장음표시 사용
201쪽
16o' DE RATI NE SCRIB. probe scire, ne ille securius se excuset, quod a nobis ignorari putet: deinde ejus
rei admonitionem ad nos potissimum pertinere vel aetatis, vel amicitiae, vel sanguinis , vel aliqua justa ejus generi S ratione , tum rem ipsam, uti gesta est , atrocius etiam, atque indignius, quam gesta est, exponemus . Deinde interrogabimus eum,irum ita res se habeat: num ipse ejus rei auctor fuerit: num recte fecerit: num, quum id faceret, consilium , prudentiam, aut judicium adhibuerit: num suae, vel aetati S,
S vel nobilitatis , vel dignitatis, vel salutis
Tationem ullam habuerit. Quum autem videbitur his verbis esse commotu S, tunc admonitio sequi debebit: ea severa , graviso recta, fidelis , dc paterni, aut fraterni affectus plena sit necesse est, quae poenitentiam, aut pudorem facii afferat, desperationem Nequaquam: neque minus incitet ad futurorum cupiditatem , ac spetia, quam ad dolorem , Sc poenitentiam praeteritorum. AdmonebimuS autem tum a persona, tum a caussa: a persona, quum ostendemuS eum
fecisterem indignam suis majoribus, sua cognatione, patria, aut si nihil horum ha-Leat , sua aetate, nostra consuetudine, professione, amicitia eorum, quibus cum Vivat . A cauisa admonebimus , quum ipsius
rei per se indignitatem, foeditatem, abje
202쪽
LIBER II. . . I 6 vctionem, vitiaque ostendemus: qua utumque absit a virtute, & recte facti ratione, atque honestate , docebimus : tum quid eum secisse oportuerit, & quanto id fa cilius, . honestius , ac laudabilius suturum, osten- demus: eumque in posterum ab eo vitio dein terrebimus , atque ad virtutem, & bene vivendi rationem cohortabimur. Si objurgabimus aliquem abliisdem fere locis personam commovebimus, remque eXagger
bimus , sed atrocius, atque iratius agemus: anteactam illi vitam cum exprobratione commemorabimus, qualis sit de eo spes in posterum, per irrisionem ostendemus e poe- nas ei multiplices impendentes propon mus : eumque tum ignominia, tum suppliciis deterrebimus: quantaque eum incommoda , quanta pericula, quanta a Deo, a que hominibus supplicia maneant, aperiemus . Postremo eum tum a rebus , tum ab
hominibus, quibus maxime fretus vivat, tum etiam a nobis ipsis destitutum iri ostendemus , spemque illi omnem rerum, atque bominum, quantum fieri poterit, adim mus . Sed haec materia rarius cadit in epistolam , nisi a patre in liberos proficiscatur, sic tamen quod erat cognitu non inutilis, re- .linquenda non est visa. Nunc ad defendet di genus transeamus.
203쪽
16a DE RATIONE .CRIB. De exessandi, sive defendendi genere.
DEsendendi. atque excusandi eadem ,
quae accusandi, ratio est. Partes easdem habet, caussam, personam, actionem: quae quoniam inter se ita conj unctae sunt, ut separari nequeant, conjunctim unoque a nobis tractabuntur. Omnis igituri caussa, aut excusatur, ut non facta: aut tanquam facta defenditur. Si culpa omnino earebimus, remque excusare, ut non factam , apud amicum voluerimus. ab admiratione ejus , qui ita de nobis credat, aut scribat, incipiemus: nostram Iin eum benevolentiam , observantiam, fidem commemorahimus et anteactam ei vitam in memoriam redigemus: nunquid simile, aut de majori-hus nostris, aut de nobis ipsis unquam a dierit interrogabimus: rem deinde a conjecturae partibus, quas supra docuimus, ab
illisque praesertim , quas ipse ad probandum attulit, infirmabimus: omnique ex parte incredibilem, inutilem, incommodam, in dignam , difficilem nobis ι & si poterimus, etiam impossibilem reddemus : quaeque is
firmissima contra nos argumenta colloca
verit, ea potissimum aut ditalvemus, aut
204쪽
infirmabimus, aut eludemus: deinde , si poterimus, quis auctor ejus rei fuerit, vel aperte ostendemus, vel conjecturis significabimus. Id si non poterimus, alios in suspicionem adducemus. Rogabimus postr mo, ut omnem de nobis suspicionem abj, ciat : nostramque amicitiam in posterum,
optima spe , multisque pollicitationibus
confirmabimus: rogabimusque eum, ut animi, atque amoris nostri quodvis periculum faciat. Si rem non factam apud superiorem excusabimus, in principio, quantum pote rimus, nos in ejus benevolentiam insinuabimus, vererique nos dicemus ei quoquo modo adveriari: sed fretos ejus numanit te , prudentia, benevolentia , aequitate asperare plus apud illum, vel nostram innocentiam , vel ipsam per se veritatem, quam invidorum criminationem, aut perfidiam, tum fidei, tum auctoritatis habituram ., cui nostra in primis vita, consuetudo, & in
eum observantia nota sit, quarum rerum utilis commemoratio erit : culpam omnem, Iin delatores, invidos, calumniatores, ma ledicos transferemus: ab eisque hanc in nos sabulam, vel ex sua natura, vel ex odio n stri , vel ex aliquo commodo, quod se con
secuturos sperent, vel ejus i phus fallendi
gratia confictam esse dicemus: illis eum nullo modo credere oportere. Tum n
205쪽
i64 RATIONE SCRIB. stram innocentiam probabimus, & ea, quae in superiore excusatione praecepta sunt , omnia sed summissius, & circumspectius
exequemur: quaeque superius de amicitia diximus ea, in observantiam, fidem , &venerationem' commutabimus: eademque clausula epistolam concludemus. Si facta res apud amicum defendenda erit, aut per se recte facta ostendetur , aut accersita eX-tranea caussa comprobabitur . Si pro recte facta defendemus, aut jura, aut leges, aut instituta , aut consuetudines, aut rationes, quibus id fieri liceat, asseremus : ostendemusque nihil a nobis contra officium , contra amicitiam, contra aequitatem , aut con
tra ejus vel salutem , vel dignitatem esse
factum: quid autem factum sit, post breve
exordium cum rei extenuatione narrabimus . Exordium autem tum admirationem
ejus, qui recte factum vel ignoret, vel ac Cuset, tum propositionem caussae justam, atque honestam continebit. Probata autem his, quas modo dixi rationibus, caussa, nihil de nostra amicitia propter id minui debere Ostendemus : quantique nos eum semper se cerimus , atque in posterum facturi simus , demonstrabimus; rogabimusque eum, ut amicitiam, benevolentiam , fidem, dili gentiamque nostram omnibus suis in rebus
experiatur. Si defensio per se infirma erit,
206쪽
atque adjuncta extraneae caussae videbituria indigere, primum non id factum, quod illes opinetur, dicemus , atque esse eum vel ab aliis, vel ab ipsa rei specie deceptum ostendemus: deinde quid nos secerimus , quid
factum esse dicatur, alterum eX tenuando, alterum augendo, exaggerandoque narra bimus et factaque utriusque comparatione,
quid hoc ab illo disserat, ostendemus . Si facti species mutari non poterit, mutabitur magnitudo, modus, tempus, locus , aut aliquid ex his, quae negocium possi in t eXt nuare . Sin horum quoque nihil mutari poterit , finis saltem mutabitur: ostendemus que nos id non ejus offendendi gratia suscepisse, neque fuisse unquam suscepturos ,
si qua ex parte illum offendi posse suspicati
essemus, tum de nostra innocentia, natura, consuetudine, professione, de nostra item amicitia pluribus tum rationibus , tum eXemplis agemus : nullamque ejus offendendi caussam fuisse dicemus. Hoc loco assiimptivae juridicialis partibus utemur :culpamque ut supra docuimus, vel in ii minem, Vel in rem quampiam trans seremus . Postremo rogabimus, ut nobis igno scat: omniaque in posterum , quae de amico sperare fas est, de nostra fide, diligentia , benevolentiaque pollicebimur. Si crimen, de quo aliquod judicium futurum sit,
207쪽
66 DE RATIONE SCRIB.ψ apud superiores defendemuS, utemur ea 43 dem , quaml modo docuimus, tum distribuendi, tum delendendi ratione : sed Omnia & circumspectius propter personae dignitatem, & vehementius propter rei pe- . riculum tractanda sunt. Primum quidem ea dicenda, quae benevolentiam omni ex parte contrahant: deinde, quae caussam nostram omnibus modis probent: postremo, quae ad veniam , & misericordiam impetrandam sint accommodata: quae quo nam modo facienda sint, quoniam superius satis, abundeque dictum est, hoc loco non Commemoro. Si vero nostrae caussae maxi- . me dissiliinus, ad deprecationem fugiendum est : ejusque ad quem scribemus, aequi tas, mansuetudo, clementiaque laudanda. Peccatum si extenuari non possit, plane confitendum, atque omnis nostra spes in ejus clementia , misericordiaque reponenda , quam tape, & quam multis vel alii, vel ipse, simili, aut majori de caussa ignoverit , exponendum : quantamque ei apud Deum, qui etiam hostibus ignosci voluit, vel apud homines ea clementia sit laudem allatura. Proderit etiam per locum communem de humanae naturae imbecillitate,& fragilitate disserere. Misericordia postremo, per eos , quos supra docui, com munes locos , quoad fieri poterit, est com
208쪽
i LI aER II. I 67 a 3 movendar omnisque fides, integritas, pr bitas , virtusque in posterum promittenda . Atque in excusandi quidem, & defendendi genere haec scribenti servanda sunt.
ET praeteriti quidem temporis in hunc
modum ratio se habet. Futurum tum in rebus certis, tum incertis versari diximus . Certas res voco, quas aut faciendas, aut non faciendas esse, certa quadam animi sententia judicamus: ut ea, quae vel princi pium aliquod habent, vel cursu aliquo naturae, aut consuetudinis, certo quoque temporis spacio redeunt, & quasi referuntur, ut si apparatum belli viderimus, bellum futurum esse tanquam certam rem dicimus. Item quum hyemem, atque aestatem ex ipso naturae cursu , recurrere singulis annis videamus, de his quasi de certis rebus loquimur . Item quum annuos Romae creari magistratus longa jam consuetudine compertum habeamus , futura comitia, tanquam rem certam expectamus: magistra tusque ante tempus, quasi certos, statosque petimus . Incertas vero res appello, quae
209쪽
168 DE RATIONE SCRIB.rantur, certum habent, sed in spe, aut opinione , aut conjectura , aut rerum , voluni tatumque mutatione universae sunt positae. Ν Et quoniam in utramquel partem sine ullo discrimine possunt evenire , judicia nobis libera non relinquunt, hujus generis exempla sunt 3 utrum ego anno proximo Romae sim commoraturus: utrum Uenetias, an aliam Italiae civitatem petiturus e Utrum hoc anno Pontifex moriturus sit, Mquae sunt generis ejusdem, quae possunt in utramque partem evenire, ut diximus: nos igitur a certis rebus incipientes, species singulas, quantum necesse videbitur, per
De imperandi, ct prohibendi geπere.
IN his prima est imperandi ratio, quae
superiorum, aut magistratuum, aut pomtestatem aliquam gerentium est . Sed quum illi per alios, ut plurimum scribant, utrisque praecepta tradenda sunt. Omnibus igitur , qui per litteras aliquid imperaturi, aut mandaturi sunt, sive suo, sive alieno nomine id agant, tria potissimum consideranda sunt: quibus imperetur, quid imperent, quomodo imperent . Nam etsi omnibus be-
210쪽
nigne, mansueteque imperandum est ,somnes enim humanitati, quam superbiae libentius obtemperanto ingenuis tamen , dc generosis animis mansuetius, & conside- ratius imperandum est s sponte enim, quae t agenda sunt, agunt. Retinenda tamen est semper majestas imperantis, ne cui praeest, subesse, aut quem cogere potest, rogare videatur. In hoc genere aut nullo , aut quam brevissimo exordio utendum est. Id si res postulabit, ad ea, quae facienda sunt , Iectorum animos praeparabit, rationemque, qua ipse ad imperandii ductus sit, aut uti- olitatem exponet: nonnunquam rei magni tudinem , dissicultatem, necessitatem, honestatem, laudem, praemiumque proponet. Id si opus non erit, a narratione incipiet ejus rei, de qua imperaturus est s rem autem , quam imperabit, primum possibilem ostendat necesse est: deinde etiam facilem, aut certe non dissicilem : honestam praeterea , & utilem , non ei, qui imperat solum,
sed ei quoque, qui imperium sustinet, & si
poterit, etiam necessariam . Modum quoque rei gerendae, facultatemque praebeat. Postremo, quid ex ea re emolumenti, vel laudis sit uterque consecuturus, ostendat. Mandandi eadem pene, quae imperandi ratio est, nisi quod qui mandat, rogare p test : qqi imperat, si modo imperat, non po