장음표시 사용
271쪽
2 3 6' DE Noxiis PALUDUM EppLUVIIS que indE malorum fomes , ac semina partim compressa, partim eversa fuerunt. Hyeme deinceps adulta, penitus deleta sunt, apertis nimirum quae ad Tiberim hiant cloacarum ostiis , nec non scrobibus fossisque pratorum penitus expurgatis . Quod autem ad morborum indolem spectat hyemem si ieeesi succedentibus temporum vicibus,malignae febres in
seriae. chronicas concesserunt, quartanas nimirum, & lentas cum viscerum obstructionibus , quas sola coeli mutatio celerius omni arte profligavit : quod sane in caeteris diuturnis morbis usu venire solet; unde edocti sumus ealum
272쪽
Castrensium Febrium,quae per albquot annos usquead MDCCV. in Urbe Veteri grassatae sunt propter Vicinitatem stagnorum, in quibus linum, & cannabis
274쪽
Urbis Veteris descriptio, est' situs.
Mons est in Etruria Peliae nomine , cui subjecta ferax pariter, atque amoena planities quinque passuum milliaribus in longitudinem, ac duobus ferE in latitudinem explicatur; eaque compluribus undique collibus, disparis tamen altitudinis, circumlcripta est . Hos inter to-faceus quidam tumulus ejusdem plane fastigii orientem inter, atque austrum assurgit; productoque dorso ad orientem solem per tria milliari
II. In istius collis vertice subsidentibus paulum Sitis UrbIs Ve- lateribus primi ejus Urbis conditores tum Do mos reris, quae olim
tum elatiora quaedam Fana sine ullis quidem muris iura, Helba quoniam praerupti collis altitudo , & civium fides, num'.
ac virtus pro moenibus futura erat excitarunt, appellaruntque locum Herbanum , donec posteri , nova gestientes imponere nomina rebus,idem oppidum , nunc temporis attributum Provinciae Patriamonii Sancti Petri, Urbem Veterem vocitarunt, hujusmodi certe nomenclatura illius vetustatem collaudantes. Egregias autem hujus Urbis dotes, quippe historiis jam celebratas reticemus ; it Iud tamen a Procopio minime praetermissum hic silentio obvolvere non possumus , scilicet Urbem Veterer aliquot Pontifices, magnosque Etruriae Viros, dum Barbarorum excursionibus vexaretur Italia, diu tutos, incolumesque servasse, ut propterea ampliss- Clemens XLma semper ab aliis , multo vero maxima a Regnantem 'dod. i. SUMMO Potiripica acceperit beneficia, ad quae procul tot suit.
275쪽
Σqo DE NOXIIS PALUDUM EpFLUVIIS dubio deferenda non parum contulit, qudd Sanctissimus Pater, quum primum Ecclesiasticam iniit Praefecturam, ab Innocentio XI. ejus Urbis Moderator, & Gubernator designatus, inde summam nominis claritatem sibi paraverit, ac susceptam in eos
Cives benevolentiam retinuerit.
III. Urbs igitur Uetus , quum in longitudinem
protendatur , ac paulo elatior in medio sit, ovatam speciem belle repraesentat, cujus quae pars ad Oc- Urbis divisio bi-cidentem vergit, vulgo Cavea et quae vero spectat P rtit. ad orientem , duplo quidem major , Posteria nuncupatur: hanc vero Cavea magis apricam salubremque, non tantum oculus ejusmodi rerum speculator, ac judex, quantum dissimiles Incolarum mores , Variaeque corporum affectiones indicio sunt. QuIbu, Venti, IV. ventis quoque omnibus objectus est col- Urbs perflari so- Iis , & primum aquilonibus, qui nullo propinquo-iς- rum montium jugo refracti, ex Peliae latere in subjectas valles, aci tumulos vehementissimi incidere solenti deinde etiam ex occidente , atque ex oriente nascentibus , qui licet non parum a circumjectis collibus retundantur, cum impetu tamen illati undique vias Urbis , & vicos liberh pervagantur; ita
scilicet, ut pars ad orientem solem posita venientibus indidem ventis , quae contra, ex occidente perflari consueverit. Austri denique adeo freque ter ibidem saeviunt, ut in eam Urbem veluti ad destinatum locum ferri videantur . Caeterum , quamvis eadem vel in arduo monte constituta,nullos Omnino fontes habeat, salubribus tamen cisternarum
aquis , qua publicis qua privatis abundat; potissi-DeUrbis puteis mlim vero ex altissimo sis J puteo omnes aquari posi scistς Ri sunt, ad quem in tofo cavandum, construendumque priscos Cives frequentium obsidionum necessi
276쪽
Lig. II. EMDEM. II. CAP. I. 2qI . tas coegit. Hie quidem instructus est cochlea, quae latissima quum sit, atque ad planum illud depressa p vpertingat quod lubjccto amni rei pondet ad libeI- Mentorii, HIulam , facilem jumentis etiam aditum praebet, ut strata ab Ignatio
ad jugem aquam illinc hauriendam possint descena Πρη εdere . Quapropter hic puteus elegantioribus Ita- mam ΦQui puteiliae opificiis jure ac merito vel apud celeberrimos conem. aJ Architecturae scriptores accensetur. U. Urbs insuper Vetus fluvii amoenitate gauia De fluvio Palliadet; nam ab Amianis Montibus Pallia delabitur, P R φ qui suas, aliorumque torrentium aquas in subjectam vallem devolvit, eumque pressiori alveo, placidiorique cursu meantem, non procul inde CIanis irrumpit aquarum olim , quam nunc temporis copia major ; navigia enim sustinebat brevi tamen spuma demissa nomen amittit: ita ut Pallia crebris rivulis planitiem Urbi circumpositam distinguentibus , collesque rigantibus acceptis , majorivi, ac mole inquat in Tiberim . Ex proximis vero fonticulis , quos Pallia flumen absorbet, praetereundi minime sunt, qui exUrbe vetani tofi radicibus hinc illinc scaturientes, pingui,quo saturantur, limo circumjacentibus agris foecunditatem largiuntur. VI. Hos inter praecipua animadversione dignus pomaquae salsae est ille, qui orientem spectans salse dinem quanda magni usus ad praeseseri, ac thermalium instar liberaliter haustus, morbos com Plu alyum , tametsi nullo praemisso dejectorio , beni- gne solvit, & laxat; adeo ut Medici tum ad abstergenda apud dysentericos intestinorum ulcuscula , tum ad depellendas plerunque hystericas , ne phriticasque affectiones , hanc aquam; quippe Tectuccianae non absimilem , feliciter soleant propinare . De aeris salubri UII. De aeris vero salubritate tantam fidem facit ,
Io: Villan fbJut quondam apud Romanos honestum
277쪽
. 262 DE NOXIIS PALUDUM EFFLUUIis in praemium militibus de Republica bene meritis cessisse referat i cujus veritatis gravissimum argumentum nostris quoque temporibus praebet senum, ac decrepitorum Civium numerus haud exiguus, quem ipse meis oculis vidi ; cum puerilem illic aetatem salubriter exegerim.
CAP. II. Caufr grassantis per aestatem multis ab hinc
Cannabis maeein Uanquam vero Urbe vetanus aer suapte naturatio aera villatis
ra salubribus adnumerandus sit, nihilominus propter cannabis praecipue maceratio nem, quae multis ab hinc annis propius illam Urbem , quam olim, fieri coepta fuit, ab Augusti principio ad exactum usque Septembrem adeo infestus evasit, ut per ea tempora multos Cives & laeserit& perdiderit. Cannabis enim, quu apud Omnes gentes magno in usu , pretioque habeatur, incitamento semper fuit Urbevetanis tum Civibus , tum colonis ι ut horrea sua hujusinodi mercatura avidius
instruerent, quam deinde, ut a cognatis quisquiliis facilius citiusque vindicare possent, suo quisque in suburbano fundo eis fluviu , & prope Urbem foveas
Stagna, seu vor quas vulgus Vorgas dicit ad id accommodatas ma-fEm ., hui' edi jori sensim numero excavare, inque eas , derivataptae sunt. ex flumine aqua, cannabem in fasciculos collectam simul ad putrescendum relinquere coeperunt. Etenim quum superioribus annis trans fluvium Palliam duntaxat, longius ab Urbe, nimirum certis quibusdam locis , atque interjectis plerunque arboribus, eiusmodi scrobes pararentur, vel nulla, vel celerius dissipanda maligna effluvia ad Urbem poterant pervenire:postea vero primum villicorum,mox etiam
278쪽
etiam Dominorum avaritia eo ventum fuit, ut juxta ipsas Urbis radices multitudo fossarum ad hunc usu effoderentur; quibus factu est, ut dum homines brevitati itineris, & suo quisque compendio studerent, minime animadverterint se ipsos iis vitae periculum conjecisse a quum hinc minimo negotio noxii vapores nulla ex parte refracti intra eam praecipue Urbis Veteris regionem deferrentur, quae excipiendis halitibus pronior , & vicinior erat. II. Huc accedunt Urbanaru viarum quisquiliae, Quaenam aliae gravesque mactatarum pecudum sordes , quae tunc fuerint huiusce teporis obstructa veteri cloaca, elui prohibebantur, ψ RPI '- ς-μac te terrimus proinde odor quoquoversus effundebatur,aeremque contemerabat; quinimo aquae etia, quibus Cives utuntur, graveolebant, cum nonnullae
cisternae vermibus scaterent. His profecto de causis plerunque ab Augusti Kalendis per totum Septem brem , & amplius perniciosae, quae propter comites perpetuo vermes, verminosae vulgo appellantur, multis ab hine annis febres cooriebantur, quaeque sexcentos cire iter illorum Civium singulis aestatibus de medio tollere solebant. Superstites praeterea moestique Cives optimorum etiam Medicorum sua in Patria defectu accusabant: diminuto enim stipendio minus sane peritos obscuriorisque nominis ,
quam antea conduci assueverant;quamobrem aegrorum curationes minus diligenter , ac imperite , quod sorsan veritate alienum erat,fieri censebant.
Has porro causas omnes e Civibus nonnulli per supplicem libellum SS. Patri CLEMENTI XI. exposuerunt.
279쪽
Natura, bmplomata, Medela epidemicarum febrium exponuntur . AB iis autem , qui per ea tempora apud Urbe-
vetanos Medicinam faciebant, doctissimis quidem viris, qualitates, atque indoles vulgatarum illic febrium accepimus. Nam, licet pro peculiari corporum apparatu , atque idio syncrasia ut fere contingit diversae plerunque indolis nascerentur , sub duplici tamen specie majoris perspicuitatis gra Epidem ic D' tia contineri posse videbantur.Etenim aliae intermit
mittentes, aut tentium, aliae vero contInuarum malignarum indo- continuae. lem ab initio referebant. II. Febres intermittentes tertianarum more,
vel quotidie, vel alternis sollim diebus cum frigoris horrore invadebant, simulque copiosissimo sudore
Qirales sine se- minime dubiam primis diebus intermissionem men-bres intς mixtς tiebantur ι postea tamen doloso incremento circa septimum in continuas versae, mortis periculum plerisque intentabant. Hasce autem ab initio biliosi vomitus , vel alvi resolutio; capitis , & Iumborum dolores ; cardialgiar; hypochondriorum contentio, & quandoque tormina comitabantur :certa demum latentium vermium indicia. Deinde tametsi eundem ab exortu tenorem pene servarent, leniori tamen calore augebantur, & pauco, aut
nullo sudore declinabant, tantamque spiritibus perniciem afferre sueverant, ut quinto, aut septimo die, hoc est tertio , vel quarto paroxysmo, praece denti nondum expleto, aegri omnino algidi eva
280쪽
Lin. II. ΕΡiDEM. II. Cap. III. 2 3derent; febribus videlicet in Lypiriae naturam
III. In iis autem curandis praesens periculum ex Phlebotomi lanceola vel apud ipsos plethoricos impendebat a venae autem sectioni tutissime subrogabantur cucurbitulae , frictiones , ac potissmtun ve- Qua ratIone eu- sicantia. Contra vero si quando sub morbi, princi UM' T 'pium lenem vomitum, aut purgationem, excitare Clinicus potuisset, plerunque res erat in vado . At enim vero in ipso incremento tutius erat, clysteres
injicere, & juscula incoctis herbis sale partim volatili,partim subacido aspersis exhibere; in statu sub
inde utiliora diaphoretica,& alexipharmaca, ac tan- dein declinatione a quovis purgante abstinere Opus
erat, quoniam aegri in eundem certe morbum r cidebant,ac non raro vitam cum morte commutabant.
IV. Febres vero continuas, vulgo malignas pestilentiales, graviora quidem, ac deteriora se- Cuiusmodi sinequebantur incommoda ; nam, cum rarae singulis ς'R m diebus remitterent, reliquae quae omnium periculosissimae alternis recrudescebant: iisdem porro prae ludebat rigor, quem magni aestus, inquietudo, membrorum jactationes, horrendae lipothymiae , sitis immodica, linguae ariditas, deliria, tandem quo agrypniae , hoc est immanes vigiliae excipiebant; vigiliae tamen minoris erant periculi, quam vertigines, & soporosi affectus, qui ad apoplexias , vel convulsiones iter brevissime aperiebant. U. In eo rerum statu sanguinis missio, quemadmodum in gravidis mulieribus perraro optatum non Earundem cura- habuit eventum , ita longe aliter saepe contigit in 'viris, & mulierculis non praegantibus . In utroque sexu ubi recrementorum saburra in primis viis fui C. set observata, ab initio lenis vomitus, aut blande De Nox. Palud. eo. Lib. 2. I i sol-
