장음표시 사용
321쪽
a8o DE RATIONE SCRIB. 4 ponit hoc modo: Audistis patres, qualisi fuerit Thomae vita : audite nunc , si placet, i qualis fuerit ejus viri doctrina . Correctio est , quae tollit id , quod dictum est, & pro eo id, quod magis idoneum Videtur, reponit hoc pacto: Quod si iste
suos hospites rozalset, imo ipse innui siet, modo hoc facile perfici posset. Item, Hoc offendit existimationem nostram , imo Vero dignitatem , atque adeo salutem ipsam
Occupatio est, quum dicimus nos praeterire, aut non icire, aut nolle dicere id, quod maxime dicimus hoc modo: Non dico te ab sociis pecunias accepisse : non sum in eo occupatus, quod civitates, regna, d mos omnium depopulatus es: furta, rapinas
Disjunctio est, quum singulis membris sua verba damus sic, Populus Romanus Numantiam sustulit, Carthaginem delevit,
Corinthum evertit. Conjunctio est , quum verbum unicum, & illud in medio collocatur, sic. FODmae dignitas, aut morbo deflorescit, aut v
Adjunctio est, quum verbum aut prae ponitur, aut postponitur. Praeponitur sic: Deilolescit formae dignitas aut morbo, aut vetustate . Postponitur sic : Aut morbQ, aut
322쪽
aut vetustate formae dignitas deflorescit . Interpretatio est , quum idem per diversa verba ad rem exaggerandam, & animos commovendos repetimus sic : Patrem nefarie verberasti : Parenti scelerate, manus intulisti. Quod si longior sententia diversis verbis repetatur, Expolitio dici
Commutatio, quae am/- .eώ dicitur, est quum duae contrariae sententiae, mutatis tantum vocibus verborum , apte simul concluduntur : ut oportet esse, ut vivas: non vivere, ut edas: item , Dicere, quae non
sentio , licet: quae sentio non licet. Permissio est, quum id , in quo vel salus nostra, vel res alia consistit, ex desperatione rerum nostrarum alienae potestati permittimus sic: Amissis jam omnibus, vita sola superest : eam vobis totam permitto, ac dedo: vos , ut placet, utimini, atqui utimini: de me, ut vultis, statuite. Dubitatio est, quum quaerimus , quod ei rei quam dicere volumus, verbum accommodatum sit, hoc modo: Quae ista tua est 1ive imprudentia, sive stultitia, sive sutrumque st dubitamus enim quo eam nomine appellemus. Expeditio est, quum pluribus rationibus enumeratis, ceteriique cunfutatis unam quam volumus, uos sequi necellario oste
323쪽
α8a DE RATIONE SCRIB.dimus hoc modo : Quoniam habes hunc equum , aut dono , aut haereditate, aut praeda, aut furto 3 habeas necesse est: amicum , qui tibi dono eum dederit, non habes : haeredem te per hos annos nemo scripsit: in exercitu nunquam fuisti: relinquitur ergo, ut eum furto sustuleris s sed haec figura inter argumentationes est dicta . Dissolutio, quam βοα - appellant, est, quum plura membra sine conjunctionibus per intervalla proferimus sic : Geremorem parenti: pare cognatis: obsequere amicis: obtempera legibus.
Praecisio est, quum dictis quibusdam, id quod dici coepit, imperfectum relinquitur ad suspicionem, Vel atrocitatem augendam hoc modo : Tu hoc audes dicere ,
qui nupers sed prae turpitudine dicere id non audio . Plus hic est, quod suspicatur auditor, quam quod ille dicturus fuisset.
Conclusio est, quum brevi argumentatione id, quod volumus, ex antedictis necessario consequi ostendimus sic: si hae eurbs servari sine commeatu non poterat, Pompejus autem & pecuniam , & naves ad
commeatum emendum , atque advehendum contulit , Pompejus nimirum hanc urbem servavit. Nominatio , quae λμα rem in dicitur est, quum nomen aliquod novum rei, quae
324쪽
satis idoneum non habeat,accommodamu S.
Ea fit duabus de caussis, imitationis, & significationis gratia : imitationis , quum eX similitudine aliarum vocum aliquam fingimus sic: Nam ut majores nostri philosophari dicebant eum , qui philosophiae operam dabat, sic nos astrologari hunc hominem dicimus . Quum aliquid significare , &exprimere volumus sic:Conscendit equum, atque in staphis substitit. Nomina tamen haec, & raro, & necessario, & dilucido fingenda sunt. Pronominatio, quae- dicitur est, quum aliquem vel laudis, vel ignominiae caussa quodam quasi cognomine appellamus : ut si quem novum Caesarem appellamus : aut si invidum, Zoilum: pumilionem , Atlantem: aut ignavum , Hercu lem deridendi gratia nominemus. Denominatio , quae dicitur, est, quum a propinquis, & finitimis rebus aliquid nominatur, ut inventum ab inventore : ut quum Liberum, & Cererem , pro vino, & frugibus ponimus, vel contra inventorem pro invento: ut quum vinum , fruges pro Baccho, & Cerere ponimus bdominum pro instrumento: ut si quis de Gallis loquens dicat, expulta sunt ex Ita- Ita tandem pallae, quae vestes eorum sunt:
aut si quis rusticos, vomergo , aut ligones
325쪽
et 8 DE RATIONE SCRIB. a pellet. Item id, quod fit ab eo, qui facit : ut si Martem , bellum appellemus , aut tardos, & frigidos, Saturno, Vocemus. Item quum , qui facit ab eo , quod fit: ut si pigram hyemcm, aut desidiosam artem dicamus , quae pis ros, & desidiosos homines reddit. Item id, quod continetur ab eo, qui continet: ut si Italiam, aut Galliam, pro Italis, aut Gallis dicam . llem id, quod
continet ab eo , quod continetur: ut quum argentum , & aurum, pro vasis , R divitiis nominamus. Haec figura species quam plurimas habet, quae usu magi S, quam praeceptis discuntur. Sed videndum est , ne inde nominando , aut ab usu recedamus, ut Obscuriores simus, aut in poeticas denominationes dilabamur, quae in oratione soluta vitiosae sunt. Sed hoc nos oratorum le- cito , M usus ipse doceat nec elle est . Circuilio , quae .sti mo, dicitur est ,
quum ornandae rei gratia id , quod paucioribus verbis dici potest , pluribus dicimus sic : Scipionis prudentia Carthaginis opes fregit, poteram dicere, Sciplo Carthaginem sustulit, nisi circuire ornandi gratia
Transgressio, quae dicitur est,
quae Verborum pertorbat Os d nem , non solum sine obscuritate , 1ed ei iam cum dignitate ad poeticum quemdam numerum, qui
326쪽
non dedecet oratorem. Ea fit verbis nunc praepostero ordine collocati S, ut Magna cum laude tua dixisti. Nunc in partem aliam trajectis, ut Non veni ad te ob eum , quem ex patris morte cepi dolorem . Diminutio est, quum rem quampiam oratione attenuamus, vel evitandae arrogantiae caussa , ut Dedi operam , ut artem dicendi non in postremis tenerem. Vel invidiae fugiendae caussa, ut Habeo patrimonium non tenuilli num . Superius vitavimus , ne diceremus, Optime tenerem , quod arrogans estet: hic, ne amplillimum Satrimonium appellaremus, quod invidiosum fuisset. Superlatio, sive est oratio superan S veritatem , augendi, minuendive ogratia , ut Si concordiam retinebimuS, magnitudinem imperii solis ortu . & occa sumetiemur : fit & per similitudinem , ut Igneum aspectu ardorem aequabat: &per comparationem, ut Dulcior melle ab ore ejus fluebat oratio. Intellectus , qui dicitur, est, quum vel a toto pars intelligitur, ut Si preciosas vestes ostentanti dicam, Ostendas mihi divitias tuas: vel a parte totum , Non te illa sanctissima lumina , illae arae sacratissimae commovebant, quae partes templum uni-Versum repraesenta lat. Item quum plura ab
327쪽
ρη6 DE RATIONE SCRI s. uno intelliguntur, ut Miles Romanorum victor extitit, id est, milites Romanorum et vel unum a pluribus, ut turbasti mea pectora , quum pectus unicum habeamus. Abulio, sive . μου m est, quae Verbo
simili, & propinquo , pro certo , dc proprio
abutitur, ut quum longum consilium, Rhreves vires dicimus, quae impropria sunt. Nam metiri ea non possumus, sed tamen
Translatio, sive est, quum verbum eX propria re in aliam per similitudinem quamdam concinne , perspicueque transfertur. Ea fit multis modis: quippe qua plenus sit quotidianus sermo:nos exempli gratia , paucos subjiciemus. Obscoenitatis vitandae gratia sic, Ejus mater quotidianis nuptiis delectatur. Ornandi gratia sic : Eloquentia , quae hactenus aruerat , tua industria revirescet. Rei ante oculos ponendae gratia sic, Hic tumultus sopitas hominum mentes expergefecit. Augendi gratia sic, Nullae opes famem istam tuam explere possent. Minuendi, sic, Mihi fortuna coepit paullulum aspirare. Ceteri modi usu , & natura percipientur. Permutatio est, quum tota oratio aliud dicit, & aliud intelligit: hanc δα ,ta Grae te possiimus appellare, tametsi eam con
summationem Quintilianus vocet, ea fit per
328쪽
LIRER III. a 87 per similitudinem sic: inum canes fungantur officio luporum, cui jam pecuaria committemus e Per contrarium, ut si divitem Irum, pauperem Croesum, impium AEneam appellemus: quae, ut dixi, natura magis , quam arte percipiuntur. Ac de exornati nibus verborum satis sit dictum. Nunc de illis , quae non pluribus verbis , sed tota sententia constant, paucas attingemus. Deflatuis sententiarum.
IN illis autem obtinet primum, meo judicio , locum ea, quae dicitur sententia, quae-appellatur a graecis. Ea est oratio de vita , & moribus sumpta, quae breviter quid sit, aut quid esse oporteat, ostendit hoc modo: Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini servit. Item Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit. Item, Possessio divitiarum , dc formae gloria fluxa, atque fragilis est : Vimius clara, eternaque habetur. Quibus quidem sententiis, &Sallustius in prooemiis,& Seneca in omnibus suis libris pleni sunt. Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis quaerimus, quare unumquodque dicamus,
ἁ uostris interrogationibus ipsi responde
329쪽
188 DR RATIONE SCRIB.mus hoc modo : Majores nostri, si quam uniuS peccati mulierem damnabant, simplici in judicio multorum maleficiorum convictam putabant. Quo pacto ὶ quoniam quam impudicam judicarant, eam veneficii quoque damnatam existimabant :.quid ita pquia necesse est eam, quae situm corpuS ad dixerit turpissimae cupiditati, timere permultos : quos istos virum, parentes , ceterosque ad quos videt sui dedecoris infamiam pertinere. Divisio inter figuras nominatur, quum rem in duo membra dividimu S , atque utrumque brevi ratione concludimus sic :Cur ego nunc tibi objiciam quicquam ρ si probus es, non meruisti: si improbus, non
Frequentatio, quam Graeci Vocant, est quum res in tota caulla disperis unum in locum accumulantur, quo gra vior , atque acrior fiat oratio: ut si quempiam laudaverimu S, ejusque virtutes multa S enumeravimus, denique sic eas in unum
congregemus : Qualis igitur vobis videri debet, qui tam pius in patriam extitit, tam liberalis in suos, tam ossiciosus in omnes,
tam mansuetu S, aequus , modestus, omni bus denique ob suas virtuteS charu S.
Similitudo est oratio, quae ex re dissi
mili, aliquid simile ad rem, de qua loqui
330쪽
mur, accommodat. Ea fit ornandi gratia per similitudinem sic: Non sicut in vestibus ea pessima, quae diutissime duravit: sic in amicitia is deterrimus , qui vetustissimus;
vestis enim usu teritur, amicitia diuturnitate perficitur. Haec similitudo per contrarium dicitur, quia vestis amico contraria est: fit autem ornandi caussa, quia illa po-tCrat carere oratio . Fit etiam probandi gratia per negationem sic: Neque equus indomitus, qua nuis natura bene compositus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates, &aptus, quae desiderantur ah equos neque homo indoctus , quamvis ingeniosus sit, ad virtutem potest pervenire . Hoc probabilius factum est exemplo equi, cujus ratio similis videtur esse. Dictum autem per negationem, quia res utraque negatur. Fit item similitudo apertius dicendi caussa, perhrevitatem sic: amicitia ut vestis dissuenda magis, quam laceranda est. Hic eadem oratione utraque res breviter est conclusa,& apertissime dictum, quod volebamus. Fit postremo per collationem, rei ante oculos ponendae gratia, quod ad poetas maxime pertinet hoc modo: Sicut citharoedus preciosissimis vestibus indutus, corona aurea , cithara pulcherrima, atque ornatissima, ceterisque rebus , quae expectationem