장음표시 사용
191쪽
IIo DE RATIONE SCRIB.le, si opportunum, si denique jucundum, nobis, & gratum tum tempore , tum loco fuisse , ostendemus. Mercedem vero pollicebimur , sive in eadem, sive in majore , nunquam in minore, nisi sorte aut rerum numerus, aut indignitas, aut labor beneficium augeat. Si facultas reserendae gratiae non erit, nos, nostraque illi perpetuo debere ostendemus, animum praeterea, & vo luntatem nostram erga illum optimam aperiemus . Eum nos animum si ostendere aliter non possumus, dicemus nos ejus beneficiis , & laudibus praedicandis omni loco,
omni tempore, omnibus hominibus ostensuros, eoque pacto beneficia ejus cumulatiora , illustrioraque reddituros . Neque ab re interdum fuerit, hujus gratiae relationem ad Deum bonorum omnium largitorem, remuneratoremque rejicere , ut ipse, qui
solus & potest , &solet, meritis illius praemia digna restituat. Atque hoc pro personarum , quibus gratiae agentur, qualitate faciendum erit.
192쪽
GRatulatio quoque non est a laudandi
ratione disjuncta. Nam 8c rem, de qua gratulamur, & personam cui gratu ID mur , laudemus necesse est : neque haec eadem semper ratione tractanda est. Nam&sola epistolam separatim facit, &cum aliis negociis saepe conjungitur. Item aliter amico, aliter principi, aliter in re magna, aliter in parva gratulamur. Servare tamen haec plerunque debemus, primum , ut laetitiam nostram , &lissimis verbis explicemus , & veram, solidamque esse optimis rationibus doceamus, deinde ut rem, de qua gratulamur , collaudemus : ostendamusque si res magna sit, dignam ea re fui Gὶ ει personam: neque aliam, cui tantopere res ea conveniret, facile inventum iri: neque minu S rei, quam personae fuisse prospectum. Si parva res sit, dicemus eum quidem multo majora, atque ampliora meruisse , sed hunc ad cetera quemdam quasi gradum , atque aditum esse . Si restitutio vel fortunae, vel dignitatis sit, non tam
amissio deploranda quanquam possit ea culpa, vel in homines, vel in tempora, vel. ε Κ in
193쪽
13a DE RAΤIONE SCRIA. in fortunam, vel in casum aliquem jure ,
conferri )quam restitutio laudibus, & laetitia prosequendi, quod ejus virtutis, dignitatis , nobilitatis, salutis habita tandem ratio sit s laetitiam vero nostram, aut a spe
confirmabimus, quod de illo sperasse tumnos, tum alios multos ante dicamus ; aut ab insperato augebimus , quod rem tantam, tam cito , tam prospere succedere potuit se, tum ob rerum , temporumque dissicultatem, tum ob perversitatem hominum, nunquam putaverimuS . Quo loco ejus
virtutem , diligentiam , industriam , laudabimus s optabimus deinde illi, vel ei rei,
quam adeptu S est, conservationem : turri ceterarum, aut similium, aut majorum ac
celsionem . Si magistratus fuerit, tum ad illius rectam, integramque administrati nem cohortabimur, si modo dignitas personae patietur: sin major eri t periona, quamu eam amice cohortari, atque monere possimus, scire nos dicemus, eum se optime, atque integerrime, α ut in ceteris solet , in eo magistratu gesturum : magnamque e X eo vel fidei, vel industriae, vel diligentiae , vel integritatis laudem reportaturum ἡ dabimusque operam, ut quae facere debet, ea nos facturum esse eum dicamus. Si vero is sit, quemadmodum pollimus, eum fideliter, amiceque, quo pacto se gerere oporteat,
194쪽
admonebimus, dicemusque ejus rei, Veigloriam, vel ignominiam non minus ad nos , quam ad illum, pro nostra amicitia pertinere. Haec ut dixi sunt pro rerum , N personarum qualitate servanda. Apud amicum enim brevius, A familiarius, imo etiam levius tractanda sunt: dandaque opera, ut niuit fictum, nihil fucatum, excogitatumque nihil appareat, sed ut vere nos gratulari, amiceque intelligat. Apud principem omnia gravius , uberius, artificiosusque agenda, ut se magni fieri a nobis, colique cognoscat. illud tamen in primis observandum, ut vel vera gratulatio nostra, vel ab omni certe assentationis suspi- . cione aliena videatur. Sed de his hac euus. De aeos fandi geuere .
S Equitur ex iis , quae ad praeteritum tem
pus pertinent, accusandi genus, quod multas in spebies distribuitur : quas quidem ut complecti facilius , atque explicare possimus , tria potissimum considerabimus , ca ullam , personam, actionem. Caussa in crimen, injuriam , vitiumque dividitur. Quicunque enim a nobis accusanduS est, aut deliquerit, aut ostenderit, aut erraye-
195쪽
is DE RATIONE SCRIB.rit , necesse est s aliud enim , quod ego quidem sciam, accusationi subjectum esse
non potest. Persona vero duplex est, rei,& judicis: quae nunc eadem est, nunc diversa s aut enim eum ipsum, ad quem scribimus , accusamus, & suae causi e quasi judicem constituimus aut alium apud alium accusamus. Actio quoque species complures habet s aut enim qua sit apud judicem accusamus, aut quasi apud amicum expostulamus, aut de injuria nobis illata conquerimur : quod etiam pro rerum , personarumque qualitate diversis modis facimus . Jam vero subditos per literas objurgamus , increpamus, monemus : quae quidem omnia pro caussae, & personae qualitate , non una ratione tractantur. Namque ui ut de caussa primum dicamus in si leve , 8c
tolerabile crimen erit, quale est intermisisse scribendi officium i amicitiae consuetudinem, aut leges non servasse, non respondisse amori, aut i literis nostris, Sc quae similia sunt: primum cum admiratione quadam id crimen explicabimus, deinde per consuta
tionem omnes ei excusationes auferemuS :tum crimen ipsum augebimus , nosque id magnifacere ostendemus e nihil deinde a nobis tale commissum esse demonstrabimus, nostrumque officium cum illius officio comparabimus. Quum autem illum,
196쪽
L I B E R Ι Ι. III quasi convictum nostris argumentis, rati nibusque tenebimus , illum quasi condemnantes multabimus jucundissima multa officii in posterum duplicandi, consuetudinisque cumulatius resarciendae. Si gravius crimen erit, eujus accusare amicum statuerimus, quale esset perfidiae , doli, insidiarum, cujus rei ad nos injuria pertineat, primum a nostro in eum amore, nostrisque meritis initium capiemus e nostram in eum fidem, studium, benevolentiam, integritatemque commemorabimus : nullamque
illi perpetrandi criminis caussam fuist ostendemus : deinde crimen ab eo commisesum este docebimus. Et quum diu illud auxerimus, tum qua de caussa commissum, investigabimus: caussisque omnibus sonsutatis , quae illum quoquo modo compellerei possent ad faciendum, aut nullam , aut tu pissimam, minimeque ejus dignitati convinnientem illi caussam fuisse ostendemus , tum quali poena dignum sit crimen , inquiremus et atque illum, quasi caustae judicem statuentes, quaeremus ab eo, quid ipse destio judicaturus fuerit, quo supplicio disgnum existimaturus, qua in eum clementia usurus. Quod si servare amicum statuerimus , quam id sit ab amicitiae legibus , dc sanctitate alienum, ostendemus: dicemus
tamen nos illi libenter ignoscere, modo
197쪽
116 DE RATIONE SCRIB. velit in posterum abstinere. Atque hoc Ioco illum liberius monere, & si perinae qualitas patietur, etiam objurgare poterimus . Postremo cum amicitiae quadam quasi instauratione epistolam concludemus. Si crimen ad nos non pertinebit, quum diu illud auxerimus, detestatique fuerimus, satis erit
pro nostra amicitia amicum, ut in posterum abstineat, admouere: eique infamiam , pe ricula , poena S, ceteraque quae ad deterrendum hominem valent, amice, severeque proponere. Si vero alterius crimen apud
principem, vel apud aliquem, qui judicandi de illo jus habeat, deferemus , eXordium
ab ingenti benevolentiae capratione sumemus 3 eam tum a nostrae, tum illius, ad quem scribimus, persona captabimus : id quomodo faciendum sit, ex superiore libro repetemuS . Deinde ad caussam pedetentim accedentes suspicionem odii, maledicentiae , invidiae, calumniaeque omnem a nobis removebimus : imo, si poterimus , amicitiam inter nos intercedere dicemus, officiaque ultro, citroque collata commemorabimus. His jactis fundamentis, crimen
narrabimuS: tum pro constitutionis genere, caussam nostram argumentis, rationibu Gque confirmabimus, confutabimusque ea, quae contra aut dicta essent, aut dici potui se
sent, deinde petemus ab eo, ad quem scri-
198쪽
Lia ER ΙΙ. I 37hemus, ut hac de re judicium faciat: neque
inultum, aut impunitum tantum scelus, patiatur : tum quid futurum sit, si hoc impune facere liceret, Ostendemus, remque per omnes locos amplificabimus. Conclusionibus ad finem, quem nos proposuerimus, accommodatis utemur. Nam si ea dere judicium futurum sit, epilogo utemur: caussaque confirmata , exaggeratoque crimine , quid de ea judicii fieri oporteat
ostendemus : idque ut fiat, rogabimus. Si de ea judicium futurum non sit, crimen o ipsum atrocibus verbis detestabimur: 8ccum tempore querela, & hominum perversitate , aut aliqua utili ad bene, beateque vivendum sententia concludemus epistolam . Atque haec quidem caussa quo pacto tractari debeat, quoniam satis, abundeque superius a nobis dictum est, quae hic
conveniunt, inde repetantur. Ne injuriari , .itiorumque accusatioue.
SI apud amicum de injuria expostulabimus , initium capiemus a nostrae amicitiae antiquitate, stabilitate, magnitudine, coniunctione: item a nostris in eum ossiciis, studiis, a nostra optima, constantique vom
199쪽
138 DE RATIONE SCRIB.luntate , aut si hic nos vel aetate, vel dignitate anteibit, a nostra in eum observantia , perpetuaque voluntate Ordiemur : quamque sit vel indecorum, vel turpe, amicum immerito offendere, ostendemus 3 deinde injuriam acceptam indigne, atrociterque
explicabimus : atque ab eo ipso proieciam esse docebimus. Duplex inde agendi ratio est. Nam si amicum gravius accusarest, tuerimus, ostendemus illum tantum gratia ostendendi secisse, quod fecerit, sive ut nobis aperte noceret: quod inimici, non amici animi est: sive ut ipse ex ea re com u' modum aliquod consequeretur. Quarum rerum utramque ab amicitiae legibus, atque officiis alienissimam esse demonstrabimus: atque ad alterutram, sive utramque rem comprobandam vim argumentorum
Omnem conferemn s. Quod si is in officio Velit permanere , quo pacto nobis satisfacere possit, interrogabimus , idque nos maxime expectare dicemus. Sin aliqua ex
parte amicum accusare statuerimus, causesam illius injuriae, catissis multis allatis ,
confutatisque, ignorare nos omnino dice muS : neque tamen existimare nos, illum
nostri ostendendi gratia, ut id faceret, ad ductum esse , quod esset, & ab ejus natura, consuetudine, humanitate, & a nostra amicitia, observantia, meritis penitus alie
200쪽
mim. Expectare autem nos magnopere
dicemus , ut quoquo modo, & suae dignitati , & nostrae amicitiae satisfaciat. Quod si is nos aetate , ac dignitate antecedet, quam indignum sit juniorem a seniori, a potente impotentem, ab Opulento inopem, a majore denique minorem ostendi, decipi,
vexarique per locum communem ostendemus : tum nostram aetatem , impotentiam, inopiam, imbecillitatem cum illius aetate, potentia , opibus , dc robore comparabimus : deinde nostram erga omnes innocentiam , mansuetudinem, clementiam, heni-kC gytatemque ostendemus: quamque indigne nobis, & praeter spem , atque opinionem accidat, conqueremuri. Hic quum locis communibus ad commovendam misericordiam usi suerimus, rogabimus hominem , ut si prodesse aut non vult, aut nousotest, nocere certe non velit .. Si vitiosum aliquem reprehendere, aut accusare
statuerimus, quoniam id sere a superiori in inferiorem proficisci solet, vel moneno , vel objurgando faciendum erit. Ab hocita- men'posteriori semper abstinendum, quum superiori uti licet: quum res gravior est, quam ut superius illud satis esse possit, ad
posterius confugiendum est . Quum monere aliquem statuerimus, primum Ostendere Oportebit, noS eam rem, de qua agitur,