F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

a6o DE RATIONE SCRIB. apud quos illa conscripsit, essingere, atque exprimere , natura linguae latinae repugnante studeret ; pessimum , meo judicio, & minime imitabile dicendi genus assecutus est. Is igitur , qui ad scribendum accedet, uni seculo , atque adeo uni viro se addicat necesse essie: eumque, quum optimum elegerit , stultum est enim. , ut ait Plinius, ad aemulandum non optima quaeque propone re 3 tum sibi summo studio imitandum, a que essingendum curet, neque dissidat se dicendo quemcumque voluerit aemulari,

N consequi posse , modo se diutissime i

scribendo exerceat. Nemo autem est, sive veterum , sive nostrorum , qui Ciceronem in omni genere non Optimum, atque prae

stantissimum esse putet . Quod quidem qui existimabit, ad ejus imitationem se solum

conferre, ejus orationem eringere, ejus

virtutes in eloquendo, quoad fieri poterit, sibi comparare velle debebit. De figuris orationis.

CAPUT XVIII.

O Uum autem sint figurae tres orationis: Una gravis, quae verbis & sententiis gravissimis constat, & luminibus ac coloribus tota distinguitur: quales in orationi

302쪽

hus Ciceronis loci quam plurimi, praesertimque in accusationibus , & invectivis. Altera mediocris, quae de altitudine illa, S sublimitate multum detrahit, non tammen ad ima descendit: quales sunt magna ex parte Ciceronis orationes, & philos

phiae volumina. Tertia infima, quae sermonem purum , popularem, ac nudum , sed tamen proprium, & latinum habet:quales sunt multat ejusdem Ciceronis epistolaetum ad uxorem , tum ad Atticum , tum ad alios, ad quos ille quotidiano sermone scribebat: ante omnia videndum est , ut illas anter se discernere quam optime sciamus: neque existimemus orationes omnes in gravi , philosophiam in mediocri, epistolas inattenuata figura scriptas esse. Nulla enim lare oratio est, in qua non omnia haec gene ra reperiantur . Narrationes enim plerunque in attenuata sunt: exordia in mediocri: eonfirmationes, & confutationes , & con clusiones praesertim in quibus miseratio captatur , plerunque in gravi sunt, nunquam In attenuata : quod ex pondere sententiarum , figurisque verborum deprehendi facile potest. Habet enim haec figura tan

quam fluvium quemdam dicendi, effundi Dque omnes habenas eloquentiae: Vehementiam vero tantam, ut animos non movere,

303쪽

a6s DE RATIONE SCRIB.traria, nullas translationes, aut figuras hahet : nervoS tamen sermonis non amittit. In hoc genere comoediae scriptae sunt, tametsi insurgunt illae nonnunquam, iratu Gque Chremes, cui ait Flaccus) tumido de litigatore. In hac figura epistolae a nobis,

nisi gravior res urgeat, magna eX parte

scribendae sunt. Est enim difficilior jam n

bis attenuata , quam gravis veteribu S unquam fuit, propter linguae latinae desuet dinem , atque amissionem , & propter discendi difficultatem . Licet tamen, dc ex humili in mediocrem, gravemque ascendere, & e gravi in mediocrem, atque humIIem , non tamen repente, sed per quoidam quasi gradus sensim descendere, ut venisse in eam : non cecidisse videamur. Mediocris inter utramque posita, neque hanc humilitatem , neque illam sublimitatem omnino retinet. Distinguitur tamen & illa figuris, & luminibus orationis : Κ quia utrique finitima est, faciliorem tum ascensum, tum descensum habet. Ita hoc genere historiae sunt magna ex parte conscriptae : orationes tamen Livianae praesertim, ad gravem plerunque conscendunt . In hoc genere a magna ex parte orationes a nobis hodie

fcribi debent, qui sorense illud dicendi genus exercere non possumus, Sc in laudationibus plerunque versamur . Licet etiam in hoc

304쪽

hoc genere epistolas scribere, praesertim eas, quae materiam habent graviorem . Vi- dendum autem est, ne in finitima his figuris vitia dilabamur. Nam dum graves esse eupimus, solemus nonnunquam tumidi sieri , si vel crebris, atque extraneis transi tionibus , vel frequentibus, ac poeticis asiectivis orationem repleamus: qualia sunt in Petronio , Martiano, & Apulejo multa, quaedam etiam in Hieronymo nostro , praesertim ubi de beata Virgine, aut inseris loquitur . In quod vitium multos quoque de nostris incidere hodierna die video , qui se tum demum latine, atque ornate loqui putant , quum poeticis adjectivis, atque trans lationibus orationem duram, ac dissicilem

reddunt. Attenuatae contra sigurae vitium est, quum conjunctiones, ac nervos oratio

ni detrahimus, quod in sermone quotidia no fieri videmus: quale est, Tu nunquam ad me scripsisti. ego scripsi ad te tape : Tanon seribis ad me, ego non scribam ad ter Amicitia mea tibi jucunda non est, mihi

tua jucunda non erit. Haec oratio nervos non habet . Adduntur autem nervi sic:

Quum ego ad te sepe scripserim, tu ad me nanquam stripsisti: Quod si post hac status

ris non scribere, ego quoque ad te non scribam: Nam si tibi amicitia nostra non est' iucunda , tua quoque mihi jucunda non R 4 erit.

305쪽

α64 DE RATIONE SCRIB. erit. Atque huic figurae quoniam usitatior, R intellectu facilior est, exemplum appΟ- sui, habet enim grande, & perspicuum vitium . In ceteris , in quibus vitia vel minora , vel occultiora sunt, non apposui. Mediocris autem figurae vitium est, quum qua si sine sanguine, nervisque sententias coacervamus potius, quam componimus: Scorationi tenorem illum , vigoremque subtrahimus : qui intelligi magis, quam dici potest. Sed quoniam haec sunt a Cicerone,& ab aliis veteribus nostrisque copiOSe , Ornateque perscripta, a nobis verbosius tractanda non sunt. De virtutibus elocatiovir.

REliquum est, ut de virtutibus elocuti

uis pauca digamus. Habet autem tres maximas , praecipuasque virtutes elocutio, perspicuitatem , ornatum, compositionem: quae ceteraS omnes complectuntur . Perspiscuitas tum in singulis verbis, tum is ipsa compositione, & ordine consideratur .. Ue h singula & propria, usitata & latina sint, necesse est. Propria sunt, quae uniuscujuseque rei conceptum proprie accommodat

que significant . Quo in genere sordida

306쪽

Lia ER III. a obscoena, & humilia vitanda sunt: quanuis

sint ejus , quam exprimere volumus , rei propria . Sordida existimantur dicta, quae ab oculorum aspectu removeri solent: ut officia corporis necessaria, eorumque mem brorum , & officiorum vocabula. Obscoena sunt ea, quae tametsi cum honestate fieri nonnunquam po1sint, dici tamen sine verborum foeditate non possunt, ut dare operam liberis, & quae ejusdem generis omnibus nota sunt: quae quidem tam honeste dici , quam fieri debent. Humilia sunt, quae infra lectorum , aut auditorum, aut etiam ejus ipsius, qui loquitur , dignitatem sunt: ut si apud Pontificem,&sacrum Collegium, asinos, mulos, instrumenta rustica singillatim, aut vilia domus officia nominemus, quae quidem aut silentio praetereunda, aut honestioribus vocabulis nominanda sunt. Propria item sunt , quae quum vocabulo ca reant, ad similitudinem relaruntur: ut jaculari , quod tam de pilis, & sudibus, quam de jaculis dicimus; quia pilari, &sudari non dicimus. Item lapidare, non solum de lapidibus, sed de glebis quoque, & testis, S similibus dicimus, quae vocabula propria'

non habent. Vertex item est aquae revolu

tio , & quicquid in se vertitur : per similitudinem tamen & capitis, & montis cacumen dicimus. Propria etiam laut, quae usus ali

307쪽

166 DE RATIONE SCRIB. cui certae significationi accommodavi te ut veteres, qui urbis nomine Romam tantum intelligebant, quan vis aliae multae urbes essent: Sc nos, qui Philosophi nomine Aristotelem, Apostoli Paulum intelligimus, quan vis N philosophi alii, R Apostoli fuerint . Denique ut breviter dicam , propria sunt, quae id , quod volumus, auditori maxime , apertissimeque declarant. & ut Fabius ait: non auditu, sed intellectu perpendenda sunt. Latina autem verba sunt, qua Veterum scriptorum auctoritas, & romanae linguae consuetudo comprobavit . Quo in genere graeca multa ita jam in usum rece pia sunt, ut si quis eadem latitae velit exprimere, non intelligatur: ut Apostolos,

Prophetas, Episcopos, Evangelia, The logiam , Angelos , & alia multa , quae appellare latine audet nemo. Quaedam etiam hebraea vocabula ita recepimus , ut muta re ea nefas ducamus, ut Cherubim , Seraphim , Sabaoth, Osanna, Alleluja, & similia. Quod si quando de sacris rebus scribamus, aut dicamus, illis abstinere neque deis hemus, ne Religionem odisse videamur: ne

que possumus , quia si Latine haec dicere

velimus, a nemine prorsus intelligeremur. Eadem, quorum res inventae nuper sunt, Vocabula reformidare non debemus, qualia sunt, Cardinales, hombardae, campanae ν

308쪽

staphae, & cetera, quorum quum res nu per inventae sint, verba quoque, quibus res illa exprimantur, in consuetudinem admittenda sunt, ne vel aliud dicere velle, quum loquimur , vel alio nati seculo, vel nolle omnino intelligi videamur . Usitata vero non omnia sunt , quae latina . Ea enim, quae vel in duodecim Tabulis, vel in libris pontificum , vel in comoediis, tragoediis, scriptisque eorum, qui ante Ciceronem fuerunt , latis a quidem esse nemo dubitat: sed etiam ipso Ciceronis tempore ex usu remota , atque antiquata erant, proptereaque minus bene , ac perspicue loqui existimandus est Gellius, qui non modo a verbis illis non abstinet, sed ea etiam affectat,& quaerit . Contra, ea, quae posteriores philosophi, theologi , & jurisperiti in consuetudinem adduxerunt, verba, magna ex parte fugienda sunt, atque ad Ciceronianum illum candorem , & perspicuitatem omnis linguae consuetudo revocanda, modo vel apud Ciceronem , vel apud alios magnae auctoritatis scriptores ea verba reperiantur. Si vero conceptus aliquos vel in philosophia, vel in theologia exprimere velimus, qui veteribus vel intacti, vel incogniti iuerint , non

propterea debemus vereri, quo minus quoquo modo exprimamus, aut voces de integro effingamus, aut inventas molliamus,

309쪽

α68 DE RATION Z SCRIB. auresque illis nostras assuefaciamus: neque propterea eos, qui id fecerunt, Cyprianum, Lactanti ulli, Hieronymum, Augustinum, innumerabilesque alios doctillimos viros, barbaros, aut imperitos, appellare debemus : sed omnia ad doctissimorum hominum auctoritatem, consuetudinemque referre . Atque haec in singulis verbis breviter observanda esse censeo. De vitiis compositioπis.

CAPUT XX.

IN compositione autem , & conteX tu

ipso, multa & magna vitia committuntur, quae non modo difficilem , atque obscuram , sed ineptam quoque, Sc inconcinnam orationem reddunt. Nos ex illis quaedam maxime insignia annotabimus, ut ex illis cetera cognitu faciliora sint. Ante omnia igitur, si dilucidi esse cupimus, longissimas illas comprehensiones, quas Graeci vocant, fugiemus, ne lectoris, aut auditoris intentio , prosequi ingenio

nostram Orationem non possit. Itera tardam, & diu dilatam verborum tractationem , quod Graeci υπέρεατω vocant , ma gnopere vitabimus , ne multis interjectis

verbis, finis demum sententiae, oblito jam

310쪽

lectore, consequatur ζ qualia vitia sunt in prooemio Prisciant. His finitimae sunt longae , crebraeque sententiarum interpositiones, quas Graeci vocant e quas neque frequentes longas esse convenit, ne lector aut principalis sententiae obliviscatur, aut ita utramque secum implicet, ut neutram intelligat . Videndum praeterea est, ne verba ita texamus, ut vel ancipitem, vel obscurum intellectum reddant. Quale est illud: Saxa vocant Itali mediis, quae fluctibus aras: aut illud, Ajo te Aejacida Romanos vincere posse : quo loco & victos,& victores romanos possumus accipere . Videndum item est, ne dum copiosi , aut elegantes , aut ornati esse cupimus, inani quodam strepitu, circuitu que verborum,& ut ait Quintilianusin copiosa loquacitate longissimam , & incomprehensibilem ve

horum seriem, sine ullo rerum pondere, aut conclusionem faciamus : qua in re nonnulli maxime laborant, rati se tunc maxime doctos , atque elefantes existimatum

iri , si a quam paucitanis intelligantur.

Alii contra brevitati studentes , verba, no mina , coniunctiones , & ceteras partes ex oratione detrahunt e rati aut se ita breves fore, si necessaria omiserint s aut ceteros ea

intelligere, quae ipsi intelligant. Nonnulli verba quidem clara, & suo ordine collocant:

SEARCH

MENU NAVIGATION