F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

DE RATIONE S.CRIB.hil edictu silinunc enim transferuntur,nune invertuntur, nunc mutantur, nunc transimulantur, nunc aliam in partem , nunc in aliam significationem accipiuntur : nunc, vocalibus tantum mutati S, eaedem consonantes servatae in aliam , quae a proposito non discedat , sententiam transferuntur: atque omnia aut fallunt, aut alludunt, aut derident , aut mordent, aut contemnunt, aut in alium sensum detorquentur. Sed quo niam haec, natura, non arte perficiuntur, supervacuum de his praecipere quicquar ividetur s nam siquis ineptus natura sit, atque ex arte jocari volet, non magis id prospere , ac decenter faciet, quam asellus is, qui est apud Asopum , qui quidem blandiri domino quum vellet, eum prioribus pedibus, & ruditu immenso, atque intempestive

invasit. Jocari itaque unumquemque natu ra, & consuetudo doceat, necesse est . Materiam inter amicos pro cujusque natura, reS, quae quotidie accidunt, satis, abundeque praebebunt. MOdu S ex amici natura, R. nostra consuetudine, ac familiaritate statuetur. . Illud non in scribendo modo , sed in omni quoque oratione, & sermone cavendum , ne aut scurrilia, aut obscoena proferamus ζ ne, dum urbani esse cupimus, scurrileS , impii

dicique habeamur. Ac de jocis quidem ha

ctenus. ἰ

272쪽

De Ide titia reprimenda. ,

SI autem reprimere gestientem illam ,

atque immodicam laetitiam moderari tentabimus, quum rationem nostri consilii atque admonitionis nostrae in principio aperuerimus, omnesque invidiae suspici nes a nobis, iis, quas supra ostendimuS, rationibus amoverimus, de immodica laetitia in universum disputabimus : ostendemusque primum , quam multorum malorum ea caussa, radixque sit, quippe quae in solentiam, superbiam , jactationem falsae gloriae, cupiditatem, impatientiam, levitatem , luxuriam, segnitiem, ignaviam, inertiam , atque innumerabilia vitia ex sese pariat. Deinde quam ea res inanis, brevis, caducaque sit, aperiemus : Κ quam sepe in contrarium verti soleat, ex quacunque in profecta sit, multis ac variis exemplis comprobabimus et idemque in omni laetitiae, ac, prosperitatis genere accidere , singillatim per omnes vitae status, ac species discurrentes, ostendemus. Inde ad caussam pedetei tim accedentes, eam rem, de qua ille gestiat, maxime fluxam atque inanem esse ra

tione aliqua demonstrabimus: & quid pupa

273쪽

f31 - DE, RATIONE fCRΤΕ. ad insolentiam superbiamque efferat s quae contra In ea re pericula, atque adversa metuenda sint, ex aliorum , quibus idem acciderit, exemplo perscrutabimur, timendaque omnia, quae accidere possint, illi emedicemus: quae sit accidant,quid facturus sit, Aquam turpiter de summo gradu in infimumst casurus, interrogando investigabimus. Quum autem quid in ea re mali sit, atque esse pollit ostenderimus, quid in moderatione boni sit, quae inde quieS, quae salus , quae auctoritas, quae gloria, qui denique fructus proveniant, eXplicabimus, ad eos que percipiendos, atque amplectendos, illum , & ejus, & nostra, & ipsius rei caussa,

cohortabimur.

De maerore, sive aegrituditae sedanda.

Moeror autem, sive aegritudo , quae una

ex omnium affectuum ratione re i- qua est, quum animum praesentis mali opinione conficiat , non excitanda stimu is, sed consolatione aut tollenda Omnino, aut quantum fieri potest, sedanda, comprimendaque est . Quoniam autem aegritudo multiplex est, multiplex quoque consolatio a

274쪽

ώ: i L i s B R, I ri . - 233 philosophos tota pertineat, & ita late pateat , ut de singulis ejus generibus singulatum a Graecis, tum a nostris volumina s& olim scripta sint, & sit ego compertum habeo nunc quoque scribantur , tractaria nobis pluribus verbis nec debet, nec potest. Sed ne reliquisse pulcherrimam Operis partem intactam' videamur, capita tantum squaedam in singulis generibus summatim

attingemus, ut ex iis unicuique aditus ad cetera praebeatur. In omni autem consolatione tria illa potissimum , quae Cicero do, eet, quasi fundamenta quaedam nobis sequenda etiam censeo: primum, ut irre boni plurimum, aut nullum malum, aut quam minimum ma Ium esse doceamus: Deinde, ut de communi vitae conditione, aut de eius ipsius, ad quem scribimus, propria disputemus. Tertio , ut summam stultitiam esse doceamus , frustra confici moerore quum in te litigamus ea ratione profici nihil posse: quae quidem quum omni aegritudini communia sint, qua ratione possini singulis generibus accommodari , nunc breviter sit b)iciemus.

275쪽

De eousolatione paupertatis.

CAPUT XI.

O Mnis igitur aegritudo , ut breviter

complectamur, aut ex Opum, aut .exhonorum , aut eX patriae, aut ex suorum sta ut ex valetudinis amissione suscipiti r ., Si quem aut ex opum amissione, aut ei iam inopia moerentem consolabimur, piimum quidem ostendemus,quam multa, ac magna ex divitiis mala nascantur, ut ignavia , luxuria, libido, avaritia, odia, contentioNes, caedes, bella, urbium eversiones, & quin sunt generis ejusdem: quantas etiam hominibus curas , sollicitudines , molestias j quantos labores, opum tum comparatio, tum conservatio afferat . Perpauca vero ad usus vitae necessaria sunt, ut nihilo plus dives , quam pauper veI Vivens consumar, veImoriens secum auserat: quanto vero cum dolore opes a morientibus relinquantur, quibus sepe relinquantur. Deinde paupertatem omnibus his malis carere, singillatim ostendemus , ejusque innumerabilia bona superioribus malis contraria expIic bimus. Quae vero in ea, vel mala, vel incommoda esse existimantur, ea n OS partim negando, partim confutando, partim exte-

276쪽

- Ita st E R II t. Iavando , partim honorum magnitudine, compensando, aut omnino di sibi vemus, aut

q iam maxime levia, & tolerabilia faci

mus . Deinde ad communem vitae conditionem conversi , jubebimus considerare, quam pauci divites , quam multi pauperes snt: quo loco plurimos in eadem , qua illi,

quos consolamur, sunt fortuna, plurimos etiam in deteriore constitutos, omnis generis viros ostendemus : neque vero divitias , ut praemium virtutis , optandas esse,

quibus pessimus quisque maxime affluat:

neque paupertatem , ut crimen aliquod aut turpitudinem refugiendam, quam optismus quisque semper adamaverit, esse dicemus. Atque hoc exemplis tum sanistissimorum virorum, tum doctissimorum hominum demonstrabimus: qui opes non modo , quum abessent, non quaesivere: sed, quum adestent otiam latiis, atque aliis rationibus abjecere . Ex quo fiet, ut opes, si non contigerint , non sint appetendae : stamissae sint, non sint requirendae. Deinde eum, ad quem scribimus, suorum honorum

enumeratione consolabimur, atque ad eorum contemplationem, fruitionemque C

hortabimur. Postremo dicemus, faculi tes illi ad vivendum necessarias neque pro sua virtute deesse posse, neque si desint, magno esse labore conquirendaS. De

277쪽

De eonsolatione amissorum honorum , 'oe patria.

CAPUT XII. 'EAdem in bonorum , dignitatum, ac

potentiae, quae in Opum amissione , consolandi ratio erit. Primum enim ostendemus, quantis illa laboribus, curis, molestiis, & periculis comparentur, quantis que serventur e quam vero fluxa , inania , atque instabilia sint, & in quorum potestate constituta . Quae contra sit privati hominis Vita, quae quies, quae securitas , quae tranquillitas, quae denique beatitudo s deinde nihil esse mali in earum rerum amissione

contendemus , quae neque virtutibus comparentur , neque vitiis amittantur. Culpam omnem tum in fortunae varietatem , levitatemque , tum in ipsarum rerum naturam conferemus . Ei rei constantiam , patientiam , prudentiam , & ceteras virtutes Opponemus , quarum exercendarum gratia

haec accidere divinitus permittuntur. Hic exemplis illustrium virorum , quibus idem in omni genere acciderit, multis utemur. Hominem deinde tum ad inferioris fortunae contemplationem , tum ad privatae vitae commoda , tum ad eorum, quae eripi non

278쪽

ossint, honorum s si non habeat, adeptionem, si habeat,stuctum,& conservationem, omni alia sublata cogitatione , revocabuemus . Siquem autem patriae amissione mo rentem consolabimur, primum de populorum levitate, stultitia, & iniquitate in uni versum disputabimus ostendemusque quam multi sint a suis civibus immerito ejecti,

qui paulo post aut frustra desiderati sunt,

quum in patriam reverti nollent , aut cum magna sua gloria revocati. Hic Optimum etiam exilium esse , cum a malis & factiosis civibus disceditur, ita ut ultro etiam sit ex tam iniqua, aut ingrata patria migrandum, demonstrabimus: exemplisque eorum ut mur, qui civium suorum aut vitiis , aut factionibus , aut ingratitudine ostensi , pa- triam ultro reliquere. Deinde siquid proprium de ejus ipsius patria , civibusque habebimus , in medium afferemus. Nominis autem ignominiam , praesertim si injuste damnarus sit, non esse timendam; illie enim exilium esse , ubi virtuti locus non sit:

eXemplis eorum utemur, qui multo clario

res exilio, illustrioresque fuere, quam si in

patria perpetuo mansissent. Quo loco virtutem ejus collaudabimus, eumque multo clariorem,acceptioremque apud omnes nationes hoc exilio sore ostendemus. Exilii quoque nomen in peregrinationem com

279쪽

α38 DE RATIONE SCRIB. mutabimus: atque eo modo leviuS, atquet olerabilius faciemus. Quod si is propterea doleat, & se miserum arbitretur , quod sibi extra patriam vivendum sit, primum quidem ostendemus , si ita esse io, plenas

omnes provincias mi serorum futuras esse , in quibus tam multi, ac tandiu peregrinentur s hic ostendemus , quam multi mercaturae, quam multi doctrinae, quam multi etiam voluptatis gratia & olim peregrin ii sunt, & hodie peregrinentur , nostri enim

temporis eXempla ad omnem consolationem valebunt plurimum s nam veterum ructa tanquam incredibilia, & a scriptoribus ficta leguntur. Eos itaque potissimum commemorabimus , qui noti, illustresque sint :& aliqua de causta semel egressi, in eam pOstea nunquam reverterint: illum vero nullo modo patriam amisisse dicemus, sed iuea rerum gestarum gloria, & multarum virtutum memoria & nunc permanere, N perpetuo permansurum: de habitatione modici temporis, aut de sepultura corporis sollicitum illum esse non debere. Si bono rum amissionem doleat, exiguarum opum

gratia illum commoveri non oportere dice mus , qui majoribus rebus non commovea

tur : & opes illi nullo loco defuturas . Si suorum vel civium , vel propinquorum desiderio teneatur, eos extra patriam videre

280쪽

oeile posse. Si patriae commoda , aut v duptates desideret, ubique illi eadem , aut majora commoda fore demonstrabimus . Quod si extra patriam & melius, & quietius , & commodius possit vivere, omne χ' lum viro forti patrium existimandum,exemplo Teucri, qui patriam illic esse ajebat, ubicunque esset bene: denique stultum esse dicemus , se, suamque virtutem moenibus unius civitatis claudere, eique addictum, ac devinctum esse existimare, quum possit uni versum terrarum orbem sibi patriam facere , ut Socrates, qui quum interrogaretur , Cujatem se esse diceret, mundanum se

SEquuntureta , quae adversus dolorem eκ althujus imorte susceptum dici solent: quae quidem, quoniam res ipsa quotidie ac cidit, atque in omnium ore versatur, par tim tam muΙta sunt, ut brevi comprehendi non possint j partim tam late patentia, ut facile ab omnibus excogitari queant: nos tamen, ut aditum ad cetera invenienda s ciliorem omnibus , & latiorem praebeamus, quaedam obreviter perstriagemus. Igitur si

SEARCH

MENU NAVIGATION