장음표시 사용
291쪽
23o DE RATIONE SCRIB. aliam institutionem attinentem , pene intactam reliqueres recenti OreS adhuc non attigere. Postremo omnes, qui ad dicendisa cultatem accedunt , quo pacto dicant, quaerunt: quid dicant, non quaerunt. His igitur de caussis ego mihi in hac poti 1simum parte insistendum , atque elaborandum putavi: reliquas duas, dispositionem, atque elocutionem breviter, summatimque perstringam. Altera enim Sc per se facili, ma est , & a nobis in ipsa rerum inventione magna ex parte tractata : altera partim est jam a nobis nonnullis libris conscripta , partim tu aliud tempus, Opusque conserva
Ispositio igitur est ordo rerum dicendarum , ad nostram caussam certa ratione accommodatus f ea nos inscribendo
plurimum juvabit. Is enim , qui scribit, si recte materiam disponat, & facilius scribet, quum res inter se non implicet, atque.ad idem saepe non redeat: & utilius, atque ap. tius ad persuadendum scribet, quum ratio nes singulas locis su .s quasi milites in acie collocaverit. Is vero, qui leget di omnia De dispossioue
292쪽
LIRER III. 2SI melius intelliget, & facilius memoria ret, nebit. Igitur qui ad scribendum accedit,
quasi corpus aliquod compositurus , male riam omnem animo quati oculis subjiciat, ac proponat: & primum quidem eam in caput , & maxima membra , hoc est, in eXOγdium , & ceteras majores partes distinguat: neque solum quantum satis est, unicuique
parti tribuat, ut omnia pro corporis magni tudine sibi aequaliter membra respondeants ne si caput, aut aliud membrum a celeri Smagnitudine discrepet, monstrosum corpus, esse videatur et verum. etiam ejus generis materiam parti cuique tribuat, quam ille maxime intelligit convenire s ne Vel ea squae confirmationis sunt, in exordium conferat: vel quae in narratione dicenda sunt, in conclusionem differat. Deinde in exor dio semina quaedam, & principia caussae tOtius , ranquam nervos in capite collocet: a quibus universa oratio manare, ac diffundi videatur. Ea vero prima in exordio locet, quae ad conciliandos animos tunc maxime
liberos, R in nullam adhuc partem inclinantes valere plurimum existimabit. Ea
enim, quae nudis adhuc & liberis animis
imprimuntur, maxime inhaerent. Sunt itaque lectorum , atque auditorum animis potissimum, & primo quoque tempore imprimenda , quae neque deleri sacile possint,
293쪽
usa DE RATIONE se RIB. R reliquis rebus dicendis fidem maximam,
atque attentionem parent. Exordio , si res postulabir, statim narratio subjicietur, nisi aut lectoris animus majori pr.eparatione, aut nostra caussa majoribus iundamentis indigeat : quod accidere poterit, si defende re turpem caudam existimabimur . Narrationis vero dispositio qualis esse deberet, di imus, quum de narrationis virtutibus tractaremus f post eam divisio earum rerum , quas tractaturi sumus , si longior caussa fuerit, collocabitur. Saepenumero tamen in epistolis praesertim, quae artim cium omne diuimulant, divisione supersedemus , aut id quam occultissime facimus. In confutatione ea prima diluere,ac refellere oportebit, quae vel lector, vel adversarius tanquam firmissima suae caussae adjumenta ex adverso vel collocaverit, vel collocare poterit. Cetera partim illudere , partim contemnere, partim tranSferre, par tim subter iugere facile poterimu S. In confirmatione firmissimam quamque argumen rationem cum in principio , tum in fine collocabimus, ut & nostrat caussae fundamenta constituamus , & lectoris, sive auditoris animum in fine quasi obsessiim, ac devictum nostris rationibus relinquamus. In medio leviora collocabuntur: que quum
per se satis firma non sint , validioribus
294쪽
utrInque vallata , robur ab antecedentibus, consequentibusque accipient. Conclusio tametsi multis in locis disponenda est, in fine tamen maxime , artificiosissimeque adhibenda : cujus ratio satis, abundeque a nobis in primo libro est tradita. Dispositio in epistolis, si perpetua materia fuerit, haec po tissimum servanda est. Si plures erunt res, quae tractentur, a maximis , re gravissimis incipiemus . Licebit tamen pro qualitate eorum , ad quos scribimus, a levioribus tanquam ab exordio incipere , ut illis aditum quodammodo nobis ad graviora praeparemus. Si pluribus epistolis unica epistola respondendum erit, licebit vel acceptarum epistolarum ordinem , vel negotiorum gravitatem sequi, atque in hac quidem renos ratio temporis admonebit. Ac de disepositione quidem satis in praesentia dictumst. Nunc ad elocutionem, quae una reliqua est ex suscepta institutione, transeamus. De elaestiove in universum, oe de seribesdi
E Locutio, est elegans & Ornata verbo
rum , sententiarumque compositio:
quam quidem adipisci qui volet, ante Om- uia
295쪽
s14 DE RATIONE SCRIB. tria considerabit, num poemata , an solutam orationem velit scribere. Plurimum enim tam apud nos, quam apud graecos differt poetarum , ac oratorum inter se singua , non numeri S modo, sed toto etiam dicendi genere. Poetae enim omnia magna, atque admirabilia dicendo faciunt: quippe qui res heroicas, divinasque narrent. Oratores, quum Veras caussas agant, causia , non admirationi inserviunt , proptereaque circumspectius loquuntur. Praeterea poetae Omnia adjectivis exornant, illustrant, ve- fiunt, circumfundunt. Oratores omnia simplicius , atque absolutius agant necesse est, & res ipsas apertas, expeditasque pro ponant. Postremo illi tum in singulis verbis , tum in sententiis ordinandis, compo-Dendisque , audacia ac licentia majore utuntur e figurasque tam verborum , quam sententiarum sibi proprias,atque accommo datas habent, quae orationi minime conveniunt . Hi vero , cum numeris illis non arciant, neque sibi figuras arrogant, neque illam transferendo, & componendo lice tiam assiimunt. Suos utrique fines habent,
quos egredi nefas est. Quisquis igitur adscribendum accedet, hos in primis fines, atque hanc disserentiam teneat necesse est , memineritque se in oratione poetam, in podita a te oratorem figuris,& genere ipso dicendi
296쪽
LI HER III. ' 2SScendi esse non posse. Quo quidem in gen
re duo maxime vitia fugienda sunt: unum, ne omnia promiscue, vel quum discimus ab aliis, audiamus: vel quum docemus, aliis enarremus. Nam sui ait Flaccus) Quo semel est imbuta recens servabit Odorer . Testa diu . Quod si futuri oratores poemata a principio imbibant, illisque animum adhuc tenerum, & mollem imprimant,semper postea strepitum illum verborum, & tumorem orationis assectabunt: quod in oratore non mediocre vitium est . Atque hoc quidem vitio video plerosque laborare , non eorum modo , qui rhetoricen , sed eorum etiam , qui grammaticen docent. Pueris enim statim post prima grammatices rudimenta Virgilium , Ovidium , Lucanum, Juvenalem , Martialemque apponunt , secuti, ut arbitror , Quintilianum , qui a sermone graeco incipiendum , & Homerum
pueris enarrandum esse praecipit: neque reputantes hanc temporum mutationem, &linguae amiisionem , quae tunc patria erat, nunc peregrina dici pbtest. Imo etiam magis tunc Romae vigebat graeca lingua, prompter hominum , librorumque copia iam , quam nunc latina: cujus quidem non usum modo naturalem , quem veteres habuisse
non est dubium, sed scripta quoque, quibus
retineri poterat, magna ex parte amisimu S. Dif-
297쪽
us6 DE RATIONE SCRIB. Dissicilius itaque, dc laboriosius nunc lati
na discuntur, quam olim graeca discebantur. Mutata igitur linguae consuetudine, ratio quoque docendi, atque discendi mutetur necesse est , neque pueris, ut olim, poe tae a principio tradi possunt. Moribus vero illa lectio quantum noceat in tene a illa, R molli aetate, nequeo diceres pernicio sus enim nihil esse, meo judicio , potest squam nudum adhuc animum , qui optima quaque re primum imbuendus esset,amori bus, lasciviis, fatallisque imbuere. Alterum est vitium, quod magnopere fugiendum esse diximus, ne in soluta oratione Poeticam grandi loquentiam ,. & circuitus
illos Verborum imitemur: aut nostram Ora
tionem adjectivis , translationibus, & figuris immodicis repleamus, quae tumidam svitque Obscuram orationem reddunt. QUO in genere Aput ejus , Petronius Arbiter, Martianus Capella , R alii nonnulli magnopere peccaverunt: qui in oratione poc tae quodammodo esse voluerutri . Quod quidem vitium optime vitabimus , si imis principio ejus lectioni allivescemus, cujus in dicendo similes esse cupimus. Quum au tem sint plures etiam in soluta oratione
scribendi differentiae, considerandum deinceps est , in quo potissimum genere versari velimus. Ilabent enim res singulae non solum
298쪽
Ium distincta genera dicendi, verum etiam propria, peculiariaque vocabula . Nam si historias, & res gestas scribere instituamus, grandiores , tumidioresque , & poetis quodammodo similiores esse possumus. Si orationes aut scribere, aut etiam pronunciare velimus, graves quidem cum in verbis, tum in sententiis esse nos necesse est : sed tamen ita faciles , & perspicuos, ut totam orationem nostram ad eorum, qui audiunt, peritIam, sive intelligentiam , accomm dandam esse sciamus. Quo loco reprehendendus nobis error est eorum , qui quum apud imperitos verba faciant, ita in dicendo assectati, obscurique sunt, ut vix a dOctissimis per otium intelligi possint. Nonnulli quum graece aliquid sciant, in latina , popularique oratione graecis cipenumero verbis utuntur ob id vel maxime, ut a nemine , vel a quam paucissimis intelligantur, scilicet ut errare impune possint:& quum maxime errant, quam optime dicere existimentur s quod quidem nequaquam facerent, si aut suae, aut audientium personae rationem haberent, aut si Ciceronem optimum sui sse oratorem existimarent:
qui, quum & ipse in utraque lingua docti se simus esset, & ad doctissimos plerunque lO-
queretur , non solum tamen graecis verbis
abstinuit, sed latinis quoque nonnisi com-
299쪽
α38 DE RATIONE SCRIB. munibus , atque usitatissimis uti voluit.
Nihil dico de illis, qui apud populum altissimas philosophiae, ac Theologiae quaestio-ires tractam: quas neque si ab aliis audirent, ipsi aut intelligerent, aut probarent: neque quum eas dicunt, satis intelligunt. Igitur,
qui orationes volet scribere, ante omnia eam materiam sumet, quam non ipse modo plane intelligat, sed ab auditoribus quoque intelligi facile posse confidat. Deinde
eo orationis genere utetur, quod N verbis, sententiisque gravissimum erit, & ad usum, atque ingenia auditorum quam maxime ac commodatum: si quis autem in aliqua disciplina praecipere , aut scribere quicquam ve
lit, aequabile illud ,& temperatum dicendi genus, de quo Cicero loquitur in ossiciis,
sequatur necesse est ita, ut neque figuris multis orationem distinguat, neque longo ambitu verborum utatur: & quod in primis. necessarium est, maxime dilucidus, apertusque sit. Nam si ad materiae dissicultatem accedat etiam obscuritas verborum, & assectatum dicendi genus, neque libenter lege tur quicunque is sit, neque facile intelligetur : quo in genere Quintilianus in vitio est 3 quanquam id temporum, quam hominis vitium dici magis potest. Siquis aurem epistolas tantum, & leviora quaedam velit conscribere , is pro subjecta materiatum
300쪽
tum gravius, tum levius, tum affectatius, tum remissius, tum copiosius, tum brevius,
denique quod ipse maxime amaverit ge-uus dicendi sequi poterit , modo materiae, lectorique satisfaciat . Postremo, qui adscribendum accedit, non solum quid potissimum velit scribere, sed cujus in scribendosmilis este, consideret necesse est . Nam quum aliter Catonis, aliter Ciceronis, aliter Quintiliani, aliter Macrobii, & Boethii seculum locutum sit, omnesque in suo genere , quanquam bene dicant, tamen inter se maxime discrepent, videndum est, cujus maxime similes esse cupiamus. Nam si Ciceronei, nobis imitandum proponimus,
terorum tum modos, tum vocabula vitemus necesse est : non enim secula modo
inter se discrepant, sed ejusdem quoque seculi homines dissimiles in dicendo sunt,
nam si diligenter advertimus, aliter Cicero , aliter Sallustius, aliter Caesar loquitur, qui tamen aequales prope.suere. Permixtio vero illa, & confusio generum dicendi, quae ex omnibus seculis, atque hominibus fit, tantam orationi inaequalitatem, ac dissimilitudinem assert, ut monstrosa pene videatur, quod in Aulo Gellio maxime intueri licet, qui quum priscam illam eloquentiam imitari conaretur, neque id pateretur consuetudo seculi sui: item quum graecos, R a apud