장음표시 사용
221쪽
t8o DE RATIONE SCRIB.dimus, de utroque genere mihi paucis esti, dicendum . Concedendi ratio duplex est aut enim facilia, aut dissicilia concedimus; bi dissicilia concedemus, primum amici petitionem exponemus: deinde rei dissicultatem vel ab ipsius rei natura, vel a nostra facultate demonstrabimus: deinde dissicultates omnes superatas a nobis ejus caussa , Ostendemus. Dicemus nos id vel amicitiae nostrae , vel ejus virtuti, vel nobilitati, vel necessitati tribuisse. Si praemium benevolentiae fuerit, id non cupide accipere dicemus : si debitio gratiae non recipiemus: sed nos magis his, quas modo dixi, partibus
omnia debere ostendemus , nostramque operam omnibus in rebus osseremus s suis, que contra, quum aliqua in re nobis opus fuerit, usuros nos esse dicemus. Si rem facilem , aut tanquam facilem concedemus, gaudere nos dicemus, oblatam nobis esse facultatem ei gratificandi s sed nostram in eum voluntatem aliqua magna in re nos Ostendere vehementer cupere . Tum de nostro in eum animo, de sua contra in noShenevolentia, de virtutibus, in primisque de modestia, qua in petendo sit usus, aliquid dicemus . Deinde rem ipsam, ut minimam, facillimamque concedemus: roga-himusque hominem, ut nostra opera frequentius , & majoribus in rebus uti velit:
222쪽
LIBER II. I 8 Inosque idem facturos , quum opus fuerit,
ostendemus: eaque omnia dicemus, quae
animi nostri bonitatem , liberalitatemque ostendant, ut libentissime , quicquid fecimus , fecisse videamur. Si quid amico negabimus , primum ejus petitionem exponemus : deinde rei difficultatem , tum ab ipsius rei natura , tum a nostra impotentia, sive imbecillitate, tum etiam a loci, temporis , facultatum , instrumentorum, & ceterarum rerum culpa proferemus. Rem
quoque, si poterimus , ei vel inutilem , vel incommodam, vel indignam ejus persona ostendemus. Rogabimus deinde, ut a 'quo animo serre velit: atque ita rem negabimus, ut ille per nos non stetisse, quo minus efficeretur, existimet, nostramque in eum Voluntatem , benevolentiam, fidem, diligentiamque , & praeteritorum officiorum exemplo testabimur, & in posterum omnibus in rebus cupidissime pollicebimur: dabimusque operam, ne quid ex hac negatione nostrae amicitiae detrahatur . Atque his fere modis in scribendo res certae tracten
223쪽
182 DE RATIONE SCRIB. De eonsultauri genere .
IN certae vero res aut nostrae, aut alienae sunt: nostrae fere omnes in consilio capiendo , petendoque versantur . Alienae magi, variae , multiplicesque sunt. In illis enim, ut superius diximus, aut Optamus, aut opinamur, aut interpretamur, aut id , quod tam certis , quam incertis rebus commune est , consilium damus. Omnis igitur consultatio sui a nostris incipiamus) partim talis est, ut sciamus , quid nobis agendum.1it: partim talis , ut dubitemus, atque ab alio quaeramus. Quum incertae rei certum nobis consilium propositum erit , videndum erit, qua de caussa id ad amicum scribamus f permagni enim refert, qua de causta quicque scribatur. Nam nostri consilii rationem ad amicum communicandi tantum gratia perscribemus, si is hoc a nobis petierit, dicemus nos ei satis facere,
aut gratificari velle: nihilque esse, quod
cum eo de nostris rebus per nostram amicitiam communicare non debeamus. Si is
a nobis nihil petierit, dicemus nihil esse, quod illum pro mutua nostra benevolentia latere debeat , victosque nos illius fideis,
224쪽
. LIBER II. I 83 prudentia, taciturnitate : si secreta res erit, ad eum nostri consilii rationem perscribere statuisse: deinde si res ei penitus ignota
fuerit, eam altius repetemus : si nota fuerit, brevi narratione in memoriam redigemus . Tunc caussa posita, quid faciendum constet, quid in deliberatione relinquatur, aperiemus. Deinde si late omnia perscrib re statuerimus, singulas rationes, quibus ea res non facienda esse videbitur, confutabimus , donec ad eas veniamus, quibus ipsi, ut hoc consilium caperemus, adducti su mus . Deinde consilium explicabimus , idque rationibus confirmabimus , ut recte
nos deliberaste appareat. Deinde brevi epilogo epistolam concludemus, & quid ex ea
communicatione velimus, aperiemus . si summatim nostrum consilium describemus, nulla confutatione utemur: sed consilium tantum ipsum aperiemus, breviterque confirmabimus, &sine epilogo concludemus:& quid ex ea communicatione petamuS Maperiemus. Si nostrum consilium expon
mus , ut amici judicium audiamus, ejus fidem , prudentiam , ingenium, judicium iuprincipio commendabimus, resque ab illo prudenter judicatas proferemus: & rem, de qua capiendum consilium est, graviter
proponemus: rogabimusque hominem, ut diligenter rem consideret: attentumque
225쪽
18 DE RATIONE SCRIB. his locis, quos in superiore libro exposui
mus faciemus, ostendemusque nos nequa quam prudentiae nostrae, judicioque coufidere : ideoque rem ad eum integram detulisse , deinde caussam, ut paulo ante dixi, narrabimuS , confutabimus , confirmabimus , nostrumque consilium exponemus: tum brevi epilogo amici memoria recreata, . iudicium ejus requiremus : ostendemusque quantum ei tribuamus, quantumque in eo spei reponamus, dicemusque nos consilium nostrum ex eo judicio vel exocuturoS, vel omissuros. Si vero consilium nostrum incitandi ad idem amici gratia perscribemus,
ostendemus nos eum monere non audere,
prudentiamque hominis , judicium, doctrinam, e perientiamque laudabimus, sed tamen benevolentia motos nos dicemus, ut quid ipsi vel fecerimus, vel facere constituerimus, conscribamus : ut nostrum consilium cum suo comparet, nostrumque si improbet, reprehendere: si probet, sequi possit. Si autem a nobis is alio consilio, quod ipsi non probemus, utatur, nosque eum in nostram sententiam traducere studeamus , laudabimus in principio prudentiam & sapientiam hominis, dicemusque non audere nos aut ejus consilia reprehen dere, aut suis nostra praeponere: sed tamen vim nostri amoris emcere, ut ei nostrum
226쪽
L I n E R II. - Ι 85 consilium velimus perscribere , ut quum ipse suum nostrumque habeat, utrum pia ceat, sequi possit. Deinde rena, si opus
erit, narrabimus: si non erit, Omni ex parte confutabimus ita , ut nulla ex parte colam
silium ejus procedere posse videatur. Tum nostrum consilium exponemus, multisque id rationibus confirmabimus : &quid inde honi sequatur , & mali declinetur, aperiemus. Tum ad id paulatim hominem alliciemus, cohortabimurque, &quid inde consecuturus sit , multis verbis colligemus . Quanquam autem haec prieceptio existimari possit magis ad alienas , quam ad nostras res , potiusque ad dandi, quam ad capiendi consilii rationem pertinere: ta men quoniam nostri consilii continet expositionem , in eaque magna ex parte versatur epistola, hoc potissimum loco tractandata, mihi est visa . Sed redeo ad inceptum. Quum consultatio talis erit, ut quid facturi simus, omnino dubitemus, consiliumque ab amico requiramus , ejus in principio
prudentiam, fidem , probitatem , c pCras' que parteS commendabimus, quae ad consilii dandi rationem pertinere videbuntur et dicemusque R quo pacto ipse aliis consulere soleat, & quantum nos in ejus consi lio, spei , fideique repositum habeamus, quantumque in omni re homini semper tri-
227쪽
186 DE RATIONE SCRIB.buerimus: deinde, quanti momenti ea ressit, de qua consilium petimuS, exponemuS: attentumque ad eam cognoscendam , considerandamque reddemus. Deinde rem dilucide, breviterque narrabimus, Omnesque caussae partes, & quassi latebras, ut inde consilium elici possit, reserabimus. Tum ea consilia, quae capi poste videbuntur, per confutationem excludemus , remque ipsam omni ex parte ambiguam , difficilemque reddemus ita , ut quemadmodum in superiori consultatione, tanquam in comoedia, certa omnia & parata relinquebamuS, nunc incerta, atque implicita omnia, tanquam in fine tragoediae relinquamus . Rogabimus deinde amicum, & per res ei carissimas sui per Deum, per suam fidem, per nostram amicitiam obtestabimur, ut recte nobi S,& fideliter consulat , nostraeque huic VeΙ sollicitudini, vel curae, vel dignitati, vel saluti subveniat. Quantum momenti sit in
consilio capiendo ad res vel bene, vel male gerendas, ostendemus . Postremo, quantum illi debituri simus, quantique hoc con stium facturi, declarabimus, nosque illi vicissim , &nostra omnia singillatim pollicebimur . Atque haec fere in nostris rebus servanda sunt.
228쪽
IN alienis porro , quae futurae, incertaeque sint, varie assicimur ; sed squod ad hunc locum spectat) in primis optamus.
Optandi autem ratio duplex est. Aut enim, rem quampiam optamus, ut opes, dignitates , valetudinem, vitam : aut in re, quae . parta jam sit, aliquid evenire cupimus, ut in opibus conservationem , incrementum , usum : in dignitatibus gloriam , honor m, auctoritatem : in vita tranquillitatem, laetitiam , felicitatem , & quae in ceteris rebus optari solent. Atque in priori quidem genere ante omnia videndum est, ut boni aliquid optemus, ne ei, cui optamus, aut noceat , aut certe non prosit : quale esset, si aVaro pecuniae magnitudinem, aut furioso insaniae materiam optaremus. Deinde, ut id, quod optamus, possibile & verisimile sit, ne aut non sacerdoti pontificatum , aut privato homini summum imperium optomus : quae quidem tametsi fieri quoquo mo
do possunt, tamen quoniam iis ordo rerum humanarum , cursusque repugnat, ut a ve
ro longissime absunt, ita debent a boni viritum animo, tum scripti abesse quam pluri
229쪽
188 . DE RATIONE SCRIB.mum. Danda praeterea opera est, ut non verisimilia modo, sed convenientia etiam personis optemus: ut civi in sua patria magistratus , principi regnum, Pontificatum maximum episcopo : quae non solum esse possunt, sed frequenter quoque eveniunt. In primis vero in optando modesti esse debemus , ne blandiri magis, quam optare videamur. Gratissimum autem fecerimus, si ut cuique aliquid maxime cordi est, ita id illi optabimus. Nobis tamen in optando gravitas est, & prudentia retinenda : ut .s quis salsa de se persuaserit, non illi continuo vana optemus, hominemque in falsa de se persuasione confirmemus, & spe vana
impleamus. In posteriori genere, & eadem honesti, possibilis , verisimilis , S. congruiratio servanda est : & precationes illae partim ex ipsarum rerum natura, partim e X virtutum ossiciis, & bene, beateque vivendi ratione ducendae sunt. Ex ipsarum rerum natura, ut quum opeS ad usum, non ad possessionem optantur: quum magistratuS ad publicam utilitatem , non ad eorum, qui illos gerunt, cupiditates explendas bonis civibus optantur. Ex virtutum ossiciis, & bene vivendi ratione ducimus precationes , quum opes ad liberalitatem , magistratu Sad justitiam , dignitates ad virtutem quam-riam exercendam, sive ad gloriam, aut
230쪽
heatitudinem comparandam optamus. A que hae potissimum nostris precationibus subjici rationes debent s frustra enim Optamus , nisi rationes quoque nostrorum vot rum subjungamus . Precationibus autem cohortariones adjungi debent, ne optare tantum ejus rei, quam Volumus , eventum, sed juvare quoque amicum ad eam rem consequendam , & manuducere quodammodo videamur. Hoc autem genus raro
epistolam per se facit: sed aut gratiarum actioni, aut gratulationi, aut laudi, aut aliis generibus adjungi, atque admisceri solet, tamen si quando accidat, ut hac solum de
caussa scribere velimus, siqua de re certa spes , aut opinio erit, dicemus nos ea de re audisse aliquid: ut, proximis comitiis eum Praetorem, Pontificem vecreandum. Quo loco, quam gratum id nobis, si evenerit, futurum sit, tum ab ejus , tum a nostra persona, tum a re ipsa ostendemus: ab ejus persona, si ejus virtutit, dignitati, nobilitati, meritis consultum iri dicemus: si quae cum dignitas, auctoritas, gloria, item quae opes,
copiae, facultates, quae denique rerum Omnium actiones consequentur, indicabimus:
a nostra persona, siqua utilitas, dignitas, laetitia , fortunae, dignitatisve acce1sio sit