F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

aoo DE RATIONE SCRIB. id forte non successerit, omni ex parte dostitutus sit: sed multa in omnem eventum consilia quasi quaedam praesidia , locis ipsis singulis disponemus : ut quocumque re S r ciderit , aliquid habeat amicus, quod sequi possit: omnibusque indagatis, ac pervestigatis partibus , quid in unaquaque re boni vel mali vel declinetur , vel insurgat , Ostendemus: nosque semper ad id , quod

ante dixi, honestatis fundamentum quantum poterimus, referemus. Sed si omni eX parte incommoda ostendantur, minima quaeque toleranda este suadebimus. Conclusiones autem ex ipso caussi fine astu memus, ut Ostendamus, quid ex eo consilio secuturum sit: aut ab osticio nostro , benevolentiaque ducemus , ut nos testificandi amoris nostri, aut servandi ossicii, nomo dandi consilii gratia, nos ea coinmemoras se dicamus : nosque consiliorum omnium ministros, effectoresque, quantum licebit praebeamus. Ac de hoc quidem toto gene- ire satis in praesentia dictum puto. Quoniam autem hujus voluminis magnitudo satis crevit, reliqua in proximum reservabimus.

is st

242쪽

LIPPI BRANDO LINI

D. FRANCISCUM

PICOLOMINEUM,

Cardinalem Senensem,

De Ratione scribendi,

LIBER TERTIUS.

De Assectibus .

. CAPUT I.

BsoLuro in libro superio re maximo illo, ac difficillimo docendi genere, sapientissime Pater, sup rest alterum illud , quod in movendis a flectibus pinsitum esse diximus: quod quidem & quia late patet , atque ad omnes pertinet, & quia magnam scriptis omnibus Vim , atque auctoritatem assert, non modo cognitione dignissimum; sed maxime etiam necessariummobis est visum . Id nos in duo genera partiti sumus: alterum, quod ad

243쪽

stoa DE RATIONE SCRIB. concitandos, alterum quod ad leniendos, sedandosque affectus pertineret. De quo quidem toto genere, antequam dicere incipio , pauca mihi de affectibus in univer sum dicenda sunt. Movere enim affectus non possumus, nisi quid affectus sit, & unde originem habeat, cognoscamus. Id ego nunc, quantum ad nostram hanc institutionem nec elle videbitur, paucis explicabo. Est igitur affectus vehemens quaedam in rem quampiam animi commotio ; id Graeci

Φαθος vocant. Ex nostris, qui verbum de verbo exprimere conati sunt, passiones appellavere. Cicero nianc eo S morbos , nunc

aegritudines , nunc assectiones vocat. Nos de verbo magnopere solliciti non sumus, modo constet, id esse vehementem quam

dam , ut diximus, animi passionem, &commotionem. Ea ex opinione quadam in animos nostros proficiscitur. Quoniam autem Omnis opinio, aut boni, aut mali est, ut species affectuum duae sint: una, quae bOnum , altera, quae malum quadam opinione concipiat: his nos bonum , aut malum, aut praesens, aut futurum opinari possumus. Hae duae species alias rursus totidem ex sese Pariunt, quatuorque omnes emciunt e quarum duae bonum , aut praesens, aut futu rum : duae malum, sub eadem temporis ratione , respiciunt. Ac futuri quidem boni,

Diuiti

244쪽

cupido, sive spes: praesentis, Voluptas , sive laetitia nominatur: mali vero futuri, metus , sive timor: praesentis, dolor, sive tristitia esse dicitur. Ex his vero quatuor, quasi sontibus, species pene innumerabiles oriuntur: quae quoniam non hujus institutionis sunt, non sunt a nobis omnes hoc loco explicandae . Insignes enim attigiste, satis erit: ex illis certe cognoscentures Sunt igitur insignes ex eo genere, quae ad latum

rum bovum pertinent, amor, cupido, spes, audacia , ira: his contrariae, quae ad futu- ' rum malum spectant, sunt: odium, ab Ominatio , desperatio, metus. Irae vero nul lus assecius est chntrarius, propterea quod illa omnium injuriarum patiens, sive, ut rectius loquar, non sentiens natura inveniri nequeat. Praesentis honi sola laetitia , mali sola tristitia, seu dolor invenitur. Quo niam autem hi assectus omnes tum dicendo , tum scribendo , vel concitari, vel sedari possunt, sed alii frequentius concitandi , alii frequentius sedandi sunt: de singulis nunc, ut neceste videbitur, disteremus :eodemque tempore, ut breviores, dilucidioresque simus, concitandἰ, sedandique rationem persequemur, a prioribus potissimum incipientes.

245쪽

ao DE RATIONE SCRIB. De amore concitaudo, ct sedando.

CAPUT II

O Uum autem affectus omnes ejusmodi sint, ut ad virtutes, & ad vitia detorqueri possint, ut amor, qui tum ad studium Virtutis, & amicitiae, tum ad libidinem, Mimpudicitiam applicari potest: & cupiditas,

quae tam honorum, aut pecuniae, quam scientiae , aut religionis, aut optimarum rerum est: ante omnia de iis concitandis,

qui ad vitia pertinent, aut de iis , qui dVirtutem spectant, reprimendis, nihil mihi dicendum est omnino . Nam & hominesi Per se satis, abundeque ad vitia proclives

sunt; & nos virtutes docemus , non Vitia: sed omnis nostra praeceptio tum ad utiles concitandos, tum ad noxios restinguendos est accommodanda. Id autem per commu nes locos faciendum s nam proprios cujus que vel assectus, vel materiae referre infinitum esset. Igitur, ut de amore primum dicamus, si quem ad amorem cujusquam , vel hominis, vel rei statuerimus allicere, dabimus in principio operam, ut quam ma ximam possumus benevolentiam , fidem , atque auctoritatem nobis apud lectorem

comparemus . inae quidem tametsi in omni

246쪽

omni persuasione, atque adeo in omni materia facienda sunt, in affectibus tamen movendis priecipua esse debent s amicus enim nisi assentiatur iis, quae dicuntur, eumque qui dicat, quodammodo vereatur, non facile movetur. Ac de benevolentia quidem comparanda superius satis , abundeque diximus. Fidem comparabimus, si nos ejus rei, de qua scribimus, scientiam, aut experientiam habere ostendemus : si nos ab

omni adulandi, aut fallendi suspicione liberabimus , nostramque naturam ab his rebus semper alienissimam, idque illi exploratum esse, aliquo, si opus erit, exemplo, aut testimonio demonstrabimus. Item si nostram in eum voluntatem, benevolentiam, fidem , si nostra ossicia, nostram amicitiam commemorabimus: si quantum ei nostra consilia, nostrae admonitiones hacte nus profuerint, commemorabimus. Items nobis eum semper credidisse, & de uostra fide periculum saepe fecisse, proptereaque

debere nunc etiam nobis credere ostende mus . Item si rem ipsam a loco, a tempore,

magnitudine, occasione, facultatibus, &ceteris locis credibilem faciemus. Audi ritatem comparabimus, si honestatem, virtutem , probitatem, doctrinam, gravit tem, modestiam in scribendo proferemus. Haec autem omnia tum fidem, tum aucto-

247쪽

ao6 DE RATIONE SCRIB.ritatem summam nobis apud omnes comparabunt , si nos vel aetas, vel dignitas, vel potentia , vel hominum existimatio , vel nostra doctrina, vel vita commendabit . Haec quum fecerimus, paulatim ad caussam ipsam vel apertius, vel occultiuS, pro causesa: ipsius qualitate descendemus: ejusque vel dignitatem, vel jucunditatem , vel utilitatem , vel commoda, vel laudem lectori Proponemus: nosque de ejus dignitate , salute, commodis, gloria semper sollicitos fuisse, proptereaque nunc ad eum scribere dicemus. Atque hi in omni pene affectu movendo ne eadem saepius repetenda sint

communes exordiorum loci sunt. Nec ta men omnibus omnes, sed qui maxime necessarii videbuntur, singulis a flectibus sunt accommodandi. Si qui erunt alicujus aflectus proprii, suis locis dicentur: nunc ad

amorem redeamus . Igitur quoniam amor aut in hominem, aut in rem conferri po test, si amicum attrahere ad hominem quempiam amandum statuerimus, primum quidem hominem illum magnopere com

mendabimus cum ab aliis partibus, a qui bus prae ceteris commendari posse videbitur s tum vero ab illis, quibus is, ad quem scribimus, maxime delectatur: deinde per

sequemur, quibus amor maxime concilia

tur , inorum, studiorumque similitudinem,

248쪽

Lin ER III. aci 'humanitatem , fidem, modestiam , urbanitatem , suavitatem consuetudinis , ceterasque virtutes , quae hominem homini conciliare solent, in quibus materia latissime patet. Illa quoque nos ad amandum quempiam se penumero incitant, aetas, patria, nobilitas, dignitas, fortuna. Nam &aequales , & cives , dc nobiles, dc bonore , dignitate , atque auctoritate insignes , & opibus, fortunisque affluentes libentius amamus, quam eOS, qui commune nobiscum omnino nihil habeant, aut nulla in re nobis, vel praesidio, vel ornamento esse posse videantur . Itaque quum haec , Vel omnia, vel magna ex parte illi inesse ostenderimus, utilem, honestam, laudabilem, jucundam, stabilem, perpetuamque ejus amicitiam fore demonstrabimus: atque in ea re inia merabiles amicitiae fructus, commoda, Ornamenta , suavitateS, voluptatesque afferre poterimus: quas persequi, quum & latissime pateant, & ex Laelio Ciceronis facile disci possint, necesse non arbitror. Illud non omittemus, a quam multis & magnis viris sit is, de quo loquimur, eorum amicitia, & familiaritate dignissimus judicatus,

ut eorum vel exemplo, vel aemulatione, vel opinione ad amandum hominem moveatur. Si ad rei cujuspiam amorem incitare statuerimus, ejus dignitatem, utilita

tem p

249쪽

ao8 DE RATIONE SCRIB. rem, iucunditatem pro rei qualitate explicabimus . Loco S cujusque materiae proprios ex demonstrativi generis praeceptione sumemus: deinde parteS eas , qua S mo do diximus , ad lectorem ipsum accommodabimus, easque modis omnibus expetendas esse ostendemus. Deinde quid alii de illa re senserint , quid ipsi sentiamus , quanto in precio cum ab aliis, tum a nobis id sis, & olim habita, & nunc habeatur , multis, atque illustribus exemplis docere

conabimur . Postremo quantum ea res ad

illius, vel rationes, vel consilia conserat , quam sit ad bene, beateque vivendum , Vel utilis, vel necessaria demonstrabimus. Si amem revocare amicum ab indigno aliquo,N turpi amore, aut consuetudine studebimus , dabimus in principio operam , ut in

telligat, quam studiosi salutis, ac dignitatis

ejus , quam solliciti semper fuerimus , at que hodie quoque simus: caussasque hujus Dostri studii, vel veterem amicitiam , Vel clientelam, vel virtutem, vel nobilitatem ejus, Vel aliam quamvis honestam caussam

explicabimus: idque ita fuisse, aliquo insigni eXemplo, aut testimonio comprobabimus. Deinde ad caussam pedetentim ac cedemus , ostendemusque nos, ut id scribamus, neque odio , neque invidia, neque r3. lio, neque satietate, neque impruden

250쪽

tia, neque temeritate, neque ulla malignitate animi esse adductos : sed abundantia quadam benevolentiae , quod illam magnam infamiam, magnum detrimentum, ac periculum fugere cupiamus. Deinde in universum de toto ejus turpitudinis, aut amoris genere disputabimus s genusque ipsum summopere detestabimur. Tum ad rem , de qua agitur, veniemus , qualitumque in ea vel obscoenitatis, vel turpitudinis, vel flagitii sit, quantum poterimus, aperiemus. Deinde quas partes superius ad ramorem conciliandum adduximus, earum contrarias ad reprimendum adducemus. Ostendemus enim, quanta in re sit turpitudo , quantum detrimentum, quanta pernicies , ignominia, molestia , inconstantia, quanta praeterea sit rerum omnium dissimilitudo, quanta inaequalitas. Deinde quid ex ea re evenire soleat, exemplis ostendemus . Qivid illi eventurum sit, ex aliorum, comparatione demonstrabimus. Postremo quantopere cum ab aliis, tum a nobis ea res semper evitata sit, quantoque studio sit

ei quoque, si modo suae dignitati, salutique

consulere velit, evitandast multis atque acribus verbis aperiemus: atque ita rem in summum odium adducemus. Quemadmo dum autem amor odio, ita odium amorestdatvrs contraria enim contrariis, ut iri

SEARCH

MENU NAVIGATION