장음표시 사용
261쪽
sao DE RATIONE SCRIB. derit mali, quem erigere in spem summam statuerimus , omissis prioribus locis , nihilominus sequentibus utemur. Si autem minuere, ac labefactare spem cujusquam ut falsam , inanemque velimus , superiores locos in contrarium ducemus, atque omni ex parte rem duram , dissicilem , incredibilem , dubiam, impossibilemque reddemus: ostendemusque pro nostra in eum benevolentia nolle eum in re incerta spem certam collocare , atque ita nobis esse visum dicemus . Atque hic optimus quidem in principio locus erit. Exemplis praeterea utemur eorum, qui ex spe magna, & pene certa deciderunt, neque credendum aut principibus , aut Opibu S, aut conjecturis, aut meritis , aut ullis denique adminiculis est e dicemus . Contentum sua quemque fortuna esse oportere: imponendum autem spei Sccupiditati modum: atque hoc in primis este sapientis. Hoc loco tum de fortunae levitate, tum de continentia, & moderatione diseseremus , & quantum in mediocritate boni, quantum contra mali in luxuria , & cupiditatibus sit, pluribus argumentis ostendemus. Atque haec ad spem minuendam per tinent . Siqua praeterea sunt, quae ad levandam desperationem pertineant, ea a no
bis in consolandi ratione dicemur . De
262쪽
PRoximi sunt his audacia , & metus,
quorum alter magis excitandus, alter magis reprimendus est, uterque tamen pendet ex altero. Igitur si metum repellere , atqne audaciam accendere constituerimus, primum quidem dabimus operam, ut metus caussam diligenter indagatam quantum possumus, extenuemus : eamque vel falsam , vel inanem, vel ineptam, Vel parvam esse Ostendemus : neque debere ullum
his rebus aliquo pacto commoveri dicemus s & quam turpis sit in homine tum sormido , tum ignavia, utriusque effectibus, atque exemplis demonstrabimus . Deinde hominem ad id quod volumus, audendum, proposita rerum gerendarum , sive viri tum mercede, ea, quam ille dignissimam,& cumulatissimam putet , incitabimuS . Tum de animi magnitudine, & audacia in rebus gerendis disputabimus, eamque rem pulcherrimam atque honestissimam ratio nibus & exemplis maxime illustribus faciemus. Labores & pericula omnia, tum ex tenuanda , tum contemnenda esse dicemus: neque deterreri fortem virum aut laborum,
263쪽
aas DE RAΤI NE SCRIB. periculorumve m3gnitudine, aut vinculo rum tormentorumque, atque ipsius denique morti S metu oportere. Hoc loco exemplis aequalium, aut etiam si poterimus, minorum , qui vel eadem , vel similia gesserint, hominem inflammabimus: atque ad eos aemulandos, aut etiam superandos incitabimus . Quod si is claris majoribus ortus sit, ut vel illos virtute superet, vel ab illis certe non degeneret, admonebimus . Postremo eum ad clarissimi cujusecumque aemulationem provocabimus. Si vero temeritatem cujusquam atque audaciam reprimemus, his locis in contrarium versis, omnia aspera ac dissicilia faciemus. Dicemus enim , neque pericula temere suscipienda, aut labores frustra sumendos esese: neque fortunam coeptis nostris semper arridere, aut audaciam nostram prosperum semper eventum sortiri: neque nostris viribus , aut nostro ingenio usque adeo conmdendum esse, ut non plurimum etiam in aliorum consilio, & prudentia reponamus.
Quo loco quanta vis sit consilii, bc prudemtiae, disseremuss hominemque ad consilium,
S rationem revocare conabimur,neque sortitudinem eam esse, quae consilio,N ratione careat, eX ponemus . Et in hanc sententiam plura dicemus, ostendemusque ita majores
ejus, ita clarissimum quemque fecisse, ita illum
264쪽
Ulum quoque facere oportere e quantaque eum vitae laus , & vitae tranquillitas, si ita fecerit , quanta contra ignominia , quanta incommoda, ac pericula consequantur, si contra fecerit, Ostendemus : metumque illitum infamiae, tum periculorum, tum tor- meu torum , tum etiam mortis, quantum poterimus , injiciemus . Si vero aut cet rarum rerum , aut mortis metum sedare,& repellere decreverimus, nihil esse tu illis mali, aut etiam aliquid inesse boni, contendemus , locisque communibus , atque exemplis constantiae id comprobabimus: omnia virtuti & gloriae tribuemus: pro ea neque exilium, neque vincula, neque tormenta , neque ullum genus mortis timendum esse : idque multis atque illustribus exemplis eorum , qui haec pro patria, aut fide, aut pro virtute pertulerunt, abunde docebimus et quanta eos gloria atque immortalitas consecuta sit, quanta nos quoque apud posteros maneat , aperiemus: mortem vero naturae finem esse, qui quum& certus, & communis omnibus, & neces, sarius sit, timeri non debeat. Ita enim aut nihil mali, si omnia dissolvantur: aut plurimum boni, si animae maneant, eXistere necesse est: tum hominem ad conscientiam
heiae actae vitae,& ad nostrae Religionis versetatem, ac justitiam revocabimus: eumque
265쪽
eta DE RATIONE sCRIB. certissimam , atque amplissimam vitae suae mercedem sperares atque expectare jubebimus . Atque de metu sedando in praesentia haec satis sint. Si qua deesse videbuntur, in doloris, & mortis consolatione dicentur.
CAPUT VII. A Udaciae finitima ira est, quam diximus
affectu carere contrario, propterea
quod stupida illa, &omni injuriarum sensu
carens natura non reperiatur: sed ejus loco virtutes habet, mansuetudinem & clementiam . Irae autem duo genera plerique fece re , alterum, quod ad punienda errantium delicta: alterum, quod ad ulciscendas injurias dicunt pertinere. Superius illud genus humano generi utile admodum ,& necessam rium putant ita, ut Deo quoque concedere id nostri non dubitent: posterius noXium Omnino ac perniciosum est. Illud itaque nobis excitandum , hoc reprimendum, at que extinguendum est. Siquem igitur ad punienda delicta, poenasque de reis sumen dis incitari decreverimus, duo potissimum considerabimus, caussam, & personam. Ita
caussa de criminis specie,& magnitudine disputabimus: idque a tempore, loco, modos sociis,
266쪽
.r: ' L I Re R III. Iris 4 iis ι facultatibus, instrumentis , & cet ris partibus, suae augere aliquid possunt, majorem in modum augebimus. Quod si plura criminμ fuerint , cum accumula. tione , & atrocitate enumerabimus : si tutum fuerili, id plures in partes amplificando dividemus , & ex uno plura facie. mus. Persona duplex est , rei,& judicis:
χος est, ejus qui puniendus est, & ejus qui puniturus est, ad quem ipsi scri bimus . Inoo considerabimus sexum s alia enim mari-hus , alia i seminis laediora sunt: aetatem , non enim omniae omisi aetati concessa sunt, atque alia alii aetvi turpiora: conditionem, nam servorum ει iubditorum, in superiores crimina graviora sunt: statum, ut liberorum crimina in parentes atrociora esse dicemus : soridnam s quanto antecellit, tam to ejus crimina graviora,insignioraque sunt. Considerabimus i praeterea voluntatem, at
que inde, si malo animo fecerit caussam augebimus: ccmsiletudinem, ut si id crimen sepe numero Eommiserit: audaciam 3 qu loco i, & quaptum facinus aggredi ausus sit, di quid in posterum ausurus esse videatur , crescente semper audisia, ostendemus. Abrius , ad quem scribemus , persona, iisdem rationibus crimen i augebimus, indignum que esse dicemus eum, qui grandior. natu,
qui dominus, qui pater, qui magistratus sit,lci P qui
267쪽
qui denique punire & possit, & soleat , sceleratis impunitatem permittere : quantuin que ex eorum supplicio universis commodum , quanta civitati quies , quantus improbis in posterum terror, quanta illi ipsi iustitiae , & severitatis fama accessura sit:
quam contraria omnia sint futura ex e
rum impunitate , singillatim explicabimuς. Si autem posterius illud irae gestius, quod ad ulciscendas injurias spinate diximus, compescere, ac sedare statuerimus eadem reis
rum,& personarum divisione tuemur: atque in rebus suidem , a quibus partibus crimea augendum esse. diximus , ab iisdem injuriam extenuabimus. Personarum quoque eadem facienda distinctio erit : atque ab iisdem locis minuenda injuria, omniaque ad animi mansuetudinem , clementiam,R animi magnitudinem referenda : ostendendumque esse majorem in condonanda injuria elementiae , atque animi magnitudinis laudem s quam in persequenda ultionis voluptatem. Ad hanc illumetiam rationi
hus , & exemplis clementium Virorum a squoad fieri poterit, incitabimus: Ostendemusque cum superioribus quidem , quibus par esse nou possis , certare stultum esse: cum paribus, ambiguum tinum in serioribus vile, & indecorum. Illud praeterea est ultio nis genus, cum is se contemni, &pro nibo
268쪽
. L I s E-R I t Ι vagdo haberi videt: quae quidem &jalia xjus' dem generis, quum dixerimus, exemplis- sue confirmaverimus, ejus animi magnitu dinem, & clementiam commendabimus, ad ejusque laudem appetendam hominem sum mo studio s atquin omnibus orationis viruhus inflammabimus , & aeum deprecatione misericordiam ai communibus locis comin Ovςbimus . , Atque haec de ira satis Knu'ς ad reliquos 4ss u pergamus, A i
,ri. De talitia, ct iocis excitam is .
REstant ex omni affectuum ratione iduua qui a praesenti boni, & mali opinionet proficiscuntur: laetitia illa gestiens, quae ab aliis gaudium, ab aliis voluptas appellatur:& dolor, sive, ut Cicero appellat , aegritu
do. . Horum uterque reprimendus est : laetitia vero nonnunquam etiam excitanda, Igitur de ea primum dicamus. Excitatur scribendo lattitia aut universa re, aut par tibus universae, quum aliquid amico perliteras nunciamus, quod illi jucundum , ad que optatum essh scimus : ut opum, hon rum, dignitatumque accessio, patriae lartunarum , Ornamentorumque restitutior liberorum , Iropinquorum, atque amicorum P a salus,
269쪽
228 DE RATIONE SCRIB. salus, valetudo , dignitas, & quae sunt g neris ejusdem : quae gratissima esse audienti solent, praesertim quum praeter spem, atque opinionem acciderunt. Excitant etiam illa voluptatem audienti, quae voluptatem attulere spectanti: ut quum triumphuS, convivia , nuptiae, ludi, spectaculaque omnis generis visa narrantur, in quibus tum res aptatum narrandi modus delectationem assertinam si nudam 8c simplicem narrationem habeant, lectorem non sane multum movent : sin in illis crebrae digressiones fiant, quaedam incredibilia, subita, inopinata, ridicula reserantur : si tota narratio Iepore quodam , & salibus respergatur: sisngulorum mores , sermones , actiones, cum eorum imitatione narr/ntur: si denique singula quasi oculis spectanda proponantur, ea demum narratio voluptatem a Nfert . A partibus voluptas excitatur , quum vel in verbis, vel in rebus jocamur 3 joc an ei in rebus Cicero duo genera libero homine digna esse dicit, narrationem, atque imi tationem . Narratio est alicujus factae, vel fictae rei cum lepore expositio ad id, de quo loquimur, accommodata: ut apologus, simile exemplum , comparatio , res gesta, quae aliqua de caussa ridicula, jocosaque sit. Iocus autem &risus excitatur multis modis 3 ex ambiguo, quum aliud dicimum
270쪽
L i aER III. fast& aliud dicere videmur, vel aliud intelligi
volumus : ut si quis de servo furace dicat, hic est, cui nihil domi occlusum, obsignatumque sit: quod etiam fideli servo convenit . Ex imagine, quum ejus rei, de qua loquimur, imaginem a re quadam inopina
ta , & dissimili ducimus: ut siquem pessime
canentem asino rudenti, aut si praepinguem hominem dolio comparemus. Ex errore, quum vel ipsi nos errasse fingimus: ut si avarum, qui se venisse dicat, interrogemus , Quanti ὶ quasi venalem existimaverimus: vel alios in errorem ducimus s quale Pest illud Martialis in Codrum, quem pluri mum credere, non qu a pecuniosus esset, sed quia caecus amaret, affirmabat. Sed ex his rebus jocus potissimum existit, quae prae ter spem atque opinionem vel dicuntur, vel accidunt: cujus generis infinitae pene species reperiuntur. Imitatio est, quum alterius sermonem, mores, naturamque effingimus: ea dicendo, atque agendo magis, quam scribendo utimur s licet tamen scribendo quoque apud familiarissimos quorumdam sermones, qui nobis ridiculi vis deantur , effingere . Mores Vero , &. natumram aliquorum quadam cum venustate destri bere , ridiculum in primis , & jocosum est. Verba vero tam multis modis jocum,