De noxiis paludum effluviis, eorumque remediis. Libri duo. Auctore Jo. Maria Lancisio ab intimo cubiculo, & archiatro sanctissimi patris Clementis 11. pont. max

발행: 1717년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

febribus aegrotos plerumque su

focat a

Modus quo ma ligna parotis inducitur ab aere .

Quomodo Ingu-

Saepe rupto foris abscessi, interna quoque indueitur suppura tio , quq necat

aegrotos a

2 2s DE Noxiis PALUDUM EPFLUVIIS que glandulae locum maligni succi copia, ut no solum in farciat, impleatque sanguinea, ac lympha.tica illius vasa cum omnibus folliculis , atque excretoriis ductibus; verum etiam ad vicinas quaquaversum membranas, musculos, ad enasque cogatur divertere ; ac propterea abscessus, qua via liberare primum visus fuerat, obruat deinde suffocet, & qu 1 in citissime perimat. Porro facit hoc non quatenus nuda est, simplexque parotis , sed quia deleterius humor, cum salivale fluidum jam assece .rit , & cohibuerit ejusmodi enim aegrotantes, cum maximam jam aeriae luis partem ore primum exceperint , ac futurarum parotidum quas semina eas in glandulas recondiderint; multo prius , quam par Oris erumpat, implacabili siti, aut certe lingua aspera , & nigra laborare solent facile in refertas, opinpletasque parotidum glandulas totus ingredi prohibetur ; atque idcirco per finitimos arteriarum carotidum ramos in circumposita, subjectaque membra minimo negotio urgeri, ac derivari consuevit; videlicet in musculos inferioris mandibulae , praesertim vero masseteres, atque in superincumbentes

ad enas . Ad glandulas pariter, & musculos ossis hyoidis, linguae ac faucium ; quas quidem partes

laedi, apertis cadaveribus , evidenter deprehendimus . Unde congeries haec tumorum partim vasa ex

cerebro reflua, partim laryngem , pharyngem quo premendo, atque in suis motibus intercludendo , miseros infirmos cum inexplebili siti Ocyssime jugulat, & interimit. II. Accidisse etiam non nunquam observavi mus , ut qui ab acutis, malignisque febribus, rupto foris , vel sponte vel per artem ejusmodi abscessu , crediti fuerant evasisse , ob inductas postea internas sup

262쪽

LIA. II. FI IDEM. I. CAP. XI. 2 27 suppurationes paulatim extabuerint. Etenim a Chirurgis in parotidibus id perpetuo animadvertitur , quod M. A. fa J Severinus gravissimus Auctor Vρ

expertus admonuit. Parotidas , scilicet, raro qua ' 'parte extuberant, aperiri per sese , sed per viam oblia qui ductus e ndi ; addimus nos penetrare internEad aures , in os , in fauces , atque in thoracem e nimirum ad eas partes, ad quas erodens humor novos cuniculos, quo minori vi solida resistunt, per inclinationem, aut pulsionem sibi effodere r ac proin pterea frequenter tum Medicos tum Chirurgos suade spe depulsos cernimus . Nam victo priori, eo-

ue pestifero malo , aegros suos in alvi fluxum, purδymptomaticum, atque in tabem concessisse, tandemque mortem oppetiisse dolent. III. Placet idcirco meminisse duorum , qui cum Duorum Eoro- a curatis per externa suppurantia utcunque feli- rum historia, uiciter parotidibus in vado jam esse putarentur; πη p.rotidum uterque tamen alter empycus , alter ex mandi ieiuiunt.bulae carie , se orbulo, & alvi fluxu sublati fuerunt. In priori enim quoniam vicini, sed profundiores tumores ipsas parotides comitabantur; ideo in musculis ossis hyoidis, & in glandula thyro idea, varii quoque sinus juxta asperam arteriam intro rein

pentes forte etiam in pulmonibus producti sunt;

idcirco pus in thoracis cavitatem illapsum, collectumque fuit. In posteriori autem aegro, clim per id temporis,quo parotis orta fuit,in tumorem etiam abierit ad enosum illud corpus , quod replet cavitatem supra musculum masseterem, & a Iul. Caesare

in aures aperiuntur consideratur ; facile in fluorem anat. eop. 29. ω

utrobique acta est sanies , atque illa quidem saliva- ββ δε tumoras .lem suum ductum; haec vero vascula, quibus ma- 8'xillae

263쪽

228 DE Noxiis PALUDUM EppLUVIIS xillae artieulatio obliniri solet, corrodere coeperunt : qua de re tum ulcera in ore, tum caries iis in ossibus paulatim extiterunt ; corruptaque inde Ω-liva, scorbutus, di arrhoea, ac tabes , quae mortem denique arcessivit, suppullularunt. Hoc ipsum vero simile est olim accidita duobus AEgrotantibus seJPr.eρMJcct. . ab cJHippocrate memoratis Cratisonactae nimirum, opus Vall6. VM. & Pictoris Ancillae, qui propter ipsam parotidum i=' suppurationem mortui narrantur; & ut recte admonet in Commentario Uallesius, facto majori abscessu, quam ut ferri posset, O lethaliter quibusdam particulis computrescentibus .

Cur Ii, quibu, In IV- sed ne ad Romanae epidemiae fidem veritas Romana Epide- historiae usquam desideretur , candide fatemur tunc mi a P Qx 4ς temporis plerosque, quibus parotides eruperunt, se in . interiisse: nimirum quia illae non erant, ut appellantur , criticae, sed symptomaticae; quippe quae per augmentum morbi cum urinis aqucis, & frigidis sudoribus apparentes brevi jugulabant: id quod ma-- sdJ 'uxta Dure- gnus etiam Hippocrates animadvertit in DdJ Coacis; ra mu δεν inquiens separotidibus urinae cito, O paulisper modificatae pesserae , ct quae hujusmodi es refrigeratio

pessima . Significatur enim facta in fuisse permutationem motus pravorum humorum in deterius, hoc est malignum crassamentum , quod prius subjugales urinas reddebat; inducta deinceps in re nati cribro, vel irritatione , vel obstructione, non amplius exciapi , trajicique per tubulos in ureteres, sed inter circulandum per arterias,partim ad caput,partim ad corporis peripheriam subsistere, atque utrobique capillaribus vasis, tanquam impedimentum rectrisculanti sanguini adhaerere ; ac propterea malignus fluor , quemadmodum per externas carotides projectus in parotidibus finitimisque locis restagnat; ita

264쪽

Lia. ΙΙ. EpiDEM. I. CAΡ. XI. 229 ita quoque in subcutaneis venis ubi caeteroquin lentissime circuit congelatur, lethi ferum qu frigus , ac sudorem inducit; nimirum quia latex sanguinis a reliquarum particularum consortio sc-junctus per naturalem membranarum , ac musculorum concidentiam, & contractionem ab uniqersae

cutis spiraculis frigidi sudoris specie extrudi solet.

U. Sed cum nihil in morborum eventibus adeo Cur nonnulli rarum , ac perdissicile excogitari possit, quod ali 'ς ν ivς quando non contingat; fuerunt nonnulli in tanta nostrorum aegrorum frequentia , qui apparentibus quanquam parotidibus convaluerunt, scilicet mor-bificis humoribus vel conversis rursum ad vias urinae, eamque crasso sedimento saturantibus, vel transductis ad glandulas intestinorum ; unde dysente ricus, sed criticus fluor exoriebatur. Id ipsum sane accidisse in quada a se visa constitutione narrat De J Hippocrates . βuae circa aures, inquit, infe- Epid.Const.bribus erumpebant tubercula eum dolore , quibusdam, desciente judicatoria febre, neque fedantur , neque suppurant. Haec Harrhaea bilios, aut d enteria , aut erassarum urinarum sub dentia solvit; ut Hermino Clazomenio,cujus historiam tradit AEgrot.X.ej dem constitutionis. Quamobrem Medicos cautos esse

oportet in sistendis alvi fluoribus , qui parotidibus

superveniunt. Narrat Ballonius Epid. I. pag. 7. de quodam Empirico , qui repressa ventris profusione

hominem parotide laborantem necavit.

VI. Fuerunt quoque, sed omnium rarissimi, Palicissimi, qui- quibus ustio mire profuit . Hi autem fueri, suis' 'ezia quorum morbidus humor forth fortuna tum copia tunt. minor, tum malignitate lenior , externas sol timaures , non vero internas etiam faucium glandul M; ibri , Π obsederat. Neque porro Hippotomus Palamida , to'mi Palam di

265쪽

13o DE Noxiis PALUDUM rFILUVIIS L J s. i .n.is. quem Magnus f JHippocrates commemorat vixisse usum , ct purgatum, atque unde posteritas exemplum urendi parotides derivavit; maligna , vel pestilenti febri vexatus fuit: sed ei, caetera sano ,suis pervenit parotis,ponquam vulnus accepisset in fronte.

Quare illius tumor, vel morbus, vel symptomata nuncupandus erat, & ad externi de cubitus naturam referendus , atque ita tractandus , ut quam citi ssime per ignem suppuraret. Sed haec adeo sunt incerta in variis epidemiis, atque etiam in diversis

tum locorum, tum corporum temperamentis, ut nihil certo futurum de parotidibus pronunciare possit Clinicus; nisi cum praesens fuerit,omniaque signa

agitaverit, atque perpenderit. Ignis quando VII. Itaque multo magis nulla expectata suptabis..dis,' V puratione, ignitum ferrum admovendum videtur parotidibus apud maligne febrientes, quotiescunque aut critico, aut salthm semicritico modo erumpunt: hoc est cum humor glandulas duntaxat externas occupat, ac tumefacit; nec verendum sit, nδmajor humoris copia jam interna faucium obsederit . Hoc sane remedii genus commendant in maliagnis parotidibus gravissimi viri,Franciscus Vallesius

Grossius in Com. de febr. ac potissimum M. Aurelius Severinus Chirurgorum doctissimus de ossic. Chirurg. , & de abscessu critico cap. 3I. ubi agit ex

professo de Parotide maligna, quam nonsolum urendam ,sed cunctantem in exitu, a a cucurbitula auiaciendamsuadet . Qui eontra ad- VIII. Contra vero saepe vidimus in nostra epi- . i. . '' '' demia iis , quos parotides cum magna internarum ad fauces partium tumefactione corripiebant, interis

itum ab ustione fuisse acceleratum: quia scilicet in. ducta

266쪽

ducta fuit repentina corrugatio in succulaneo parotidibus superextenso musculo , venisque ac nervis illis; unde citius liquidorum intro refluxus , &suffocatio inferebatur , quam inducta per ignem eschara decidere, atque inde maligni humoris effluxum posset promovere . IX. Dolet autem , tunc temporis a nobis illud Cur meuἰnI, non fuisse tentatum malignarum parotidum remeia 2 'xς' - . nodium , quod Clarissimus f g J Riverius laudat tan- sta αβλ ιιι. δε quam a se in Monspeliensi Epidemia feliciter ex- δει .pestilen. pertum , scilicet sanguinis missionem no emel, sed

saepe etiam, parcὸ tamen repetitam: ad quod forte inveniendum praesidium hic Auctor excitatus fuit ab Hippocrate, qui in Prorrh.animadvertit eos non mori, quibus tumore circa aures maximὸ ex aeutis febribus oborto ,sanguis e naribus suis. At enim vero terruit me, aliosque, quod in ejusmodi tertianis perniciosis certam apud nos perniciem afferebat Phlebotomi lanceola. Huc accedit, quod in Monspeliensi constitutione nulla fit mentio de Paludum effluviis, ne que de veneno per vermium morsus fluidis communicato , quae nostra in epidemia compertissima habuimus . Candide tamen fatemur, si res adhuc esset integra, in continuis potissimum febribus a nobis incertam a phlebotomia spem certae desperationi fore anteponendam: praesertim cum a Pisaurensibus Medicis in constitutione febrium ea in Civitate per annos MDCCIX. usque ad MDCCXΙ. ex palustri labe grassantium salvatellar, aut saphenae sectiones ad parotidum curationem feliciter fuisse tentatas,postea resciverimus. Vide epid.ε.& cap. . g. In progressis .X. Superest nunc coronidis loco subjicer hi'. t 'itie

quosdam Chirurgos curandarum parotidum metho ri debeant.

267쪽

Quando is tuto adhibetur . Ubi periculosus. Duplex dusente xiae species . Utraq;In Roma na Epidemia est

observatas

2 31 DE NoxIIS PALUDUM EppLUvIIs dum solere ad compendium conferret admoto scilicet statim tumoribus vini spiritu, ne ad suppurationem vergant, neve affecta pars cataplasmatibus gravetur, fasciisque prematur: E re namque futurum magis putant, ut subtiliores influentis humoris particular addito volatilis spiritus calcari ad perspirationem, crassiores vero ad refluxum promoveantur , quam ut per suppurationem crescat influxus ,& caetera, quae subsequi solent, mala excitentur . At enim vero quemadmodum non difflemur paro tides , quae in benignis febribus pallidae , ac veluti flatulento liquido tumentes erumpunt, quaeque Graecis ad Physemata referuntur,& vel per alvi,aut urinae vias derivari solent, ejusmodi methodo tractari tutissime posse ; ita inficiari minime debemus saepe saepitis observatum, ubi parotides malignarum febrium critici sunt de cubitus , illas longe deterius hoc remedii genere habuisse . Eousque Hippocratis oraculum nostris mentibus semper obversetur oportet: nimirum a MediciS non multa ,sed opportuna praefanda esste.

C A P. XII. De duplici doenteria, quae in Castrensi Romana febri fuit animadυerse .

D Vfenteria quandoque per se peculiarem in

testinorum morbum constituit, non unquam

succedit alteri morbo ob ejusdem causae ab uno in alium locum translationem , quam Latini decubi tum , Graeci vero dicunt metastasim . Iam vero dys enteria nostros apud aegros utroque modo spectanda occurrit. Nam cum hujusmodi aegritudo sit exe-Disiligod L Coosl

268쪽

sio internae tunicae,& glandularum intestinatium,per quas ichores, mucus, sanguis, atque ut Hippocrates in Coacis admonuit, non raro etiam purulenta,& puriformia cum dolore egeruntur; primum exesio ista crebro in Romana Epidemia per morbi augmentum

a vermium morsibus excitabatur.Quamobrem pravi succi ad solutum locum confluentes aegritudinemia

geminare solebant; quo certe in casu qui frequentissimus erat semper dysenteria mortale malum ,& signum habitum est : idque clarius postea cadaverum dissectiones ostenderunt, quibus perspicuum fuit, intestinorum gangraenam , quae a malignis hu- Qv d Ineadave- moribus fovebatur, ab insectorum ictibus fuisse ac- ibui animadvς celeratam . Altera similiter dysenteriae species, quae ' 'per translationem febrilis causae a sanguine, ac visceribus ad intestina producitur, per id temporis Observata cst , de qua in praesenti tanquam de crisi principalis morbi paulo fusilis agere constituimus . II. Itaque, cum Medicorum praesertim sit ve-Cur dysenterieoritatis investigatio, quippe quae ad hominum vitam sty regendam, conservandamque mentes dirigit, atque '' 'illustrat; illud hic repetendum est , quod cap. S. a nobis indicatum fuit, scilicet aliquos in tanta nostrorum funerum frequentia ab imminenti fato per dysenteriam , evanescentibus sensim comate, ac parotidibus, fuisse servatos. Consentaneum igitur

rationi est credere, lymphicum humorem , qui exoticis salibus imbutus subsistendo prius tam in

cerebro, quam in parotidibus, memorata malaia moliebatur, per venas in gyrum rediisse ; tandemque secretum partim per externas intestinorum glandulas , hepatis nempe , ac pancreatis , partim per internas , coli videlicet, rectique a denas , tenuissimam earundem membranarum texturam cor roderes

269쪽

234 DE NoxIIS PALUDUM EFFLUvIIs rodere, ac dysente ricum fluxum inducere potuisse . III. Sed quoniam in malignis constitutionibus

'ite . G ipsi morbi complicari saepe solent; idcirco factum

plomatis seu de- non raro deprehendimus , ut, cum salutaris ad in-ςRhi v testina de cubitus inchoaretur , nunc fractis nimium viribus; modo accedente deleterio vermium morsu, aut etiam intempestiva medela , aegri decederent. Opportunum itaque erit methodum curandi tradere hujus vel symptomatis, vel decubitus, vel absce sus , ut ut appellare velimus et possumus enim quomodolibet. Quaenam reme' vero dicamus primum quae minus con- fuerint aut Vita. tulerunt, immo quae in subitis iis casibus vitanda da sint. erant; quanquam statim parum in Arte peritis cadem certo profutura viderentur . Haec autem me runt diaphoretica , & optata . Nam , cum haec dysenteria excitaretur a natura quatenus crassos , ero dentesque humores a circumferentia ad centrum deducebat; cumque iidem humores copia etiam redundarent, nullo modo erant retinendi, rursumque ad praecordia , cerebrum , & peripheriam per sudorifica propellendi; sed omnis linquenda critico motui libertas, donec diminuta , depulsaquω esset major morbidi succi moles. Adeo verum est, quod peculiari schediasmate nos demonstrandum

suscipimus,haud quaquam omnes morbos esse curandos. Quae eontra uti- V. Medela deinde verδ opportuna hisce in ca-

. i. 'βhih sibus mitis tantum , & blanda fuit; scilicet quae indicationibus satisfaciebat demulcendi sales acres, laxandi irritatas, tensasque vias, tandemque partim detergendi, partim tuendi exesa loca. Propterea sub dysenteriae initium identidem per os exhibebantur cum emolumento cochlearia Ol. amygd. dul. recent. extracti; oleum enim cum aqua agitatum etiam

270쪽

L13. II. FPlDEM. I. CAP. XI. 233 etiam apud C. faJCelsum laudatur in pestilentialibus febribus; atque in ipsis dysenteriis proponitur a V m

Sennerto. Crystallus etiam montana, nec non Smaragdus orient. cum granis aliquot terrae sigillatae M. D. opitulabantur. Clysteres quoque commode injecti fuerunt ex jure , incoctis hordeo , atque hardino , aut vervecino Omento, additisque ol. amygd. dulc. unciis, & guttul. Ol. Matthiol. Utilitatem aliquibus etiam attulerunt clysmata ex jure, & aqua Te istucciana.Postremo,nimirum cum non tantum febris , sed &ipsa cerebri symptomata remisisse comperiebantur, contulerunt leviter adstringentia , &paregorica ; videlicet parum Theriacae recent., vel quod melius, Diascordii Fracastorii. Sic data tempore prosunt, etiam in morbis, quum alter , ut aje H in 1. abat b J Hippocrates , alteri succedit, O plerunque

occidit.

EXITUS

Romanae Epidemiae sub initium hemis.

CVm ex Vaticanis hortis aquae per aestatem, quod constitum dederamus , in Arcis fossam ad emendanda palustria inquinamenta, non fuissent derivatae; peropportund quidem naturae beneficio contigit, ut post idus Octobris coelestes aquae eL Aquae pluviae et

fusissime deciderent, eaeque, ut sunt purae atqui notas emenda- incorruptae, Vitiosas, corruptas, ac terrestres paula- ψ' tim diluendo, ac temperando malignam aeris labem corrigerent. Flantibus vero paulo post borealibus ventis, Boreas ipsam aretum quae per aera disperis,lum quae supra stagnantes latices emerserant miasmata, diffata sunt. Atque

SEARCH

MENU NAVIGATION