장음표시 사용
181쪽
1 o DE RATIONE SCRIB.nenda est, lectorisque animus in expectationem adducendus, ut si id petierit ad se perscribi, sciat nos sibi diligenter, accurateque satis facere : si non petierit, noS cupidum rei cognoscendae faciamus, ut intelligat nos etiam absentes ea, quae scire is velle debeat, ultro cogitare, atque afferres deinde ita narranda res est, ut nihil omittamus de iis, quae legenti aut cognitionem, aut delectationem pollini afferre. Neque cum ipsa narratione finienda epistola est , ne inanis, & frustra suscepta narratio videatur : sed aut ejus caussa breviter eliponenda est, aut ad aliquam vitae partem accommodanda , aut invicem aliquid ab eo , ad quem scripsimus, exigendum . Si dei ctationis causia narratio suscepta sit , &omnia, quae id facere possunt, exequenda sunt, & lectoris animuS nunc rerum varie tate , nunc jucundis digressionibus detinendus est. Omnia vero lepidius, urbam niusque narranda . Claudenda vero epistola vel aliqua jucunda, acutaque sententia ἄvel similium nunc rerum pollicitatione ,
nunc expectatione. Si nostrae, vel amicorum res domesticae, familiaresque narrentur , 1implicem , nudamque narratiotiem ,
sermonique simillimam esse oportet Nuia quam liberior, ac solutior epistola est . Licet exordium vel adhibere, vel omittere: lia
182쪽
Iicet plura negocia nullo servato ordine narrare: licet ab uno in aliud, quod longe volumus, digredi, atque ad idem saepius reverti : licet seria jocis jocos seriis immiscere. Sermo familiaris, & quotidianus esse debet. Finem epistolae finis negociorum affert: neque epilogis , aut transitionibu S, aut Occupationibus , aut ullo genere artificii opus est. Denique summum artificium in hoc genere est, ut nullo artimcio utamur: ut extemporalis epistola non excogitata videatur. Quod tametsi tabellarius ultro exigentibus fieri necesse est, tamen etiamsi nulla nos aut temporis, aut hominis necessitas cogeret esset illa in stylo extemporalitas estingenda . Qua de re non idefuerunt, qui dicerent epistolam redolere incuriam quamdam, & negligentiam oportere. Si vero partim gesta, partim gerenda negocia exponemus, ita narrabimus, quae gesta erunt, ut ex iis facile, quae gerenda erunt, intelligautur ita, ut nono solum praeterita , & praesentia exponamus , sed futura etiam conjecturis quodammodo significemus : tum quid vel ipsi ab amico petamus , vel illi faciendum arbitremur, paucis aperiamus s quid in quaque re aut boni, aut mali sit breviter declaremus. Postremo, quae in nos
stra libertate sunt liberaliter pollicea
183쪽
14s DE RATIONE SCRIB. mur. Atque his potissimum rationibus , quum eXponenda erunt negocia, expone
De laudandi, o Qituperaudi gevere.
CAPUT XUI.ΡRoxima est laudandi, & vituperandi
ratio. Ea quoniam ex iisdem partibus sumitur, locis tantum in contrariam partem commutatis: ut supra fecimus, a nO- his conjunctim tractabitur. Igitur quum haec omnis ratio in res, atque personaS conferatur , duo in primis consideranda sunt, quum laudamuS, utrum eum, ad quem ascribimus, an alium quempiam, & qua de caussa, utrum commendandi, an gratias agendi, an aliquid impetrandi, an homines conciliandi gratia ι plurimum enim refert tum persona, tum caussa. Eadem in vituperando sequenda est ratio , aliter enim eum ipsum, ad quem scribimus, vituperamus, aliter de alio ad eum scribimus. Multae item sunt vituperandi caussae, ut maledictis respondeamus, ut injurias ulciscamur, ut vitia detestemur : aliaeque permultae, quarum in scribendo delectus habendus est.
Igitur si eum ipsum , ad quem scribimus, laudare constituerimus , sive id hominis
184쪽
LIEER II. 'I aeonciliandi, sive aliquid impetrandi, si ve ut hodie fit, volumen aliquod dedicandi gratia faciamus, principium aliunde sume mus: dabimusque operam , ne ille propterea nos scribere credat, ut laudemus. Nihil enim ut mihi quidem videtur absurdius , atque Oratori S Ossicio alienius, quam quum nos tantum laudandi gratia vel dicere, vel scribere profitemur Astentatores enim se vestigio, non lauciatores existimamur :nostraque scripta levissima ab omnibus, &vanissima judicantur, quippe quae placendi studio conficta , nihil veri, rectique continent. Hoc vitium essu gere qui volet mnes autem velle debemus) dabit operam, ut per insinuationem, ejus, ad quem scribit laudes ingrediatur ι id autem commodissume faciet, si ab alterius egregie factis, aut dictis incipiat: item si ab aliqua sententia, quae nos ad virtutis admirationem , investigationem , testificationemque excitet , principium sumat: item si dicat, se admiratione quadam, & splendore illius commotum contemplari ea, non laudare velle, magisque, ut alii cognoscant, atque imitentur , quam, ut ille res suas legat, ea scribere . Neque vero placet illud, quod est ini tertio libro ad Herennium scriptum , ut dicamus id nos ex ossicio facere , quod caussa nece1laudinis intercedat . Ossicium cium
185쪽
ε DE RATIONE SCRIB. dictis in utramque partem omnibus fidem , R auctoritatem detrahit. Nam si laudamus, vel amori, Vel meritis id tribuere existimamur: si vituperamus, vel odii, vel injuriae gratia sacere id gredimur. Immo in
utramque partem omni S, meo judicio, tot Ienda suspicio est: dandaque opera, ut alio rum , non nostra caussa laudare quempiam , aut vituperare Videamur. Aristoteles in ademonstrativa caussa , libera maxime principia este censet ita, ut etiam a rebuS a caussa remotissimis exordiri liceat, quemadmodum Sallustius apud nos fecit in Catilinarii, & Jugurthini belli principio. Id ego in dicendo non probo i in scribendo probo prassertim , si recte, dc per quosdam
quasi gradus ad caussam descendamus, uti sequi ea, quae dicimuS, non trahi, conjunctaque esse inter se, non consulta videan tur. Laus enim omnis vel admirationis, vel testificationis vim habeat, neque aper ta propositione proponatur, necesse est : ne scribere ea tantum de caussa videamur, nec venisse in eam mentionem , sed incidisse existimemur. Laudandi vero ratio ex superiori praeceptione petetur, ita tamen, ut non omnia, sed clarissima quaeque, & ad caussam nostram accommodatissima, nobis
sciamus esse deligenda. Digressionibus tam in laude , quam in vituperatione crebris
186쪽
LIn ER II. I Sutemur, ut & jucundior laus sit cepe repetita , & aliud agere videatur oratio. Amplificationibus item utemur per eos, quos in superiore libro docui, locOS communeS. Η e multum valent etiam ad eas, quaS scribimus, sive laudes, sive vituperationes
augendas, & ad legentium animos incitandos. Conclusionibus brevibus, & ad nostram caussam accommodatis utemur: epilogis raris , ac brevibus , ut scribi epistola, non haberi oratio videatur. Et quoniam unicuique laudandi finis praepositus este debet neque enim ut laudemus, noS tantum ad scribendum adduci convenit dabimus operam summo studio , ut omnes laudes, omnia dicta, epistolam denique universam ad eum quem proposuimus finem accommodemus : eo nostras argumentationes,
tanquam ad signum aliquod dirigemus . Eadem omnia vituperatione spectanda sunt. Caussa vero ejus rei, quoad fieri poterit , necessaria asserenda, atque in hominum animis fundamenta tum causi e , tum
benevolentiae firmissima jacienda, ne qua de re nobisci uspicio exoriri possit, quod ad ea perscribenda vel ira, vel odio, vel invidia , vel malevolentia adducti simus: eoque magis id vitandum est, quod omnis per se odiosa vituperatio est. Vituperandi autem ratio ex laudis praeceptione sumetur, locis, Κ ut
187쪽
i 6 DE RATIONE SCRIB. ut diximus, commutatis, virtutibusque sin sinitima vitia detortis: quae quidem prae ceptio quoniam per se facillima est omnes enim ad vituperandum, quam ad laudandum ingeniosiores sumus: δc non in virtutibus, quam in vitiis ostendendis exerceri malumus prosequenda latius visa non est. Illud in utraque ratione praecipiendum, ut
nihil impossibile, nihil incredibile , nihil
Non Verum, aut certe vero quam simillimum , pro X imumque dicamus ' ne assenta
tores, si laudemus: si vituperemus , hostes, aut maledici videamur. Si laudare e X traneam personam apud amicum velis o mus, tunc licebit ab ossicio nostro principium sumere, & caussis necessitudinis, si quae nobis cum illo intercesserint, commemorare . Sunt autem caussae necessitudinis, amor, beneficium , honor, cogna tio , assinitas, vicinitas, patria, hospitalitas: item illa morum, studiorumque simi litudo, priesertim bonorum. Quae si aderunt , in principio commemorabimus: si non aderunt, dicemus nos studio virtutis, quo praecipue teneamur, vel nobilitatis, vel miserationis, vel pietatis, vel alia honesta, ac probabili ratione, ad eum laudan dum, sive ornandum, si ve juvandum est 3 adductos: petemusque ab amico, ut insignem Virum tum cognoscere , tum com
188쪽
plecti velit: ejusque rei fructum illi aliquern vel studii , vel benevolentiae, vel fidei, vel gloriae , vel utilitatis, vel saltem conscientiae pollicebimur . Quae quidem
omnia ad commendatitias epistolas plurimum valebunt . Si vero rem quampiam laudabimus, ut artem , discipli iram , prO- sessionem , virtutem: danda opera erit, ne modo id studio , quod ea nos maxime res delectet, facere videamur: sed si ea res amicum delectet, nos ejus delectationi inservire ostendemus: si non delectet, dignam nos putasse rem dicemus, qua ejus animus delectetur: paulatimque ejus fructus, atque utilitates commemorabimus. Ingressi vero materiam, ejus tractandae rationem ex iis, quae supra scripsimus, repetemuS . Finem ejus convenit esse, ut eam rem vel amemus, vel capessamus , vel frequentemus, vel certe in precio, atque honore habeamus. Ad eum rationes nostras omnes, argumentationesque conferemus idque exemplorum in primis tum copia, tum claritate confirmabimus. Eadem in . artis, aut vitii alicujus vituperatione, at que execratione sequenda ratio erit, ut ejus
rei tractationem non ejus, ad quem scribimus, gratia suscepisse videamur : quod omnium odio, ac detestatione dignam judicemus , eam deinde iis rati ovibus, qui-Κ a hiis
189쪽
148 DE RATIONE SCRIB.hus supra laudandam esse docuimus, detestabimur: ejus damna, detrimenta , i commoda , ignominiam , labem , & perniciem proseremus: quantum deinde homi- Dibus semper nocuerit, quanto in odio semper habita fuerit, plurimis exemplis Ostendemus . Atque haec potissimum in laudandi , & vituperandi genere servanda este judicavimuS.
LAudi vero tum gratiarum actio, tum gratulatio finitima , & pene conjuncta est; utraque enim magna ex parte lau dem continet. Et gratiarum quidem actio, tametsi non eodem semper modo tractatur, habet tamen semper, tum accepti beneficii testificationem , amplificationemque, tum aliquam seu verborum , seu animi, seu re Tum remunerationem. Beneficium quidem aut a dantis, aut a recipientis persona, aut a re ipsa laudabimus. A dantis persona Iaudabimus beneficium, si ostendemuS illum non rogatum , non coactum , non de hentem , sed ultro , libenter, liberaliterque contulisse . Hoc loco eum a magnificentia,& animi magnitudine laudare poterimus.
190쪽
L 1 a E R II. I69 Si nogatus fuerit, dicere poterimus eum citius spe, atque opinione fecisse, aut etiam plus, quam rogatus fuerit, dedisse : ejus praeterea in re praestanda sedulitatem, fidem , studium, laborem , industriam , ope ram , diligentiam, benevolentiam , aut horum aliquid commendabimus. Plus etiam illum, quam pollicitus fuerit, prinitisse: aut plus, quam fuerit opus, oneris , & Iaboris nostra caussa suscepisse dicemus. Si vero nostris beneficiis provocatus, gratiam retulerit , dicemus eum vel plus , quam acceperit, vel melius , vel majus , vel celeriuS , quam debuerit, reddidi ite . A nostra persona beneficium laudabimus, si necessitatem nostram, aut calamitatem promseremus : si partes, quas ab animo, vel a natura, vel a fortuna habemus, modeste,
ac rerecunde commemorabimus: easque
dicemus sine illo beneficio nos aut retine.
re , aut servare, aut exercere non potuisse.
Item si nos ei vel affinitate, vel cognatione , vel patria , vel amicitia, vel ordine , vel studio, vel professione , vel moribus, vel alia hujusmodi re, quae adducere hominem ad beneficium in nos collocandum potuerit, conjunctos esse dicemus. A re ipsa beneficium laudabimus, si magnum, si insigne, si insperatum , si incredibile , si perpetuum , si utile, si honestum, si laudabi-Κ a te,