장음표시 사용
231쪽
19o DE RATIONE SCRIB. curandamque ostendemus: si dicemus rem illam tali viro indigere, neque tam viro, quam rei consultum iri. Quae quum fecerimuS, OptabimuS, ut ita veniat: rationesque quas superius docui, subjungemus , tum hominem hortabimur, rogabimusque , ut spem atque expectationem tum nostram, tum eorum , per quos dignitatem , aut rem
illam consecuturuS est , tum ceterorum somnium non modo non frustretur, Verum
etiam augeat, atque accumulet. Quod si null/ certa res votis nostris erat praeposita,
eum initio laudabimus ab his potissimum
partibus , quae consentaneae videbuntur ei rei, quam illi optare volumus: ut si magistratum optaverimus, ab justitia, & integritate laudemus: si sacerdotium, a Vitae, mo rumque probitate, a religione, & ceteris ejusdem generis rebus: deinde ostendemuS, quid meruerit, atque illi virtutum, & vitae praemia digna optabimus: neque optabimus solum , sed spem quoque eadem de re
ostendemus tum ob cognitam omnibus ejus virtutem, & probitatem: tum ob temporum, principumque naturam: tum ob alias caussas , quae in unaquaque persona
excogitari possunt. Hortabimur postremo eum, & rogabimus, ut ab eo vitae instituto non discedat s nam & satis magnum prae mium recte factorum in praesentia conscien-
232쪽
Lia ER Ι Ι. I9 Itiam esse, & in posterum a Deo, omni spe,
aut cogitatione majus, atque augustius ex pectari. Ac si quando separatim est per epistolam optandum , hac ratione, meo jud, cio , optandum est: sin vota nostra cum Iaude, aut gratulatione conjungemus, haec eadem fere , sed brevius , contractiusque semvabimus. Sed de optandi ratione hacte
De praedicendi, interpretaudi , opinandique
ILla quoque praedicere, conjicere, inter pretari , & siqua sunt alia ejus generis, quae in opinione posita sunt, qua uam raro per se epistolam, aut aliud scribendi genus faciunt, postiantque epistolarum magis loci, quam genera vocari: tamen & quoniam postunt aliquando per se epistolam facere , & habent sub se sui docebimus) alios atque alios locos , separatim mihi breviter tractanda visa sunt. Igitur praedicere qui volet, sive ille arte aliqua, & scientia, sive ex prudentiae ratiocinatione praedicat, ante omnia meminerit se nihil certi, nihil particularis praedicere vel debere , vel posse. Atque maximum imprudentiae argumentum
233쪽
i9et DE RATIONE sCRIB. tum est, quum ea, quae vel in hominum v luntate , vel in varietate fortunae tota sita sunt, putat se quispiam aut prudentiae , aut scientiae ratione praedicere posse. Itaque videndum in primis est , quid possimus , quid
debeamus praedicere. Quum autem ad scri-hendum accedimus , tria in exordio facienda sunt: proponenda res, de qua dicturi sumus cum allectione lectorum : quo pacto eam aut praedicere possimus, aut velimuS,
ostendemus: removenda omni S tum temeritatis , tum divinationis suspicio , ne aut ea, quae sciri a nobis non possunt, temere nobis arrogare: aut divinandi peritiam, quae ab homine docto, & sapiente dissidet plurimum, simulare velle videamur. Sed ostendendum , quicquid nos dicimus, amici gratia , A benevolentiae magnitudine adductos dicere, ut ille vel tutior in periculis, vel in rebus gerendis consideratior , & prudentior possit esse. Deinde ad caussam paulatim accedendum , A partim eX anteactis, partim ex praesentibus futura per similitudinem , & comparationem rationum , quo dam quasi digito demonstrando, addendae singulis rebus probabiles rationes: addenda signa, argumenta, & cetera Omnia, qua possunt id, quod volumus, aliqua ex parte comprobare . Quod si discrimen, aut periculum amico praedicamus, Omnia metu au
234쪽
genda sunt: exemplis praeterea eorum, quihus idem accidit, multis , illustribu Ru utendum: his, prout opus esse videbitur, suasio, vel dissuasio , vel admonitio subjungenda . Proxima, & pene conjuncta praedictioni conjectura est, in qua primum nos
rerum incertitudinem , & ignorationem excusabimus: deinde in eam, quam superius dixi, amici gratiam , & benevolentiam ea, quae scribimus, referemus . NOlm unquam illa Ciceronis sententia in exordiis uti poterimus , ut dicamus: illum praesentium quidem rerum vel publicarum , vel domesticarum habere alios & scriptores, & nuncios s a nobis vero, quae in conjectura posita sunt, quaeque nobis videntur fore, tauquam ab homine ejus amantissimo, Sc non imprudenter monente, expectare oportere. Deinde res, si qua incidit, narranda, conjecturae- quae explicandae, & signis , argumentis, cinterisque locis , quos in causinae genere docuimus , confirmandae. Quo loco magna tum prudentia, tum moderatione utendum, ne quid temere, aut arroganter , aut inconsiderate , aut imprudenter de rebus', personisve dicamus: ne non tam amici rem
agere, quam damnare aliquem, & in odium adducere velle videamur . Tum res similibus, atque exemplis, fi opus fuerit, confirmabitur : si periculosa erit, suspicionibus N tota
235쪽
iρη DE RATIONE SCRIB. tota respergetur. Deinde omnia ad eum, qui propositus erit, adhortandi, dehortandi , rogandi, aut rem aliquam obtinendi finem accommodabuntur. Ejusdem quoque generis est interpretatio , non quaestio-
mim , quae ad studiosum illud , & contemplativum scribendi genus pertinent, sed negociorum , quum aliqua signa rerum futurarum videmus , quae dubios, atque ancipites rerum eventus faciunt: ut quum vel hominum voluntates, Vel actiones aliquae,
vel sententiae ita dubiae , atque obscurae iunt, ut in utramque partem accipi possint. Quae quum inciderint, ut amici gratia interpretaturi simus, primum quidem de eare , sive persona in universum disteremus, di quid in ea boni, quid mali cognoscamuS,
ex ipsius natura, & consuetudine ostende mus ut, si quis taciturnus sit natura, & nobis de amici caussa breviter, obscureque responderiis id nos non superbiae, aut iracundiae , aut malae in nos voluntati, sed naturae tribuemus: item si quae res ob dissice l-tatem , aut Ob naturam sui generis, tardiusquam volumus expediatur, id nos , quum ad amicum scribemus, non odio persona rum, aut rei taedio, sed ipsius naturae , diis ficultatique tribuemus, omnia vero in meliorem partem semper interpretabimur, ne, amicum in discrimen , aut desperationem
236쪽
L RER II. I93 adducamus. Quod si quid in peius interpretari necesse sit, quoad fieri poterit, b no animo amicum esse jubebimus, nostraminque illi fidem, operam, & diligentiam pollicebimur . Si autem incerta sint omnia, ut neque conjectura, neque interpretatione aliquid consequi facile sit, de toto rerum , aut personarum genere in universum disputabimus: & quid in similibus rebus evenerit , aut quid aliae personae in iisdem rebus , aut quid in aliis eaedem personae fecerint, ostendemus: & quantum licebit, per similitudines, aut comparationes idem fore argumentabimur . Tum quid inde evenire possit, omni ex parte considerabimus: &quid nobis faciendum, aut quo pacto, cui que parti occurrendum videatur, quantum opinione assequi poterimus, ostendemus: ad eamque rem nos, nostraque Omnia, ut supra docuimus, offeremus . De iis quidem quae in coniectura, & opinione posita sunt, haec mihi praecipi videntur posse. Ceteratum aetas, tum doctrina, tum prudentia i optima rerum omnium , actionum queramagistra facile ad scri bendi ratiouem ac . commodabit.
237쪽
DE RATIONE SCRIB. De consilii dandi ratione.
Eliqua est ex hoc universo genere dandi consilii ratio tam certis, quam in- Certis rebus communis: quae quidem tametsi cum suadendi, & dissiadendi ratione coniuncta est; tamen quoniam aliam quamdam inscribendo rationem habet, diversaque spraeception2 continetur , consulto a nobis in hunc locum , ut separatim tractaretur, dilata est . Constat igitur haec quidem tota ratio suasione, & dissitasione i sed habet differentias plurimas. Plurimum enim restri , sponte, an requisiti, in re certa an incerta , item integra, an inchoata, conmδium demus. Multa etiam sunt persona irum discrimina s neque enim eodem modo su periori, atque aequali, aut inferiori consilium damus. Atque hae differentiae, quum inter se miscentur, commutanturque, innumerabiles pene varietates ex sese pa-Fiunt. Possumus enim ad superiorem tum sponte, tum requisiti, de rebus nunc certis, Eunc incertis , vel integris, vel inchoatis,scribere et iisdem apud aequalem s atque i Driorem disserentiis uti possumus e qua S
auidem omnes persequi, & infinitum , &
238쪽
supervacuum esset, nos,quae omnibus maxime communia praecepta judicabimuS, ea potissimum persequemur: cetera scribentium ingeniis invenienda relinquemus. In omni igitur dando consilio, sive id sponte, sive requisiti faciamus, primum videndum
est, ne aut nos temere alienis rebus ingerere , aut nostrae prudentiae plus arrogare , quam aequum sit 3 aut aliorum consilia con temnere , & nobis tantum credi velle videamur. Quod quidem facile assequemur, si aliorum prudentiam , judicium , consilium
in principio collaudabimus, nostra omnia extenuabimus. Item si nos vel ejus preci-- bus, Vel nostra in eum incredibili benevolentia , vel magnitudine suorum erga nos meritorum, Vel aliquo nostro ossicio addu-elas , non quidem ad consilium dandum si quod id fieri a nobis posse non putemus
sed ad nostram sententiam, ac voluntatem declarandam nos esse dicemus. Quo loco pulcherrimae illae insinuationes fieri solent, quum benevolentiam nostram cum illius sapientia, atque auctoritate committimus,& in aliquod quasi certamen, pulcherrima, atque honestissima sententiarum colluctatione producimus : & id, nunc ab ejus prudentia retrahi, nunc a nostra benevolentia concitari, hinc non audere , hinc cogi nos
dicimus: & plurimis verbis vim nostri amON 'a ris,
239쪽
198 DE RATIONE ICRIB.ris, quae continere se non possit, excusabimus . Quem locum totum pulcherrim exequitur Cicero, cum sepe alias, tum in illis ad M. Marcellum epistolis. Illud deinde observandum est, ut quantum nobis prudentiae , auctoritatisque detrahimus, tantum fidei, atque amoris addamus: ut si prudenter, aut mature, aut emcaciter nor
possimus, fidelissime certe illi, & amantis
time consulamus. At quae haec in exordio , in quo summa vis est, plerunque servanda sunt, nisi vel ad inferiores, vel ad amicissimos scribamus: quibuscum omnia familiarius agemus, ut amicitiae, & personae ratio postulabit. Exordio si qua inerit, narratio subjungenda erit, si nulla res erit,
quae narretur, in caussam latenter ingrediendum : atque ita cum exordio causi conjungenda, ut continuari res eadem, noualia incipi videatur. Si in re certa consilium dandum erit, caussa primum tota explicanda , partesque universat, quasi latebrae , aperiendae sunt. Tum quid in ea honestum , quid turpe sit, quid utile, quid inutile, quid denique boni, quid mali , oratione pervestigandum, ac discutiendum est. Si unicum in ea consilium sit, ad id oratio tota , & suasio dirigenda: & quo pacto id optime, atque honestissime succedere possit, ostendendum. Si plura sint consilias
240쪽
silia , optimum, atque honestissimum quo que deligendum: cetera omnia confutanda, ne dubius, atque incertus amici animus relinquatur. Si quando pugnare inter se utilitas , atque honestas videbuntur , utili semper honesta ratio praeponenda: dandaque opera, ut amicus intelligat , quam ipse rem utilem putet, eam nisi honesta sit, non esse utilem, neque posse utilitatem ab honestate separari, sed specie, atque ignora tione boni homines decipi, atque adduci, ut alterum ab altero separent, quod revera non possit. Si autem res integra non fuerit,& aliquid si contra nostram sententiam inchoatum , maxima vis in confutatione ponenda erit: dandaque opera , ut id, quod inchoatum est, plurima, & maxima tum mala, tum inconvenientia consequi, si per ficiatur , ostendamus: atque id tum aliorum , tum nostro, si poterimus, exemplo
comprobandum erit: & quid vel alii, vel
nos ipsi in re simili fecerimus , proponen dum . Magnam enim vim habebunt ea consilia, quae vel nobis ipsis, vel aliis profuisse demonstrabimus. Si vero res incerta fuerit, universum amici statum optime antea cognitum ante oculos proponemus: at
que hinc quid illi conveniat, hinc quid fieri