장음표시 사용
251쪽
gus calore, lux tenebris, expelluntur. Si cujus autem odium in nos, aut in alium sedare, & amicos inter se reconciliare statuerimus , primum quidem odii caussas persequemur, easque fictas, falsas, inanes, parvasque esse docebimus : & nostram , vel illius, de quo agetur, innocentiam ostendemus . Deinde turpe esse dicemus eum , quem amaveris, odisse : quem laudaveris ,
vituperare et & quale amici judicium de altero esse debeat s quale illud videri possit, Ostendemus. Tum quid in odio mali, quid
Boni in amore sit, quid ex utroque sequi soleat, aperiemus . Si vero susceptum odium jure videbitur, ad misericordiam , & clementiam confugiemus : utcunque sit, amicitiam in posterum firmam pollicebimur: ostendemusque nostrum, vel ejus , de quo scribimus, amorem in amicum, etiam ipso odii tempore non esse imminutum, nosques aut illum in ossicio semper fuisse, atque in posterum lare . Ac de amore quidemia,N odio satis. De eupiditate incitanda.
CAPUΤ III. A Morem cupiditas sequitur ordine, non
praeceptionis modo, sed ipsius quoque
252쪽
que naturars ita enim a natura comparatum
est, ut id quod bonum esse ducimus, primum quoquo modo cognoscamus, deinde amemus tamare enim nisi nota non possumus tum cupiamus cea enim, quae a m mus, facile cupimus, postea speramus c
piditas enim astequendi, spem potiundi erigit deinde aggredi audeamus, quod nisi
successurum speraremus, a nobis nunquam
fieret. Spes enim potiundi , aggrediundi audaciam ex sese parit. Postremo voti compotes , eo , quod quaesivimus, perfruimur: unde laetitia illa gestiens proficiscitur. Ιgitur, ut ad cupiditatem redeamus, ea partim laude, partim vituperatione digna est, ita ut & virtutum, & vitiorum quidam quasi fons existimari queat. Nos enim nunc ad scientiam, virtutem, gloriam, immortalitatem . heatitudinem, & cetera laudabilia studia & ducit, bc trahit: nunc ad pecuniae, honorum , & voluptatum studium , hoc est ad avaritiam, ambitionem, libidinem, iacetera vitia humano generi perniciosissima, stimulis quibusdam, & quasi flammis ince dit . Siquem igitur ad priorum rerum studium inflammare voluerimus , superiori praeceptione utemur, atque eas, quas supra dixi, partes, dignitatem, utilitatem, jucun ditatem in ea, de qua agetur, re considera
bimus. Nam si quempiam ad scientiae stu O a dium
253쪽
siet DE RATIONE SCRIB.dium incitabimus, ipsius dignitatem tum ab antiquitate, tum ab inventoribus, tum a subjecto, tum a fine, tum ab his, qui eam studio, vel honore, vel praemiis prosecuti sunt, poterimus demonstrare. Utilitatem ab omnis vitae, aetatisque institutione, ab omnium artium inventione , ab omnium rerum tum notitia , tum administratione sumemus . Quae partes singulae si dividantur, atque amplificentur, maximam vim argumentorum , materiamque ad scribe dum amplissimam praebebunt. Iucunditas eodem modo ab omni vitae, ac Artunae genere, & rerum omnium cognitione pet tur . Ostendemus praeterea cognitionis, ει scientiae cupiditatem homini non ab homine , aut casu aliquo, sed ab ipsa rerum omnium parente natura, hoc est a Deo datam. Exemplis postremo clarorum omnis generis virorum agemus , lectoremque ad eorum, quoS audierit, viderit, legerit,aemu- Iationem , quantum poterimus, incitabimus. Eadem de omni virtute ratio erit. Gloriam virtutum, & rerum gestarum in hac vita praemium esse , oportebit ostendere: eam non ab hominibus tantum, sed a ceteris quoque animantibus eXpeti, equorum maxime exemplis comprobabimus. Tum
quid gloriae caussa homines in omni vita, R fortuna gesserint, quae pericula adierint,
254쪽
quam multi etiam ultro mortem oppeti rint , ostendemus e lectoremque eorum exemplis, & imitatione ad aliquod praeclarum facinus inuam mahimus. Ad eam rem ingenium, materiam, tempus, Opportu nitatesque omnes illi adesse ostendemus. Immortalitatem non ab animalibus tantum, ut gloriam: sed ab inanimatis quoque rebus, ut plantis, ac lapidibus expeti, optarique docebimus. Omnia enim , quantum natura liceat, diuturnitatem, & sui conservationem affectant. Ad eam nos genitos esse, ex intellectus, & rationis magnitudine , & ceteris animae partibus demonstrahimus. Poste autem virtutibus, rebus ginius, & literarum monumentis facillime comparari, clarorum Omnis generis virorum , quorum memoria sempiterna sit, exemplis ex antiquitate repetitis , ostendemus et ad eamque consequendam lectorem propositis facultatibus incitabimus . Ad beatitudinis cupiditatem tum praesentium miseriarum enumeratio, tum futurarum ex
spicatio lectorem satis, abundeque eriget. tramque rem s quoniam latissime patet, neque hujus institutionis est, pro sua quiseque prudentia, & cognitione tractabit. Achaec ad incitandam cupiditatem pertinent.
255쪽
SEdatur autem hie affectus, restinguiturque contrario, ut de amore, odioque docuimus. Contrarius porro cupiditati asefectus ab aliis contemptio, ab aliis abominatio , ab Aquinate Thoma fuga nuncupatur: quae quidem ad vitiorum destitutionem maxime pertinet. Habent autem vitia locos tum communes omnibus , tum singulos ,& proprios . Communes sunt : nos ad virtutem , non ad vitia esse natos: animam nostram optimo quoque habitu imbuendam , & tanquam pulcherrimum sagrum optimis frugibus, ac plantis excolendam esse : fruges animae, virtutes: vitia, dumos, carduos , herbas esse, quae non animam solum, sed corpus etiam excru- Cient, vexent, atque enecent : virtutibus praeterea honores, dignitates , opes, imperia , nobilitatem, & praemia ingentia comparari : vitiis ignominiam, inopiam, obscuritatem, servitutem , & sordes sempiternas acquiri: poenas denique, & nunc multis modis graves persolvi, & post mortem aeternas expectari. Alia item multa hujus
256쪽
Lin ER III. IIs generis excogitari possunt, quae si amplificentur, latissimum ad scribendum campum patefacient. Proprii singulorum vitiorum loci, & innumerabiles sunt, & ad philos phum magis pertinent: nos tamen susceptae institutionis gratia paucos , atque insignes persequemur. Igitur si pecuniae cupidit tem detestabimur, de usu pecuniae disput
bimus, finemque ejus rei usum , non accumulationem elle docebimus: eum neque majorem ex ingenti, neque eX parvo minO- rem capi posse ostendemus. Deinde quanta sit in mediocritate, & liberalitate animi alacritas, tranquillitas, securitas: quanta inde commoda tum corporis, tum animi consequamur. Quanta contra in pecuniae appetentia solicitudo, quanti labores, pe ricula, incommoda, jurgia, tormenta subineantur: quam multi ob eam rem servitutem, cruciatus,mortemque subierint: quam multorum malorum caussa, & fomes pecu nia sit: quantopere corpus, animumque es
feminet , quam infinita, insatiabilis, & importuna sit: eam a sapientibus nunquam eX- petitam , propterea quod & virorum, & cupiditatum , & curarum omnium quasi parens sit existimata . Postremo quis ejus finis esse possit, indagabimus s quam multis modis partae divitiae dilabantur, quo pacto ab invitis relinquantur, ostendemus et ita ut O avam
257쪽
a16 DE RATIONE sCRIB. avaro tam defuisse quod habuerit, quam quod non habuerit, doceamus. Si ad honorem , aut gloriae contemptionem impellere quemquam studebimus, primum ostendemuS quanta in ea re comparanda sit dissicultas, quantis laboribus, periculis, incommodi S , curis, ac molestiis obnoxios nos ede Oporteat, quam gravem , quam diuturnam , quam indignam servitutem subire, quam turpiter atque ignominiose agere squibuscum versari, quibus adulari, quibus subjici honoris, & gloriae caussa compellamur . Deinde quam saepe haec omnia frustra
suscipiamus , quum ea, quae volumus, non consequamur. Atque haec exemplis eorum
docebimus , qui suae ambitionis poenas dedere. Deinde quam ea res inanis , Iluxaqu sit tum ab ipsius rei natura , tum ab his, a quibus proticiscitur , ostendemus i honor enim per se vana quaedam, & inanis homi Dum existimatio, aut confessio est, quae laudem, aut dignitatem alicui tribuit. Ea nunc
ficta , nunc falsa , nunc vana , nunc Etiam invita est, pro eorum, qui deferunt, mentes
alii enim honorem hominibus suae utilitatis gratia tribuunt, quod inde se aliquid cons cuturos sperent: alii sui honoris gratia , , quod quum illos ornent, ornari se putent:
alii falso quodam, vulgarique judicio, quod illos honorari ab aliis , dc apud principe
258쪽
gratiosos esse videant: nonnulli etiam me tu, quod illorum potentiam reformident. Quas caussas quum omni ex parte indagaverimus , qualis honor sit, qui ab illis proficiscitur, Ostendemus. Tum a quibus honor expectetur inquiremus: Sc quam stultum sit ex imperitae multitudinis judicio pendere, demonstrabimus . Deinde etiam quam falsum, quam inane, quam instabile vulgi judicium este soleat, aperiemus. Hic eXempla eorum afferemus, qui ex summis honoribus in summam ignominiam devenere. Postremo, quis honorum , aut gloriae sit finis, indagabimus : quem quum aut laudem, aut famam, aut vulgi consensum, benevolentiamque , aut vanum aliquid esse constiterit, ostendemus neque in nostra potestate , ut eum vel mereamur, vel retineamuS,
situm esse. Nam dc datur saepe non merenti, & habenti sine caussa aufertur. Neque eum ad nos post mortem pertinere : nam si anima cum corpore extinguatur , nihil sentiet: sin immortalis sit, vel non curabit haec, quia bonis majoribus perfruetur: vel hac
de causta magis dolebit, quia poenas suae stultitiae, & cupiditatis dabit. Denique fama paucorum annorum, si cum aeternitate comparatur, non modo non appetenda , verum etiam contemnenda , ut res levissisma, ac brevissima judicabitur. Si vero corporis
259쪽
a18 DE RATIONE SCRIS.poris voluptatum cupiditatem sedare striis hendo studebimus, primum eas, quae ab
hominibus existimantur, non esse voluptatis , sed naturae necessitatem contendemuS: naturam enim vel exinanitam repleri, vel . repletam exinaniri cupere. Deinde etiam si voluptates sint, tam breves esse, ut prius abeant, quam venisse sentiantur; tantis vero laboribus, incommodis, periculisque parari, ut vel ob id solum optabiles este desinant f deinde etiam noxias, ac perniciosas non animis modo esse, sed corporibus quoque , multi S rationibus , atque exemplis ostendemus. Postremo , turpe atque indignum esse dicemus, quas VoluptateS com
munes cum bellu is habeamus, in quibusque ne ipsae quidem belluae volutentur, his potissimum nos obrui, atque immergi. His atque aliis hujus generis rationibus non modo non optandas, sed fugiendas etiam voluptates esse demonstrabimus. Sed de cupiditate quidem, & contemptione hacte- nus, cetera petantur a philosophis. De spe, ae desperatione.
SEquuntur spes ac desperatio, quae con junctam cum eupiditate tractationem
260쪽
Lra ER III. a I9habent: iisdem enim pene rationibus spes 8c cupiditas & augetur & diminuitur.
Quemadmodum autem contemptione cupiditas , ita spes desperatione : item ut cupiditate contemptio , ita spe desperatio tollitur . Sed ne omnino praeteriisse hos affectus videamur, de his quoque pauca dicamus. Igitur si quem ex desperatione rerum suarum in spem adducere, atque erigere cona bimur , primum quidem ejus infortunium extenuabimus ,&accidisse aliis tapenumero plura , graviora ostendemus. Deinde magno animo quamcumque fortunam quaecumque ea sit, tolerandam esse docebimus, neque forti viro unquam aut desperandum, aut cedendum. Tum esse illi malo remedium ostendemus, & quo pacto id invenire
possit, aperiemus: deinde hominem paulatim quasi ad certamen revocabimus , & in spem victoriae paulatim erigemus. Ad eam rem commoda facultates , occasiones , instrumenta, adminicula omnia quasi faces quasdam, & aditus patefaciemus, eumque ad inceptum capessendum certo rei eventa proposito , magis ostensis praemiis, cohortabimur. Siquid difficultatis, aut incommodi inesse videbitur, aut confutando di
luemus , aut extenuando minuemus, aut