G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

rio. & praeterea censurae ut dictum est) memorabili seueritate. Et tribu quidem ipse Israelitica mouit cupiditatem, ambitum, hiantem

auaritiam, eiusque studiosos cultoresque,vi circucisionis cordis expertes. In album etiam centuriarum caelestium,clailiumque beatarum, referri eos Vetuit,qui ad Honoris aedem,ad aram fortis Fortunae,frequentius supplicatum irent,ac religiosius, quam ad Themidis supradictae oracula conssilenda, impetrandaque responsa ex adyto supernae prouidentiae . Tum qui vanitatis aera merere mallent sub imperatore ambitu,principis mundi legato, quam in stativis rectae philosophiae,vallo crucis munitis & circundatis,stipendia facere, aerumnosae quidem ad tempus militiae, sed tamen contemplatricis, pr miaque expectantis visenda & amplissima: eos quidem ille dirutos esse iussit atque pronunciauit,aere illo caelesti legionum beatarum ad emeritaque sempiterna militia missarum. Nam quid aliud est tandem vita Christi,disciplinaque euangelica,quam censura seuerissima prudentiae ciuilis, quam acris refutatio humanς sapienti tquam hypocritici fastus,quam ironiae sacerdotalis,acerba castigatio& traductio e Dominus noster ipse, Christus, virtutis praemonstrator nobis fuit,& simul prςgustator, de propinator omnium amaritudinum vitae,atque acerbitatum. Omnes iniuriarum,contumeliarum, poenarum indignitates, oculis, auribus, ore, capite, corpore,

manibus, pedibus hausit: & nos omnibus sensibus voluptates exquirimus Vtrum est hoc tandem parentare Christo, pro nobis in crucem acto Quid vero humana sapientia,tanta corporis vexatio-nciassidua animi contentione proficit, nisi chirographum nexus mterni rursus in palimpsesto interiore scribit Quid igitur profuit ex

AEgypto ire,ac mare per medium transire,si iterum in nexum . Egypti, in ergastula tyrannidis remipramus si ibidem addicti iterum

nexique acquiescimus' Anima cum ad lustralem immersionem accedit, nuncium ipsa protinus Egyptio sponso remittite suas res etiam ipsit in sibi habere,conceptis ea de causa verbis ac solennibus, iubet: ut in caelestis manum sponsi mancipiumque veniat, ut olim loquebantur. hoc faciens salutem multam mundo eiusque fastui dicere se testatur. Ad AEgyptium igitur illum cum ita reuertitur, ut eius sodalitate,contubernio, comitatu gaudeat & delectetur: nonne infidam sese Christo,vel perfidam potius ostendit essetsi quidem

ipsi desponsi erat omnibus cum suis facultatibus. At prudentiς ciuilis discipuli, sic hiantis cupiditatis ingluuiem, diurnis & noctur nis laboribus, contubernalibus curis, parasitis & concubinis anxi m. iiij.

142쪽

I o DE TRANS HEL L. ratibus, explere nequicquam contendunt dc satiare, ut crateres ini-plere vastos Erebi tyranus ille Stygius. Qui fieri potest igitur, nobis ut constet ratio Christianismi, si nobiscum iustitia diuina,lege agere summa, suaque velit Θ nisi vero Deum toto ex corde,toto ex animo, omnibus numeris amoris amat, qui Vix eius cultui atque meditationi tertias partes intentionis tribuit, nedum colentionis. Nos flendo,ridendo, laetando, tristando, sperando atque timendo, dc dies de annos ducimus,per inanes, futiles, irritos motus animae atque a

sectu nihil quicquam ut plurimum) ad summam rei pertinentes, quae in primis in vita accuranda est. Qui tamen utinam ipsi ad rem

tantum non facerent, non etiam plaerulaque ossicerent vehemeter

Quo ni ut qui cordati,corculi,cati,circunspecti sunt stuxis in rebit de mox interituris: iidem hebetes ipsi,bardi,inconsiderantes, devero morionum similes sint, quod mirum an dirum sit ipsum magis, nescio in rebus aestimandis primae notae atque auctoritatis,inter homines quidem certe caelestium rerum consultos, veritatisque prudentissimos. Nonne videmus operosissimam esse communem prudentiam de accuratissimam circunfluentibus in rebus id superuacaneis Z contra vero somniculosam eandem dc oscitantem in conducibilibus maxime atque necest artisZLaborat enim vidustria moria talium de solertia. ut hic redundet vita: non ut commode quoque de expedite ad usum fructumque bonorum sit instructa minimὸ vero ut olim atque in sempiternum, omnibus numeris beatitudinis cumulatam se gaudeat. Diram, de capitalem mortalium inscitiam rerum summopere expetendarum.Nos bonorum possessionem unde liberi, de liberi quidem Dei patris,charissimi atque beatissimi, noagnoscimus,aut agnitam certe petimus,ut Caesaris quod dicitur in comitiis olim candidati,petebant. At vero bonorum possessionem via deserui de obnoxii, dc exhaeredes patris, magno ambitu petimus, omnique animi contentione. Hoc quid est autem Z Hoc inquamin quidnam est, si summa imprudentia, si inscitia perdita non est αprofligata Z sacrosancta philosophia res diuinas de prius inauditas, non docuit tantummodo homines : sed dedocuit etiam quae terrena sapientia Stygio errore imbuta docuerat. At mundus iam immemor, ad priscam ignorationem aeternitatis reuolutus est, ad luteamque adeo quandam scientiam, pinguem dc corpulentam. Quid

igitur Hellenismi profani transcriptio ad Christianismi circuncisionem prosecit, si ambitum, si cupiditatem, si elationem mentis,si amorem, si sitim ardentisisimam rerum placitis diuinis damnatarum

143쪽

atque abrogatarum, aeque ut ante incircuncisa habemus 3 philoso phiae veteris auctoritas, etsi verba Graeciae reapse, eiusque discipulis dedit, componere tamen mores permultorum, superuacuaque de sideria amputare potuit: sapientiae caelestis gladius non poterit, tametsi acutissimi si Heu pietas, heu prisca fides, quo tandem gentium illae, a quoque amandatae suntl Christus Dei filius, quasi harmostes quidam diuinus sui Graeca voce dicam) cum summa mirificaque

potestate in mundum missus,ad rempublicam humani generis costituendam, quae diuinam iam manum no obscure poscebat ac flagitabat: cum leges de instituta vitae ad normam exegisset, ad regulam atque perpendiculum diuinae sapietiae: duodecim viros sibi legauit,unumque praeterea insignem,e prouincia sua decedens. Cum autem eorum vestigiis impressae omnes mundi regiones fuissent, veritatissique sensu tinctae earum nationes: hominum subinde incuria daemonumque solertia, memoriam eiu monumentaque deleuit in parte naudi longe maxima. Caetera vero in parte, quam incolunt Christiani,vestigiorum eius exiles notae magis ad hunc diem, quam vestigia ipsa clara & luculenta manserunt. quippe quae in obsoleta iam via tantum agnosci certo possint,& vel solitudine, vel horninuin frequentia desita:certe quidem nunc procul remota de abscedete a via praetoria costulari dc populari,quae incurrui in urbes aliaque hominum c5uenticula, tanquam in copita quaedam mundi. Iis autem nunc in ipsis viis,siquis actius obseruauerit, non expressam imagine germanae illius A purae religionis ac pietatis,non iustae persuasionis rerum a Christo Dei verbo proditaru essgiem informatam,sed veluti simulachrum eius videbit prima manu deformatum, vel carie

verius vetustatis exesum, nec liniamenta asseruans. Nam obductus

iam situs libris ritualibus,monumen usque primordiorum Christianismi,atque eius architecturae, quadam quasi vetustatis praescriptione summouet ac longe depellit eos,qui sanctitatem dc vitae inno- sentia ira,& sacerdotii denique maiestatem,ab exemplis illis mirificis ac praedicandis repetunt. Et cum memoria quidem nostra sibi indulgere in uniuersum haud ita pridem institit, in iis quae ad cultum atque obseruantiam priscae pietatis pertinent, de porro ad obseruationem rituum atque ceremoniarum, spiritus logo plus quam fastus praeserentium: tum vero mores receptissimi principibus ad- blandiuntur sacri perinde ordinis atque profani: si tamen profani

homines dici proprie possunt,qui oleo initiali delibuti sunt. Simul

interpretes legis assentatores, moribus praepotentium adstipulantur

144쪽

responsorum indulgentia. nimirum tanquam Deus cui persona nulla eximia est, sit diuo Paulo credimus, non aeque rigide pensum a primis ordinibus, ut ab aliis exacturus sit: ne dicam etiam rigidius. Quod si ad veritate loqui placet limatam euangelice,an non omnes hoc tempore mortales numularii facti sunt,in mundi conciliabulis, in Egypti mercatu,in Babylonis foro negociatismon Christo collybum ipsi, sed daemoni factitantes' ii etiam si diuis placet cui talenta sua Cluillus ipse commisit,in rem suam suorumque, non in hostium vertenda Ita chronocrator huius aetatis ut Genethliologiloquuntur Mercurius est ille Stygius, non caduceator, sed loculatus. At is fidem tantum Graecam ut Comicus Plautus inquit) sequitur,repraesentatumque precium nec spei quicquam ille aut expectationi credit: ne miremur concustam his taculis de collabefactam oraculorum fidem. Hi mores, hi sensus,non illorum sunt temporum, quae mortaleis tot insignk, maioresque humano fastigio,mirificentissimis facinoribus diuiniique ediderunt. non earum etiam sunt ni mam,quas e sinu suo prouidentia ad Christianismi illustrationem emisit. non earum Christi ovium de quibus ipse dixit, Meae sunt illae nem0que rapiet eas de manu mea. non eorum hontinum, quibus idem ipse testimonium sui ad tribunal seuitiae, ad carnificinas crudelitatis impiae,ad phalarismum denique tyrannicum de nuncia

uici qui in solem ut dicitur de puluerem prodeuntes, cruenta tadem. praemia,eademque beatissima promeriti sunt. non eoru etiam suntii mores philosophorum,qui in palaestra virtutis,atque in umbraculis innocentiae,Christo se aeuouςrut,a mundo emacipati. postremo

non Christi pedissequorum,non eorum quos ipse staurophoros es se iussit,ut sui similiores essent,cum eam viam ingrederentur quam ipse praemonstrare .praeirEque institerat ad superos iter assectantibus,utpote qui per manus de pedes ipsus Iesu Christi,cruci quoque suffixi fuisse viderentur ipsi. Proh supreme Seruator inquit Aius ille loquax)ubi iam fides apostolica,undam inambulatrix)Qubnam

mores aequales eiulce fidei abierunti non signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant omnia. Nunc autem Sc iampridem tam stiget in sinu Christianismi charitas, quam feruet in eius tutoribus & nutriciis ambitus 5 cupiditas. Qui uni Malteri magistratui, honori, nuneri desponsi sunt: in alium statim aut alium, atque etiam ad alios aliaque nullo fine animum adiiciunt. do quasi anteriores sponsas funere extulerint, denuo proci

fiunt , simul etiam complurium : cum interim, si diuis placet,

145쪽

1 3 homines polygami, caelibes ea e moribus ac legibus existimentur.& huiuscemodi inquit) mortales farragine reru secudarum obesos, inter alumnos paracleti ad caelum euolaturo redere nos cum ipsis ac confidere debemus 3 Anne est hoc tandem militantis Domino populi tabernacula recte atque ordine metari,principiis omnia tribuere, presertim inertibus magna quidem ex parte atquς supinis ZNam cum res hodie dominica ad triarios aperte redierit, si in summam iudicium facimus: principes tamen institetiit laxissime cum antesignanis tendere in castris Christianismi, atque etiam stativorum decora & insignia summouere improbissimό. Ordines enim alios,ordinumque singulos munifices,videmus promiscue, nullaque

lege prisca compositos, ad ordeum s multitudinem quidem longe maximam redactos esse: cum istorum singuli si diis placet integrarum legionum frumentu ut euocati Cliristi,annonasque accipiant,

ruo genium suum farciant. Quibus utinam ipsis tanti ellet in qDcio esse, quam in ossiciis esse cupiunt. Quomodo autem ingredi per portam illam angustam sic suffarcinati, sic titulosi, usqueadeo peculiati contendunt quod Dominus ipse praecepit homines quidem illi ossiciosissimi,sed ab officiendo rei summae potius,quam ab efficiendo dicti Haec certe de alia huiusmodi, conuiualium sermonum argumenta,& sepe concionum: nec passim, nec aperte, quasique recepto iure fierent qua sacro, qua profano, nisi genius ille hominum effascinator, luem mundum appellare scripturae auctoritate solemus,visu suo venefico,conditi intus hominis vires sensusque inficeret & enecaret. IK cuius celebritate & frequentia,sic petulanter vitam, sic inerter degimus, ut serui nequam & verberones : qui herilis metus ac seueritatis obliti tantisper, dum Dominus peregre rediturus est, in diemque a nobis incertum expectatur, non Liberalia modo ipsi quod dicitur) agimus, sed propemodum Bacchanalia . Proinde quibus contigit per expeditam vitae conditionem, minora & pauciora in hoc traiectu maris pericula adire : quibus Placido genere vitae quasi tranquillis undis prouehi: quibus offensionum ciuilium scopulos, contentionum & simultatum tempe states, in soro, in atrio, in toga, in praetexta, in insulis vitare: nec vero in vadis haerere studii cuiuspiam iucundi, morantis viatorem in mansione diuersoria: cum iis mihi certe prouidentia egisse videtur non incommodissime . Quippe in qua vivendi sorte, in negocio quoque vacet, consilia vitae agendae dirigere ad scopum philosephiae commentatricis mortis, immortalitatis utique beatis-

146쪽

simae studiose & candidatae. Nihil enim refert, modo fieri possit, in Basilicane, in aula, in aede sacra , in porticu , domi denique tuae philosophere, an in secessu aut exhedra peristylii. In cuiusmodi secessum , ut praecipiti forsitan consilio non pauci, aut alias inconsulti, quod exitus saepe docet : sic plures inita diu subductaque

ratione se suaque conferunt, tanquam ad resipiscentium asylum:& ves ut ad portum tranquillitatis se recipiunt, grauati de exosi iactationem huius maris, aestuumque molestiam. Tum stagnante nil, gaudent ibi vertice raso, Garrula securi narrare pericula nautae . Caeterum inuidia iandiu flagrat ea natio, quasi Calypso quandam atram, ironiae vel germanam vel affinem, pro numine colendam alexi caco imperitae multitudini praebeant. Quod aliquorum forsan crimen, insonti tamen impingitur multitudini. Equiadem, ut a caluo ad caluum squod diciturὶ iniqui est iudicis & praecipitis, eodem iure censere : ita a rase ad rasum damnare, vel nota mulctare ignominiae tum atratos, tum albatos, praecipitis utique famae praeiudicium sequentes, non satis aequorum esse arbitror hominum, sed censuram subiratam offensamque exercentium, de re tot saeculorum taliumque consensu comprobata.

147쪽

DE TRANSITU HELLENIS MI

AD CHRISTIANIs MUM, LIB. TERTIUS.

V A N in V A M quod superiore libro dicere institeramus, philosophia multiplicem persenam

induere possit, & vero pro re nata interdum aut: t tiaeatri gradibus, aut orchestrae consentaneam: natura tamen amica est ipsa, de cosuetudine gaudens abstrusae vitae, e medioque summotae AEgypti & Babylonis. ac tametsi in primis palmarium est, in tempestate,in trepi)atione, in fluctuatione vehementi de iactatione, gubernacula minime manu mentis misisse rationssque: quibus tamen oram legere placidam procliue est, nec alto se committere, interisque nihilo intempestivius ad destinatum portum venire: iis utique conditio rei nauticae felicior est, tranquilli brque multo δc consultior. Huiusmodi autem vita est eorum, qui cum possent in hominum frequentia,& conuentibus celeberrimis, Oc velut in triuiis vitae specimen sui edere, suarumque facultatum: id tamen meditata

ratione, constantsque animo repudiarunt, nec multitudini morta lium innotescere gerendorum honorum industria dc solertia.aut a lias concupiuerunt. Quam ob causam contemplatrix vita,& mortis obevnuq commentatrix, rerum sempiternarum studiosa de admiratrix, non ab re ut peregrinantis animi via, immunis in primis de libera, a sapientissimis mortalium vehementer concupita eli quibusque eam suscipere contigit,aliquandiuque gustare, ab iis est sere

ipsa ad extremum retenta . Nam quibus sic vitam degere licet occordi est: praeterquam quod compendium magnum curarum, angorum,conflictationum,aegritudinum multarum dc acerbarum faciunt: in mundo quoque ipsi,atque in mari ita versantur inundantis urbes multitudinis de aestuantis,ut tamen in statione& secessu se contineant,ab externis tecti securique tempestatibus,undarumque iactatione. Quod tamen de ipsum rursus non usquequaque perpetuum est, ne hoc genus vitae ut unum δc eximium, vindicare velle videamur ab omni vel noxa,vel offensione memorabili. impingitur enim nonnunquam,& inter oram legendum,atque etiam proxime portum. adeo nihil nec semper nec cuiuis, nec undique tutum est, noxaeque Stygiet sacrosanctum, quq nusquam non insinuat.

148쪽

DE TRANS HEL L.

I 6Veruntamen in secessu, a conflictantisque turbae ac sese collidentis recessu, animus hominis studiosi, plus,placidius, & plenius fetiatus est commentationi philosophiae . & haec est disciplina unica,

quae ad vitam nos viamque theoricam repetendam condocefacit& instituit: re qua via quondam decessit misera mortalitas, per hal. lucinationem & insipientiam. Ac complures quidem homines ingeniosi in umbraculo speculatricis & piae vitae,cum ad eam meditationem constanter incubui stant, interim apud mortales obscuri &inglorii,victo demum illo dirarum tenebrarum principe, mundoque eius praestigiatore, coelum ipsi ovantes ingressi sunt ad extremum, ingenti cum plausu theatri supernatis,uilendi & sempiterni. Tantum autem vitium fuit humanae rationi oblatum in primordiis rerum, ab illo importuno, obscoeno, atque inauspicato animarum vitiatore,ut quan uis abluta noxia in purifica immersione & animorum sim ectica, tamen inusta mulcta caducae conditionis, animae

semper haereat stigma sui ita dicam in diuinae iustitiae. Ita quod supplicio Seruatoris factum est, animae ut humanae conditio, quae ab illo primordiali casu, tot aetatibus iacuit ut prostrata, per fidem ipsa sacratissimaque initia Christiani simi, quae supplicium illud Christi mirificum peperit,in gradum salutis atque immortalitatis beatissimae reposita ut, ab Orcique mancipio,& nexu diret noxae, vindicata in arbitrium sui: id securitatem homini supinam minime praestare debet, sed Dei timorem addere summum potius atque vigilantiam.& porro tantae rei diuinitus administratae animaduersitonem intendere, alliduam, perennem,& sollicitam.Neque enim humana ratio, ut spiritus sacrosancti beneficio in sinegmate initiali, tyrannidi suprauictae exempta est: ita suis quoque protinus legibus reddita est: neque vulnere perpurgato, ad integritatem etiam mortalitas redire obducta cicatrice potuit. Nec vero eadem conditione ut quondam ante noxiam ad inissam primordialem, nec optimo ut tu noiure tranquillitatis, animum suum possidet: quia immunitas una quoque non redhibita ab inexpiabili bello fuit, vel externo vel intestino. Proinde meminisse etiam etiamque oportet, ita nos in libertatem a Domino nostro, eodemque vindice,assertos esse, ut libertini tamen generis adhuc simus, non ingenui: quippe quorum olim maiores ob noxam dati fuerint. peccandi vero conditione,ca-sitandique,& porro praecipitem in locum ruendi, sic imbutos permansisse: pedetentim ut ingredi per viam eodem ab ipso Domino duce lue praemonstratam, magnaque cum religione debeamus, de

149쪽

LIBER TERTIUS. 1 7

cautione. Ita & philotheoriae studium, & vita ipsa hominum qui philotheori sunt, potius quam philosophi, nihil est aliud quam respiscentia iam dicta, cum admiratione ac speculatione theurgiae, sane Daedalae Sc mirificae: partim ante Christi aduentum editae,partim ab eo iam ipso, Deo pariter dc homine nato, administratae, ad humanum genus tandem immortalitate,beatitate,atque diuinitate donandum. Superi immortales, quodnam studium hoc dignius quod amplius eisse potest i quae vero commentatio augustior excogitari, in quam incumbere toto pectore mortales ingeniosissimi, tota mente,omnium animi facultatum intentione, neruorum deniaque cunctorum intellectus contentione, aut debeant aut positiit denique in qua Homericam vim ingenii ac verborum amplitudinem, poctet heroici: cothurnum altissimum,tragici: magnitudinem sententiarum,maiestatem disserendi ,expatiantem amplissimamque

facundiam philosophi Academici, si ita visum esset prouidentiae,

debuerint & potuerint exhauriendam ducereὶQuid autem si nec amoenior vlla, nec suauior inuenitur experiundo, nec vero salubrior Et sapientis quidem vitam,commentationem este mortis priscorum

probatissimi philosopliorum, ratione nescio qua suspicati sint, nisi

quod sic natura constitutum est: is est veritatis & sapientiae genius, ut apud eos quoque piaerunq; sese probet, olimque probauerit,quibus eadem ipsa vel veritas vel sapientia, cognita nunquam suit. Philosophiam autem euangelicam, axiomaticam ego appellare institui, propter conditoris ipsius auctoritatem, qui parens est veritatis primae atque sapientiae. Quem etiam appellandum posthac censeo Ipsum, id est Horiis non transtatilio ab antiquitate nomine, sed suo unius & proprio: ita ut Ipsum id est αυτὸν, unum & absolutum subiectum intelligamus, eximia natura ac dignitate notum. Qui non unus modo Ipse, id est Deus Dominusque absolute vocari,ut infra, supra, nusquamque non imperitans suo iure, sed etiam Pithagoras debet, utpote cuius sermo mirabilis, Pithus acie mucroneque exacutus sit:qui cordis,qui cotis,qui denique lapidis ac silicis duritiam penetret, cum in aures insinuauit diuinitus perpurgatas atque perterebratas. Nam quod huius aetatis corda ipso gladio sic acuto penetrari, eorumque cupiditates circuncidi non possunt, in causa est utique ira Dei culpa nostra concitata: non acies verbi eius hebetata, quae semper eadem est. Deus autem non paulo offensior est &iratior stagranti ci vaesanae cupiditati nostrae, cuius ingluuiem auetem nihil implere potest simul clatis nostri; iniquitas,qui; ad summun. ij.

150쪽

pene euasit, multifariam varia, essicit,vaginam ut tantum verbi Dei tractare astuescamus,non ut latentem intus gladium animaduertere dc admirari. Nam historiam tantum euangelicam,& theurgiae Christi contextum recitantes aut audietes, illicet acquiescimus: nec quid

iis significetur, quid nobis denuncietur, quo pertineant quae lecta

sunt de decantata, recordari curamus dc contendimus. Quare verbum ipsum tametsi suapte vi animatum,animansque vehemeter intermortuos homines, tamen velut inanime atque hebes auribus

deuoramus stupidis ac torpentibus: nullumque aculeum persuasionis fixae, nullos ferue illis charitatis igniculos, aut certe exiles illos senasque sopitos retinentibus, nec ad praecordia porro eosdem trans. mittentibus. Verum rhilosbphiae euangelicae,quae ab elementis ad summa theoremata, serie conserta est axiomatum quanquam eorum multa ferme sunt paradoxa, ut dictum est, & antidoxa communi hominum prudentiae)quantus sit usus studiosissimis salubris scientiae, hinc intelligi potest. prudentissimi enim atque sapientissimi iudicio mortalium existimati, si ad normam illam diuinam aestimentur, id est si ad veritatis summae libram eorum sapientia pendatur, Anticyrae annona egere protinus videbutur. Et prudentia quidem ista humana,cum nasturtio ut ita dica in san chae pnilosophiae ac

sanctificae,cumque contemplationis epulis animu suum alere vegetareque deberet in via discriminum plenissima: mandragora interim de papauere vescitur in terum aeternarum disciplina consectanda. Vnde fit,ut Mercurius ille Stygius letitiis escis mortales inescatos, errorum etiam exitialium cinno inebriatos,in stuper virga aurea argenteaque consopiat, in cubili luxus supinos, salutisque incuriae, ac spei vitae longae: inde vero ut saepissime in lacum illuni nequicquam nobis decantatum detrahat, diuitum, inopum, senum, iuuenum, infantium, stultorum ac prudentium, imperitorum iuxta doctorumque colluuione plenu, nec unquam redudantem. Nam prohsuprema prouidentia quid de iis sperandu est quae multo maxima pars est hominum j qui non ante ad Deum apostrophen faciunt,

eamque consternabilem. quam ad extrema catastrophe vitς ventum

est vel fabulae potius & imaginis vitaeὶ Quumque in theatro vitς ordines sint distincti,togati de praetextati, infulati de paludati, apicibus honoru quidam homines in signibusque magistratuit conspicui, tuida diadematico gestamine eximii, quida tiara augusti, quidam purpura sacrosancti, alii sub aliis vel ametis honori de venerationi habiti, & simul loca cuique ordini atque homini attributa iure gentium

SEARCH

MENU NAVIGATION