장음표시 사용
281쪽
IAo DE RATIONE sCRIB. consolari quemquam morte lugentem statuerimus , oportebit nos initio scribendi Orationem nostram ad illius dolorem parumper accommodare ita, ut & jure dolere, & nos ad ejus dolorem quam proXime accedere ostendamus. Ex quo fiet , ut ille facilius nostram consolationem admittat,ia nos fidem apud eum,& henevolentiam ad ea , quae dicturi sumus, majorem compare mus 3 nam & genus quoddam consolationis est, habere aliquem nostris calamitatibus nobiscum pariter dolentem . Videtur enim ille, quum ex eadem re dolorem capit, nos aliqua ex parte nostro levare: & adhibere
statim acrem recenti, atque acerbo vulneri medicinam, minime accommodatum est srecrudescunt enim vehementiori contactu
recentia vulnera s & non modo serrum, sed manum quoque medici in pricipio resormidant : necesse itaque est, ut dolori pau- Iulum concedamus, & tum oratione, tum etiam significatione nostri doloris obsequamur, quod quum aliquandiu fecerimus, animum hominis benevolum nobis,atque obsequentem reddiderimus ita, ut nos pu
tet jam aeque ac seipsum dolere , nihilque poste nos, quod ille refugiat, dicere, con solationem ipsam paulatim ingrediemur ἔ& primum quidem doloris causiam , aut in terrogando , aut indagando, aut confutan
282쪽
LI HER III. I I 'do investigabimus: ea aut in morte ipsa,
aut in eo , qui mortuus est , aut in eo, qui luget, inveniatur necesse est. Ita mortet quidem aut boni plurimum inesse ostendemus, tum earum, a quibus discedimus, in juriarum explicationes tum ejus, quae divinitus promittitur immortalitatis, ac beatitudinis commemoratione : aut certe nihil etiam mali, etiamsi id, quod credere prohibemur , animae cum corporibus extinguerentur. Mortem praeterea naturae finem eo se, non poenam tum ex singularum aetatum ordine, tum ex ipsa compositione, ac resolutione demonstrabimus. Exempla eorum
adjiciemus , qui cum senio confecti essent, paulatim sine morbo, sine dolore, quasi sponte decesserunt: aut eorum, qui mortem suam aliquo tempore praedixere, quod se deficere, dissolvique sentirenis mortem itaque doloris caussam cuique esse nec debere,
nec posse. Defuncti et i m gratia lugendum
non esse, cui aut ingens bonum, aut nullum malum acciderit, ostendemus s deinde ex ejus virtutibus rebus gestis, moribus, & an teacta vita non posse eum immortalem beatumque non esse: tum quibus in vita bonis perfunctus sit s a quibus contra malis tum praesentibus, tum imminentibus sit ereptus, demonstrabimus, atque utraque, & bona ,εc mala commemorabimus ita, ut neque
283쪽
γ DE RATIONE SCRIB. majoribus bonis eum perfrui potuisse, si diutius vixisset, A mala ingentia , quae imminebant, evitasse dicamus ita, ut vel sponte eum decessisse, vel divinitus sublatum esse monstremus. Mortem autem illi utilem fuisse non modo ex instantibus , & pene praesentibus malis, sed ex his etiam , quae accidere diutius viventibus solent, ostendemus . Asseremus huc exempla eorum , qui quum multos annos felicissime vixi se sent, infelicissimum exitum vel suorum morte, vel patriae calamitatibus, vel alia
fortunae mutatione habuere. Eum vero,
qui lugeat, si hominem ad tanta bona ab his malis profectum lugeat, non recte faceres id enim invidentis potius, quam amantis esse ostendemus. Sin sua commoda lugeat, quae ex illo vivente capiebat, non illum, sed seipsum amasse dicemus. Quod si filius ejus fuerit, qui defunctus est, ostendemus commodatum a Deo , non datum fuisse, quandiu illi collibitum fuerit, eum patri concessisse s quum visum sit, quod suum
erat recepisse: omnia in meliorem partem accipienda, Deum , cum optimuS, atque aequissimus sit, nihil nisi summa ratione, aut agere, aut permittere, nihil non Optimum nobis, atque utilissimum , pati even, re, quippe qui multo magis nos amet, quam
ipsi: sed nostri commodi gratia permittere,
284쪽
ut non omnium rerum scire rationem possimus s & alia multa, quae in hanc sententiam a Theologis dici solent. Deinde lugentem exemplis eorum , qui & plures ,& clariores filios amisere, consolabimur:
eumque tum malorum, quae plura, Sc majora pertulerit, comparatione, hanc calamitatem contemnere debere , quum animus jam in malis obduraverit, ostendemus: tum bonorum, quae ei plurima, dc maxima reliqua sunt, explicatione hominem ad eorum contemplationem, perfruitionemque revocabimus . Illa praeterea quanquam comm nia, & vulgata sint, nonnunquam tamen, si suo tempore asserantur, animum luget tis non mediocriter recreant: hominem seum natum fuisse : hanc esse humanae vitae conditionem , ut omnia orta occidant, iaaucta senescant : neminem debere peculi riter lugere, quod commune sit, atque Omnibus accidat: sapientem vero, qui caussas rerum intelligat, multo minus angi, com moverique deberes poterimus hic commemorare tot regum, civitatum , nationum, aedificiorumque interitus, hominemque ab unius morte ad tantarum rerum interitum
contemplandum exemplo Servii Sulpitii revocare. Accedent his, siqua de condi
tione defuncti dici possint, quae illi propria
sint: quae quidem vitam ejus aut acerbam,ina aut
285쪽
s 4 DE RATIONE SCRIB. aut minus jucundam reddere potuissent: ut
caecitas, surditas, sive alterius membri, aut etiam totius corporis debilitas , aut aegritudo, item orbitas, humilitas, paupertas , infortuniaque alia , quae hominibus praeter opinionem solent accidere : quarum rerum si afferre aliquam poterimus, mortem illi fuisse utilem concludemus f postremo stultum esse dicemus, luctu ac moerore
confici, quum intelligat proficere se nihil posse s quo loco hominem ad patientiam,
constantiam, Virtutem, quam in ceteris re
hus semper habuerit, ostendendam cohortabimur s eamque medicinam se 1ua sibi prudentia asserre oportere dicemus, quam ipsa sit omnino temporis longinquitas allatura . Denique barbaras quasdam nationes luctu nascentes, morientes cautibus, & laetitia prosequi consuevisse cogitantes , alteros in magnas miserias , alteros a maximis malis liberari. Turpe itaque esse nobis, qui literas, & sapientiam profitemur, a barbaris hac in re una superari, qui eos in ceteris superemus. Quod si levari morte nostrorum non possumus , luctum certe omnem cohibendum esse. Sed de morte quidem satis, cetera ex libris philosophorum petentur. De
286쪽
De consolatione Oeeitatis, ct totius eorporis imbecillitate.
SU perest , ut eos consolemur, qui aut aliis
qua corporis parte, aut toto etiam cor
pore debilitati sunt. In his primum locum
obtinet caecitas , quae propter illius sensus excellentiam maxime videtur detestanda. Igitur si caecum hominem consolabimur, primum ostendemus , quare sivi singuli sensus a natura dati: docebimusque eos non ad scelera, aut voluptates perseuendas, sed ad institutionem animi, ac perfectionem Corporis, tanquam duces,& comites esse datos : deinde quam multa ex his mala tum ita corpus , tum in animum ipsum proficiscantur, explicabimus . Et quoniam haec ratio ad omnium sensuum amissionem consolandam valebit, quae ex singulis mala oriri , quae a singulis scelera committi soleant, ostendemus. Deinde his malis omnibus liberum , atque immunem esse, qui illorum incitatore, atque auctore sensu careat, demonstrabimuss tum eorum, qui sensibus his privati sunt, quietem, simplicitatem, securitatem, & commoda proferemus: incommoda, si qua inesse videbuntur, docebimus 43 ea
287쪽
246 DE RATIONE SCRIB. ea vel per alios sensus suppleri, vel per ministros, ac servos evitari posse: ac caecis qui dem colorum, surdi S vero sonorum notitiam , quae utrisque deesse videatur, neque ad capiendas voluptates, neque ad res gerendas obesse , quo loco eoS neque corporis , neque animi voluptatibus carere, excepta dumta X at colorum in caecis, in surdissonorum voluptate, multis rationibus, atque exemplis demonstrabimus , eas vero voluptates neque tanti esse faciendas, ut earum gratia tot vitiis,atque sceleribus subjacere, involvique velimus: & tam multis
contra bonis , ac virtutibus compensatas esse, ut etiamsi magnae essent, contemnendae tamen , ac pro nihilo habendae videantur. A rebuS vero gerendi S neque caecos,
neque surdos, neque alio sensu debilitatos abduci, singulorum exemplis, qui in omni
genere claruerunt, comprobabimus s tum
quae disciplinae, quae Virtutes, quae arteS in caecis, surdis , mutisque &. esse possint, R semper fuerint, ostendemus: nonnulloseque altioris contemplationis gratia, ne a sensibus distraherentur, aut se in altissimos recessiis abdidisse , aut etiam sponte sibi oculos effodisse s atque hae communeS consolationes sunt . Proprias unicuique pro ejus in zenio, natura, disciplitia, virtutibus,
moribus, rebus gestis, di ceteris partibus,
288쪽
quae personis attribuuntur, accommodab mus : quae praeterea de communi humanae vitae conditione, de potentia , de constat tia, de omni virtute dici possunt, in hanc poterimus consolationem conserre. Quae de his sensibus diximus, tum in alias cor poris partes , tum ad universum colpus, atque ad omnes ejus morbos accommodari poterunt s ostendemus enim pernicitatem pedum, corporis totius formam , agilit tem , robur saepe homini obfuisse , profuisse fere nunquam, malaque omnia colligemus , quae ab his, quas dixi partibus proficiscuntur. Commoda vero, quae ex corpo ris integritate capiuntur, partim eX tenuabimus , partim nobis per alios praestari posse ostendemus , ita ut ex infirma corporis Valetudine aut nul la, aut quam minima incommoda suscipiantur , eaque omnia ser-VOrum , ac iumentorum ministerio resa Dciantur. Dolorem vero corporis, ad Pa tientiae , constantiae , virtutumque omnium eXercitationem , item ad animi praestantiam , ad immortalitatis, ac beatitudinis spem, atque expectationem revocabimus: eXemplaque afferemus eorum , qui minima quaque de caussa, ne proderent, quod ce
lari volebant, gravistimis cruciatibus rest tere ζ item eorum , qui nostrae Religionis tuendae, Christianique nominis profitendi gra-
289쪽
α 8 DE RATIO ME sCRIB. gratia , ultro se maximis atque exquisitissimis tormentis obiecere. Auget hanc consolationem & communium,& particula rium , univeriarumque miseriarum comm moratio, ut intelligat is, qui morbo aliquo laborat, calamitatibus , atque aerumnis immunem esse neminem , quod si palam ungulae ostendi, & cum alienis conferri possent, neminem suas cum alienis commutaturum. Maxime autem proderit illa corporis, animique comparatio , & utriusque officiorum , virium , partium , utriusque denique finis explicatio : quam quum accommoda te fecerimus, & animi praestantiam ostenderimus , ad ejus Vire S eXercendaS gloriam , atque immortalitatem doctrina, ingenio, R virtutibus comparandam , summo studio cohortabimur: & hujus vitae brevitate , ab que imbecillitate contempta, ad beatam illam aeternamque appetendam, & origine, mercede proposita, incitabimus . Sed
haec bactenu S. Se inventione in universum.
CAPUT XV. IN omni scribendi genere , quo pacto
materia in venenda esset, satis abundeque videor ea posuisse: quae quidem pars,
290쪽
scriptoribus , in hoc praesertim genere minime tractata , pluribus verbis a nobis explicata est. Nemo enim fere est, qui conceptus mentis exprimere , atque eloqui non quoquo modo possit: sed dissicillimum ab omnibus existimatur, quid dicas, apte accommodateque invenire, nam etiamsi minus ornate dicas, quod velis , si animo aliquid non vulgare dicas, poteris tamen nou mediocriter lectorem delectare. Quemadmodum enim pulcritudinis in corpore pO-- tissima pars non vestes sunt, sed ipsa corporis habitudo, & sorma s ita in oratione non verba, sed sententiae, & materia ipsa pulcritudinis, & roboris caussa potissima sunt: atque ut vestes induendi, atque ex Ornandi corporis gratia inventae sunt, ita verbaenunciandi, atque eloquendi mentis conceptus gratia sunt excogitata. Denique resi e sne ornatu verborum quasi nudum corpus esse possunt: verba sine rebus, ut mne corpore vestes, subsistere,atque esse non possunt . Huc accedit, quod de elocutione multi & veterum , & recentium perscripsere: de inventione ea, quae extra judicium in demonstrativo,& deliberativo caussarum
genere Versaretur, exacte, atque accurate adhuc nemo. Hanc enim partem veteres ,