장음표시 사용
171쪽
r3o DE RATIONE SCRIB. superare videamur. Nam si ad natu majores scribemus, eorum aetati plurimum deinferemus praesertim, si & aliqua pars adjuncta sit ex earum genere, quae honestae ab hominibus , R laudabiles existimantur . Si ad eos scribemus, qui nos sortuna , & dignitate multo antecellant, exordio plerunque utemur : Κ cum in eo, tum in tota epistola benevolentiam summam captabimus , nisi irte illis valde familiares simus . Dabimus autem operam, ut tota epistolatum verbis, tum sententiis gravis, Ornataque sit, eosque omnibus in rebus nos magnificare ostendemus . Ita tamen cum illis loquemur, ne noS ipsos contemptos, abjectosque reddamus , praesertim si nos vel aetas , vel nobilitas, vel virtus aliqua commendabit . Ab omni vero non lum epistola , verum etiam cogitatione nostra ,
adulatio , atque assentatio in primis abel Medebet, libero, ut ego quidem sentio, homine indigna: neque ulla vel temporis, vel personae, vel necessitatis ratio apud nos valere tantum debet, ut cuiquam de ipso mentiamur. Nam tametsi credulos, & stultos homines, nec non gloriae cupidos falsis laudibus decipimus, nos tamen mentiri non debemus. Si vero aliquod de se illi judicium , aut ingenium habeant, nos stultitiae, & vanitatis accusant, qui quod nobis
172쪽
LIBER II. I 8 Ipersuasum non sit, aliis persuadere stuueamus. Nominare autem quemquam citrum
in numero multitudinis , qui recta , atque ex antiquo usu scribere volet, etiamsi ad Pontificem, aut Regem scribat, non debebit s vox enim illa si ad alterum reseratur, numerum, non dignitatem 1igni 1icat. Nos ita de nobis, ut de pluribus loqui vel dignitatis , vel modestiae, ac verecundiae gratia plane licet, ut si laus, aut dignitas ulla est , eam cum aliis communicare: si magistratus est, eum cum aliis gerere Videamur. Illa vero epitheta, quibus apud Pontifices, aut alios Principes uti solemus, ut aliquid usui, & temporibus concedamus, tollenda de nostris scriptis esse non arbitror, ne vel omnem penitus loquendi usum tollere, vel eos, ad quos scribimus , qui magna ex par te indocti sunt, contemnere existimemur :quorum alterum imprudentis, alterum superbi posset judicari. Quod si autem eorum res curemus, aut illis aliquo servitutis, vel ossicii genere astricti sumus , familiarius cum illis per literas loqui licebit praesertim, quum res illis suas domesticas perscribemus s servabimus tamen earum in Omniscribendi genere dignitatem. Jocari cum illis per epistolas licere non puto, nisi compertum habeamus, eorum naturam jocis ,
& salibus maxime delectari, existimemus-I a que
173쪽
i; a DE RATIONE SCRIB. que per eos nos, aut illorum gratiam inituros , aut facilius ab ilIis , quod volumus , impetraturos. Quod si quando utilitatis ratio exiget, ut faciamus , verecunde admo 'dum , & graviter faciendum erit, ut & illis gratificemur, & nostram dignitatem retineamus. Si vero nobis ad incognitos homines aliqua de caussa scribendum erit, tametsi quo pacto scripturi sumus, ipsa nos caussa nostra facile admonebit: neque enim ad eumdem eodem semper modo scribendum est dabimus tamen operam, ut quam
maximam possit mus a persona nostra bene Volentiam contrahamus, eisque nostrarum literarum caussam aut necessariam, aut honestam , aut utilem esse, quantum possumus, Ostendamus, ad eosque aliquid ejus vel necessitatis, vel emolumenti, vel gloriae pertinere, demonstremus . . Docilem vero in primis, attentumque reddemus, Nostrae tum caustae, tum personae significatione 3 tota vero epistola gravis, & accura ta sit, ut & ille se etiam in scribendo magniferi putet, & nos apud eum opinionem nostri quam maximam comparemus. Quum autem ad inferiores scribemus, magna tum seXu S, tum aetatis habenda ratio erit, ut
non quid nos possimus scribere, sed quid Corum Vel sexus, vel aetas po lit intelligere, putemus. Quid praeterea vel sexui mu-
174쪽
liebri, vel juvenili aetati conveniat, magnopere considerandum : eritque id prudentiae nostrae, ad unumquemque pro aetate,
pro dignitate, pro doctrina , pro materia scribere. Si ipsi in magistratu , vel dignitate aliqua constituti erimus, ita scribemus, ut neque dignitatis , neque humanitatis obliti videamur: quorum alterum humilis, alterum superbi animi existimari posset. Si
autem nos aut reipublicae, aut principis, aut alieno denique nomine scribere Oportebit s qua in re totus scribarum ordo, qui maximus, & honestissimus est, assidue ver satur : dabimus operam , ut ejus, pro quo scribimus, tum naturam, tum dignitatem, quam notissimam habeamus: ejusque personam, quantum possumus , induamus : ad ejusque naturam , gravitatem , aetatem, dignitatem , ossicium, orationem nostrar Umnem accommodemus : reipublicae in
primis gravitatem, & personam induamus, ejusque instituta, mores , consuetudines Omnes, in scribendo servemus. Illud , ad quemcunque scribamus , in primis meminerimus , propterea nos scribere, ut legamur , atque intelligamur. Quod si vel longioreS , vel obscuriores erimuS , quamis ejus, ad quem scribimus, sive natura, sive occupatio , sive doctrina postulabit, neu trum assequemur: ex quo fiet, & ut operam I 3 omnem
175쪽
r34 DE RATIONE SCRIB. omnem in scribendo amittamus , & ab illis
tum odio , tum contemptui habeamur . Quapropter orationem nostram , quantum licebit, ad eorum , qui lecturi sunt, voluntatem , doctrinamque accommodabimuS. Atque haec circa personas conservanda esse censeo i nunc ad res ipsas transeamus. De Generibus Dbiolarum.
O Mnis autem scribendae epistolae materia a fine deducitur, qui actionum nostrarum omnium dux , & moderator est. Is, ut in superiori volumine diximus, duplex esse potest , docendi, & movendi sabsentes enim aut doceamuS, aut moveamus necesse est. Alia enim scribendi causesa, quod ego quidem sciam, este potest nulla: ideoque epistolarum omnino genera duo secimus: unum, quod ad docendos, alterum , quod ad movendos absentes, sit inventum. Quoniam autem quum doc mus , aut res divinas, mores, virtutes , disciplinasque, aut negotia vitae civilis, actionesque tractamus: illud potissimum in duo genera partiti sumus, studiosum , seu contemplativum , & activum, sive negoci
sum : ac studiosum quidem in duo genera
176쪽
rursus divisimus: divinum,& morale, quod dilucidandae rei gratia appellare aliter non possumus . Activum quoniam multiplexerat, certa in genera non divisimus, ne lectorum animos multiplici partitione confunderemus. Movendi vero genus in duo item genera distribuimus, concitativum , & remissivum s a flectus enim omnes aut concitamus in absentium animis, aut lenimus , remittimusque. Horum gene rum species innumerabiles, atque infinitae
sunt: quas quidem persequi delle & in Gnitum , & supervacuum esset. Nos eas, quae maxime insignes,& necessariae videbuntur, tantum persequemur: ceteras, quarum neque inventio difficilis erit, neque tractatio ab his multum abhorrebit , scribentium ingeniis excogitandas, tractandasque relinquemuS. De disino, ire morali genere Epistolarum.
C A P U T XIII. AC duo quidem illa superiora epistola
rum genera, in quae studiosum illud genus partiti sumus, quorum alterum in rerum divinarum descriptione, alterum in morum, ac disciplinarum praeceptis post tum esse diximus, quanquam minus ne
177쪽
i36 DE.RATIONE sCRIB. cessaria nostrae institutioni fortasse videantur , nam & eorum tractatio aliarum disciplinarum propria est : & scribere de his, qui volet, majorem eruditionem habeat necesse est , quam ut ei in dictanda epistola elaborandum st) tamen omittenda penitu Sesse non censui, vel ob id maxime , ut qui illis disciplinis instituti non essent, quum rei dissicultatem intelligerent, scribere de his quicquam non auderent. Igitur scribe re per epistolam aliquid sive de divinis re-hus, sive de liberalibus disciplinis qui volet , ante omnia ejus, de qua scribere volet , disciplinae , summam habeat cognitionem necesse est: neque ab aliis petat, quod ipse alios docere vult, nam si positionem aliquam vel male intellexerit, vel non suis verbis expresserit, vel oblitus aliqua ex parte fuerit, e vestigio & res tota labefactabitur, ac corruet , R ipse suam tum imprudentiam , tum ignorantiam indicabit. Neque vero eam tantum , quam tractabit , quaestionem tenere satis erit, sed universae quoque disciplinae fundamenta, & vocabula teneat necesse est 3 nam & probetur unumquodque per suae disciplinae principia, suaseque in caussas, atque elementa resolvatur,& propriis e)us disciplinae , peculiarib isque Vocabulis explicetur, necesse est: quae quii norat, neque essicit quod vult, & discipli-
178쪽
Lin ERI I. I 37plinas ipsas confundit . Res itaque primum , deinde verba ejus disciplinae recte
teneat , qui tractare volet, quod suae professionis non sit: deinde ita tractet, ut ad quos scribat, meminerit s aliter enim quum ad doctos, aliter quum ad indoctos scribimus, res universa tractanda est. Videndum
est etiam , ut ea , quae traduntur, certo Ordine, ac ratione tradantur; nam & legentibus jucunda sunt, & discentibus faciliora . Praecepta vero quanta maxima tradi pos sunt facilitate, tradenda, ne laboret intelligendo, qui ea servaturus est. Ne vero fastidium frequentia ipsa moveat praecepto rum, in angustum contrahenda, & quasi
inculcanda non sunt. Exemplis autem cre-hris utendum s ea enim, quam praecepta magis movent. Neque veteribus tantum ,
qua incredibilia videntur, sed novis quoque, recentibusque utendum s ea enim faciliora nobis existimamus, quae ab aliiS nostra aetate facta cognoscimus . Habet autem utrumque hoc genus cum in principio ea, quae lectores attentos reddere solent,
tum in tota epistola digressiones quasdam , quibus animi recreari, & quasi renovari ad legendum possint praefertim, si longior epi-stdia' futura sit; nam quum ipsa perdifficilis, severaque sit, habeat extrinsecus aliquid necesse est, quod ad legendum animos alliciat a
179쪽
i 8 DE RATIONE SCUR. ciat, & pene attrahat. In hoc autem universo genere levissima, ac facillima sint , quae de moribus disputant f nam A latissime patent, atque ad omnes pertinent, & liberius tractari possunt , quippe quae verbis constent usitatioribus, campumque habeant ampliorem: in his tamen superior etiam servanda ratio est. Ac de duobus quidem illis generibus satis in praesentia dictum sit: quae quoniam, S ad alias magis disciplinas pertinebant, S. praeceptionem communem habebant , conjuncte mihi tractanda esse scensui . Nunc ad alia singillatim genera descendemu S. De negocioso, spe activo Epipolarum geuere .
CAPUT XIV. S Equitur id genus, quod in negociis po
situm esse diximus, quod vel activum, vel negociosum appellari licet. Id in duo potissimum tempora distribuitur: praeteri Ium, futurum s nam praesentia ita tractantur , ut partim praeteritis , partim futuris conjuncta sint. In praeterito quidem stempore negocia omnia ita quidem tractamus, ut aut quemadmodum gesta sunt , narremus, aut laudemuS, aut vituperemus saut de his gratias agamus, aut gratulemur,
180쪽
aut in his aliquid accusemus, aut desen d mus, sive excusemus . In futuro res aut certas, aut incertas scribimus. Certas quidem aut imperamus, aut suademus, aut dissuademus, aut commendamu S, aut pe timus , aut quae his contraria sunt, facimus . Incertas vero aut deliberamus, aut Optamus, aut praedicamus, aut conjectura
opinamur: aut id, quod utrisque commune est, in his consilium damus: quod tametsi ad suasionem , 8c dissuasionem referri potest, separatim tamen tractandum nobis visum est. Atque hae sunt ut mihi quidem videtur hujus generis praecipuae species . Si quae praeterea sunt, aut his adjungi pose sunt, aut ab his non sane multum discrepant.. Nos has potissimum repetentes singillatim tractemus, & quae unicuique praecepta conveniunt paucis explicemus. D. Epistola narrativa.
IGitur quum negocium aliquod per epi
stolam narrandum est, ante omnia cur id narretur, considerare debemus: ut fine perspecto, ad eum omnis nostra narratio dirigatur. Nam si ex ea cognitio tantum rei,& notitia quaeritur, ita res primum propo