Deinde , ut ejus singula ,
commoda enumeremuS, tum explicemus
ea quibus caret, incommoda : deinde contrarium vitae genus describamus, & utriusque commoda, & incommoda comparemus 3 quo loco per omneS parteS Vagari, easque singulas cum illa, quam nos laudamu S , conferre poterimus, tum eXemplo
uti licebit eorum , qui id vitae genus secuti
sunt, in eoque prae ceteris floruerunt, tum finem ipsius vitae collaudabimus, ad eumque omneS ejus partes referemus. Omni Sautem non modo deliberatio, ut Quintilianus assirmat, Verum etiam laus compara tione mihi maxime contineri videtur. Illa enim sive res, sive persona maxime com
mendatur , quae ceteris sui generis praestare maxime demonstratur . Vituperatio vero
168쪽
quoniam ex contrariis laudationis locis, ut superius diximus, conficitur, non est mihi latius explicanda, nam qui recte laudandi rationem noverit, vituperandi quoque rationem tenebit, humana praeterea ingenia ad vituperationem , quam ad laudem promptiora sunt. Huc accedit, quod singulis virtutibus bina , aut plura vitia opposita sunt, qua facilior vituperandi, quam laudandi ratio est. Ac de universo quidem dein monstrativo genere diximus satis . Quod quidem copiosius , quam ceteri soriptoreS, executi sumus . tum quod aetate nostra vel solum, vel maximum est, in quo, latina versetur oratio: tum quod nos scribendi, non dicendi rationem tradimus, quae qui dem latissime patet, atque in materia versatur. Postremo illa etiam. me ratio m
vit , quod hoc genus quasi facillimum, ¬issimum veteres magis attigerant, quam tractaverant.. Nunc quo pacto haec caussarum genera ad scribendi rationem accommodentur, aperiemus. De Personis
CAPUT XI. I Gitur qui ad scribendum accedit, duo ise
la in primis consideret necesse est, per sonam, & caussam. Personae omnino dum sunt s
169쪽
1ag DE RATIONE s RIB. sunt, eius qui scribit, & ejus ad quem scribit. Quoniam autem neque omnes, neque
ad omnes scribere eodem modo debents aliter enim ad pares, aliter ad superioreS, aliter ad inferiores scribimus in personarum in primis habenda ratio est. Sunt igitur in omni persona quinque potimimum consideranda: natura, fortuna, studium , dignitas, asseclio. In natura considerandus est sexu S, ut vir , an mulier: aetas, ut puer, an ado Iescens, natu grandior, an senex: natio, ut Italus, an Gallus: patria , ut Romanus , an Venetus. In fortuna consideratur , ut nobilis, an ignobilis: conditio, ut servus, an liber: ordo, ut eques, an senator: opes, ut dives, an pauper: aestimatio , ut clarus, an obscurus: amplitudo, ut poten S, an immpotens , alicujus auctoritatis, an nulliuS: status vitae, ut pater, an filius, maritus , an caelebs, privatus, an cum potestate . In Budio consideratur ars liberalis, ut medicina , pictura , sculptura, mercatura: an
illiberalis, ut sutoria, institoria , fulloni
ca lignaria, serraria, ceteraeque ejus ge neris, quae recepto graeco vocabulo Mecha nicae appellantur . Consideratur praeterea .
disciplina: ut philosophus, an astrologus ,
Orator, an caussidicus: habitus etiam,
professio quaedam , ut religiosus, an popu laris , sive ut graece dicam , laicus, religio nis
170쪽
L 1 η E R I I. I 29nis praeterea prosessio , & Ordo non unus et ut Petri, Benedicti, Francisci, Dominici.
Dignitas consideratur, sacra, an profana, ut Pontifex, an Rex : perpetua, an ad tempus , ut princeps, an praetor. In affectione consideratur notitia, ut notus, an ignotus: henevolentia , ut amicus , an inimicus 2 consuetudo, ut hospes , an familiaris: pro pinquitas , ut civi S , an peregrinus: CO junctio, ut cognatus, an affinis: officia , ut bene , an male de nobis meritus. Atque haec in personis consideranda esse puto . Mutat autem in his scribendi rationem, earum , quaS modo nominavimus, partium potissimum comparatio 3 aliter enim tui
paullo ante dicebam ad similes , aliter ad dissimiles scribendum est a Igitur si ad eos
scribere nos continget, qui omni ex parte similes nobis, paresque sunt, quanquam , difficile admodum id quidem videtur, tamen si quando continget, honorifice de illis loquemur , eorumque dignitatem, Vise tutem ingenium, judicium nos magni facere ostendemus 3 ita tamen loquemur, ut nostrae quoque vel aetatis, vel dignitatis rationem habeamus. Si ad eos scribemus, qui nobis aliqua ex parte superiores sint, qua ex parte videbuntur praestare, ei nos plurimum inscribendo tribuemus: etiamsi