F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

t o DE RATIONE SCRIB. test. Precum tamen loco adhortationes , atque incitationes succedunt: quae impe- . ranti nunquam inutiles, cipe etiam neces-hy sariae sunt. s Praeterea qui mandat, familiarius , ac lenius: qui imperat gravius, ac se verius agat. Prohibendi quoque ratio non sane ab imperando multum discrepat. Qui hus enim rationibus imperamus, iisdem quoque prohibeamus necesse est. Sed prohibemus asperius, & praemii loco poenam signominiamque proponimus. Plus tamen in omni re humanitas, & aequitas, quam ius ullum, aut severitas valet. Sed de hoc toto genere hactenus.

Desuadevdi, o dissuadendi genere.

C APUT XXIV. S Equitur suadendi, Fc dissuadendi, sive

hortandi, & dehortandi genere, quod in scribendo latissime patet, atque ad res

plurimas est accommodatum. Nulla enim iere epistola est, quae non aliquam suasi

nem , & dissuasionem habeat Q Ea cujusino di esse debere, aut a quibus locis petenda esset, satis est a nobis in deliberativo genere demonstratum. Quum igitur aliquid nobis per epistolas suadendum, aut dissuadendum erit, exordium a nostra , in quem scribis

212쪽

mus, perpetua voluntate, & benevolentia capiemus: ostendemusque, quam in ceteris irebus nostrum studium perspectum i proba- 4 ltumque fuerit, & quam nos cupidi simus, ut ei fiat aliqua vel virtutis, vel gloriae, vel fortunae, vel dignitatis accessio: nosque ad id summo studio dare operam, atque i vigilare dicemus, deinde rem , de qua agendum erit, honorifice proponemus , eamque omni ex parte , ut intelligemus opus esse, laudabimus: aut si dissuadendum erit, vituperabimus . Tum ejus, si suade-himus, utilitatem , honestatem, gloriamque: si distisadebimus, detrimenta, turpitudinem , atque ignominiam , 8c quae sunt

superioribus rebus contraria, proferemus ideinde exemplis in utramque partem ute mur multis: tum superiora omnia ad eum, ad quem scribimus , accommodabimus , ostendemusque illum prae ceteris ea, quae diximus , consecuturum: hominemque , t multis verbis ad eam rem cohortando, in- citandoque inflammabimus, vel ab ea deterrendo , ac dehortando avertemus . P stremo , si opus esse videbimus, preces etiam nostras in utramque partem interpo nemus et 8c quam grata nobis ea res futura sit, omni ex parte declarabimus. Haec erit

meo judicio, suadendi, 8c dissuadendi ratio in scribendo plerunque servanda . M

213쪽

37 a DE RATIONE SCRIB. tabit ex hac fortasse aliquid ratio, aut per

lanarum, apud quas Inon semper eodem modo loqui licet : aut rerum , quae non semper eo ordine, modove tractandae sunt.

Sed haec omnia, quia certis legibus includi non possunt, scriptoris prudentiam mori

rabitur : nos ad cetera genera transeamuS. De eommendandi geNere.

CAPUT XXV.

ΡRoxima est huic commendandi ratio , quae quidem, & epistolarum propria esti ea enim in alio scribendi genere non utimur & ab omnibus, qui quoquo modo scribunt frequentissime usurpaturs nemo enim fere est, qui vel se, vel alium aliquando. non commendet. Itaque tam varia , quam frequens est; pro personarum enim, re-rtimque qualitate aliter, atque aliter ab omnibus tractatur. Perinae in hoc genere duae potissimum considerantur: ejus, qui commendatur : R eius, cui εOmmendatur. Aliter enim nos ipsos, aut liberos nostros aliter familiares, atque amicos, aliter hospites, & incognitos commendamus. Magna praeterea doctrinae, virtutis, dignitatis, professionis, nobilitatis , fortunae, ceterarumque rerum in commendatione habenda

214쪽

ratio est: ut non eodem modo doctum , &indoctum, sacrum, & prophanum , magi- stratum, aut dignitatem aliquam gerentem, ac privatum Elitem divitem, atque inopem,

Iiberum, ac servum, nobilem , atque igno-hilem commendemus. Danda enim opera est , ut de unoquoque convenienter, atque accommodate loquamur. Eorum quoque, quibus commendamus, delectus habendus est, ut non eodem modo principi, atque amico: item magistratui, ac privato rem quampiam, aut hominem commendemus , cum amico enim , & privato homine agere utcunque possumus : Principi vero , & magistratui, neque omnes, aut omnia com mendare , neque sine summa aequitate, aut necessitate fas est. Cum amico praeterea li-

herius loqui licet: cum principe , & magi stratu, etiamsi nobis ille amicissimus sit, non licet. Habenda est enim ratio ejus, quam obtinet, dignitatis, omniaque apud eum graviter, severeque agenda. Rerum quoque non mediocris habenda ratio est . Et primum quidem, nonnisi justa, aut honesta, aut necessaria commendatio suscipienda est; deinde videndum, ut res sit ejus, cui commendatur , dignitati, facultati ,

naturaeque accommodata s quae quidem, ut cognoscere plane possimus , ante omnia ejus , quem commendare volumus, tum

215쪽

i 4 RATIONE SCRIB.

2 rei, tum person et habenda cognitio est , ne aut injustam caussam pro justa, aut pro b Ono viro pessimum commendemus. Commendatio autem omnis in duas potissimum partes consumitur , in laudem , & suasi nem. Nam & dignam nostra commendatione , eam, de qua scribimus vel caussam, vel personam ostendamus: & ei, ad quem scribimus, quod volumus suadeamus necesse est. Et quanquam tam varia est, ut didiximus, commendandi ratio, ut praecipi in ea proprii,aut certi nihil posse videatur:haec tamen in omni fere commendatione servanda esse video: primum, ut caussas, quadnos ad commendandum duxerint, ostendamus : deinde rem ipsam breviter explicemus : tum ei possibilem, facilem, comm dam , utilem, honestam , laudabilemque reddamus s deinde rationes afferamus, qui

hus ille ad id faciendum adduci debeat stum cohortationes , & preces adjungamus,& si necesse videbitur, misericordiam com moveamus . Postremo aliquod ei praemium proponamus : denique aliis precibus epi- Bolam concludamus. Quae omnia , quo pacto facienda sint, quanquam exsuperi .et

ribus praeceptis magna ex parte colligi, t Z

etest: tamen quoniam haec adolescentibus scribimus, ut cognitu faciliora sint, pauIIo altius explicabo. Causiam commenda

216쪽

tionis vel a nostra, vel ab ejus, quem commendamus , vel ab ejus, ad quem scribimus , persona sumamus necesse est . A nostra , quum nos ejus, quem commendamus, necessitudine, familiaritate, cognatione , ossiciis adductos esse dic.mus. Ab ejus , quem commendamus , persona caussas sumimus, quum ejus probitatem, virtutem, doctrinam , nobilitatem, inopiam , calamitatem , aut necessitatem aliquam, vel a natura, vel a fortuna profectam commem ramus : a natura, ut corporis totius, vel membri alicujus imbecillitatem, item aetatis , aut sexus infirmitatem, aut rerunia omnium ignorantiam: a fortuna, ut mem brorum , aut liberorum, aut rei familiaris, aut libertatis, aut ceterarum rerum nobis charissimarum amissionem. Ab ejus, ad quem scribimus, persona caussam sumimus, quum ejus naturam, humanitatem, virtutem , benevolentiam, & studium in omues honos et item quum bene merendi de omia, hus consuetudinem, cupiditatemque: quum vel nostram amicitiam, vel eius dignit tem , opes , copias, auctoritatem, magistratumque scommemorabimus. Atque in has sere caussas exordium consumitur, danda tamen opera est, ut pluris eum, ad quem scribimus, quam eum , quem com mendamus , facere videamur ne ille aut

217쪽

ν 6 DE RATIONE sCRIB. obtundi a nobis, aut defatigari, aut parvi pendi , aut impediri putet, quo minus omineium , 8c magistratu S recte , atque ex sententia administret: plusque nos illi tribuere , quam aut ei, quem commendamus,

aut uobis ipsis, majorique nobis curae dignitatem suam esse, quam amici necessita tem ostendamus. Atque haec potissimum in exordio facienda sunt copiosius , aut brevius, item accuratius, aut remissius, pro rerum, personarumque qualitate. Narrandi , suadendique rationem ex superioribus repetemu S. Rationes, quibus ille ad rem, quam volumus faciendam, adduci debeat, ab iisdem locis sumamus , a quibus caussa Scommendationis sumendas esse demonstravimus . Sed videndum erit, ne easdem saepius, aut eodem modo repetamus 3 in eXor dio enim ad nos, hic ad illum omnia ref renda sunt, ut ostendamus eum vel nostra, vel ejus , quem commendamus, vel sutas ipsius caussa maveri oportere. Preces, atque adhortationes ex communibus ampli-ec sicationis locis, item misericordiae commovendae rationem ex superioris voluminis praeceptione repetemus . Praemii proponendi ratio ab iisdem omnibus, quas modo dixi, personis petenda est: a nostra quidem, si nos ejus beneficii gratos, memoresque futuros esse promiserimus: si benevolentiae,

218쪽

observantiae, & obligatiouis , aut etiam servitutis incrementum pollicebimur: si iustis, atque amicorum rebus Omnem operam , studium, industriam , diligentiamque adhibituros nos esse dixerimus: denique si certum aliquod praemii genus offeremus , quod nostra, ejusque persona dignum videatur. Ab ejus, quem commendabimus, persona praemium offeremus, si eadem serede eo, quae de nobis promittemus. Item si ostendemus eum ob suas virtutes dignum ejus , cui commendabitur, notitia, benevolentia , familiaritate, beneficiis, gratia, consuetudine, domo, conjunctione, & ce teris rebus, quae hominem homini conciliare possunt. Ab ejus, ad quem scribimus, persona praemium oneremus, si ei gloriam,

famam, existimationem , auctoritatem simmortalitatem, beatitudinem, aut si cetera omnia desint, conscientiam recte factorum, qui bono viro fructus est maximus, . Proponemus 3 haec Vero non omnibus Om- o nia, sed ut cuique maxime conveniunt, ita maxime proponenda sunt, ac de commen

dandi quidem genere haec in praesentia dicta sussiciant . Cetera ingeniorum Varietas s& prudentia excogitabit.

219쪽

3 8 DE RATIONE SCRIB. De petendi, concedendi , ct negandi geuere.

CAPUT XXVI.

Commendationi finitima, & pene conjuncta petitio est . Altera enim alterius auxilio maxime eget. Nam &commendatione petimus, & in petitione saepe 'commendamus: sed quoniam utraque I cos habet peculiares, ac suos, tractanda mi hi separatim est visa . Igitur ad quemcum que scripta sit petitio, exordium aliquod habeat necesse est: Id caussae maxime con- ' junctum, reique, quam petimuS, accommo datum esse debebit. In eo personam , ad quam scribimus, nobis conciliare omnibus modis studebimus. Id a nostra persona fa ciemus , si nostram benevolentiam, observantiam , servitutem , officia pro persona rum qualitate, commemorabimus. Ab ejuS, ad quem scribimus persona, si ejus in nos,& in omnes bonos benevolentiam , volun talem , merita, atque officia proseremus: si hominem ab illis maxime virtutibus , re busque laudabimus , quarum nos maxime indigebimus: ut si dignitates impetrare cupiamus , potentiam ejus laudabimus : si opes, liberalitatem : si patrocinium , pietatem , auctoritatem commemorabimuS: eo

220쪽

LIBER II. 179demque tempore duo assequemur g nam& benevolum nobis ipsum reddemus, &rei, quam petimuS , praestandae facultatem illi esse ostendemus. A re ipsa benevolentiam captabimus, si honestam, si laudabilem , si dignam , in qua ipse laboret, ostendemus : praeterea, si ejus studio illum teneri dicemus. Exordium narratio statim subsequetur ejus rei, in qua fund4nda petitio li est. Narrabimus autem ita , ut rem honestam , possibilem , facilem , Opportunam ,& quantum possumus necessariam reddamus . Huic petitionem subjungemus: quoad fieri poterit, brevis, atque attenuata sit necesse est, ne multa, & difficilia petere videamur. Danda itaque opera est, ut in uno potius verbo plura, quam in pluribus . unum petamus, tum quibus id ratiouibus ocere commodissime possit s quibus etiam de caussis debeat, aperiemus. Caussae autem vel a necessitate, vel ab honestate, vel ab utilitate, vel a laude, dc gloria, tum a nomstra, tum a lectoris persona, tum etiam a rebus ipsis ducendae sunt : quae quoniam sunt a nobis superius pluribus verbis explicatae , non sunt hic latius repetendae. Pol - . olicebimur ei postremo aliquid loco praimii, tcujus offerendi ratio satis a nobis in comist, mendatione est posita. Quoniam vero etiata per epistolam aut negamus, aut conce

M a diis

SEARCH

MENU NAVIGATION