De noxiis paludum effluviis, eorumque remediis. Libri duo. Auctore Jo. Maria Lancisio ab intimo cubiculo, & archiatro sanctissimi patris Clementis 11. pont. max

발행: 1717년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Hebraei Rona aequamvis in angustiis , ac sordibus versentur scarnium saluberrimarum delectu valetudinem su

am tuentur .

Huiusmodi mos

e Deuteronomii praeceptis manavit .

eus plurimum ae-erotantibus cono Art .

Σ3s DL NoxiIs PALUDUM LFFLUVIIS XUI. Verum enimvero cum mecum saepius reputarem Hebraeos non in humiliori tantum Romana Urbis regione commorante S,Verum etiam perpetu IS sordibus, ac putore obsitos, valetudine tamen haudquaquam Christianis concedere, hanc demum causam comperi, cur in tanta odoris foeditate valeant, vigeantque; eorum scilicet, quod religiosissime servant, institutum pecudes, quibus vescantur, studiosissime deligendi. Si enim earum explorator,partem aliquam visse crum morbosam, aut tabe pollutam de prehenderit , e vestigio illas tamquam suae genti minime usui futuras rejicit, atque aspernatur . Quae sane natio cum Sanctissima humanae redemptionis Mysteria , veluti depositum quoddam esset servatura,

quod re apte praestitit, perlatis a Mose legibus divi

nitus edocta fuit, quo pacto suam quoque valetudinem sustentaret, saluberrimis nimirum pecudum carinnibus eligendis r ita ut Medicorum quisque peritissimus ex Deuteronomii praeceptis, quae & Theologorum, & Philosophorum eruditioni conducunt, conservandi, sustentandique corporis rationem, utiliumque ciborum delectum possit ad discere. Magi stratus igitur partes erunt integerrimum quempiam ex civibus, atque iis in rebus intelligentem deligere , cui curatio , ac negotium istud incumbat. XVII. Praeterea si nobilis quisquam Medicus pristina mercede in integrum restituta in Urbem alliciatur, non modo Civium saluti quam optime consultum foret mea plane sententia, cum tantae peritiae homi ncm habituri sint, qui & morbos propulsare ,& eorum causas in posterum praecavere possit I ve rum etiam non mediocre illis adjumentum , ac levamen allatum iri confidor quod certar salutis fiducia , quam in scientissimo quoque collocamus, praesentis- Di siligod by Coc le

292쪽

L1B. II. FΡgor M. II. CAΡ. U. 2 Isentissimum sit subsidium ad aegritudines, molestias,

que animi depellendas , quae id morbos augendos plurimum conferre solent. Quanquam autem e OS ,

qui nunc temporis in illa Urbe versantur, Medicos ingenio , ac doctrina ornatissimos esse mihi perspectum sit; ipsis tamen id consiliuin subjicere operae

pretium duco , quod parum salubri coelo utentibus Potus nῖve restia in ejusmodi malis miruin in modum profuisse com- Fζx lv perimus : danda scilicet est opera, ut ves uni bertimus est. versi, ne egentioribus quidem exceptis per aestate in , atque autumni magnam partem ad potum nivem adhibeant: neque enim gulae irritamentum, aut UO-luptatis illecebra potus nive refrigeratus in eo rerum statu videri debet, quamvis in eum Seneca Quaestion. Natura l. lib. q. cap. ult. invehatur, sed potius valetudinis firmamentum , atque praesidium .

Cujus hercle rei causam cum diligentissima inquisitione pervestigarim , tandem feliciter, ni mea me fallit opinio, mihi videor indagasse , quemadmodum fuse cap. ult. pari. post. lib. I. disserui. Enim seratione id vero navis quidem frigus potulenta, haec vero esculenta , atque ipsum aera, quem inter edendum ducimus , ad aristissimam illam conjunctionem, connexionemque cum eorum principiis, e quibus sunt orta, sive ad temperiem illam revocare videntur, quam per hyemem obtinebant: ita ut eam nix salubritatem afferre possit, qua frigidissimis tempe statibus sub insalubri coelo fruuntur.

XVIII. Denique ut sententiam meam in pauca DIctorum huc conferam, eo in loco , PATER SaxcrissiMε, rem sitam in sil AR-ς pii esse censeo , ut quod Hippocrates sapienter effatus in 'μ ' est, extremis morbis extrema remedia suadenda

sint, atque adhibenda, illa videlicet, quae mox subjiciemus. Ac

293쪽

118 DE Noxiis PALUDUM EFrLUVIIS A e primo quidem stagna in quibus cannabis maceranda est , quam longissime ficri potest ab Urbe removenda sunt. Secundo: Ianuario , ac Februario mensibus, ea quae jampridem illic extructa sunt abstergenda . Tert id: Vicos omnes, ac semitas Urbis , & cloacas esse purgandas censeo. Quarto: E publicis cisternis, ac puteis sordes funditus exhaurienda S. Quinto : Per Februarium , ac Martium menses in iis regionibus, qua grassatus est morbus, tum etiam in veteribus stagnorum fossis resinosa ligna comburenda. Sexto : Lanionias tabernas extra moenia transferendas, ea tamen lege, ut ad sordium eluviem suppetat aquae copia.

Septimo: Cloacam intra lanienas in Urbe ipsa recludendam . octavor Curandum, ut optimae notae carnes , saliniamenta, panis , caeteraque cibaria importentur; at fungi, & fructus aut acerbi, aut putidi, aliaque ad victum pertinentia, si minus salubria sint, eliminentur. Nono: Per hanc sali Em aestatem , atque autumni initium nivati potus usum, vel apud tenuioris fortunae homines adhibendum, retinendum

Decimo i Id Civibus solatii, gratiaeque loco,

tribuendum , ut clarioris nominis Medico utan

tur.

Haec quidem, BghrissiME PATER , mihi dicenda succurrebant, quae omnia tuo peracri judicio, ac sinis

gulari mentis perspicaciae dijudicanda relinquo, ut quamprimum afflicti, perditique Cives gravissima ista

294쪽

LIB. II. F iiiDEM. II. CAP. U. 239 ista , atque acerbissima calamitate leventur, modo tua secundum divinam eximia benignitas , atque Clementia, nostra consilia for

tunarit.

E Vaticanis tuis AEdibus pridie Idus Decembris, Anno

M DCC U. Hujus

295쪽

Hujus Consilii succesus.

CUm autem SANCrissiMus PATER commentario lum hoc evolvere non esset dedignatus , Emi nentissimis Cardinalibus Sacrae Consultae perlegendum , examinandumque mandavit: quod posteaquam illi, omni adhibita diligentia, perpendissent, Urbisveteris Praesidi per litteras imperarunt, ut omnia haec, quo docuimus ordine , ac ratione peris ficeret a II. Τandem igitur felices Nuntii allati sunt restitutam Urbevetano coelo salubritatem , ac pristinam incolis valetudinem ; itaui anno statim consequenti, ac deinceps nulla omnino perniciosarum ejusmodi febrium recurreret, postquam scilicet ea omnia, quae tradidimus , remedia, in usum vocata , ac praecipue stagna longius ab Urbe remota fui s. sent. Imperare tamen mihi non possum, quin iterum , atque iterum Cives illos admoneam , n8 lucri rursus obtemperantes cupiditati, in eandem per. niciem incurrant: quod certo certius futurum suspicor, si prope Urbem suam, ut ante hac, stagna

excavarint.

III. Id vero minimὰ hoc loco videtur praetereundum , communi scilicet Civitatis , ac Illustris. simi Praesidis Urbevetani Consilio tantum , tamque praeclarum beneficium, posito in Romana cjusdem Urbis porta Monumento, consignatum esse, ut

posterorum memoriae commendaretur .

296쪽

TER TIR

Castrensium Febrium Balneoregii

grassantium propter nuper inductas lacunas aquarum dulcium , ac mineralium per aesta

tem anni M DCC VII.

298쪽

CAPUT PRIMUM.

De Urbis Talneoregii et)mo , ac situ . BAlneo regium Urbs est in Etruria Pontificiae Ies...ii l. '

Ditionis inter Urbem Veterem , Montemque Phystonem , Episcopali Sede nobilis, vulgari nomine Bagnarea, quasi Balneum Regis appellata , propterea quod sulphureis aquis ibidem loci adhuc superstitibus ad recuperandam valetudinem usus fuerit, nec mediocre levamen ceperit Desiderius postremus Langobardorum Rex, cujus jussu Balneo- regium primum ocari coepit, si qua fides habenda est Edicto, quod ejus nomine marmori incisum extat, servaturque f. J Viterbii, cujus eXemplar saJ Iu amhtiisero ad me misit Vir Illustrissimus ejusdem Civitatis publici Palatia,

Praetor.

II. Illud autem multis de causis confictum emen- EdIctu Desiderii titumque mihi videtur : primo quidem , quod La- R. commen- cum magnum Tirensibus quae Civitas Vulsinien nsem lacum olim accolebat, ut colligitur ex Adone

in Martyrolog. ix. Kal. Augusti de S Christina γDesiderius adjudicat , addicitque Vetulonibus, quorum Urbs multis passuum millibus inde aberat, hodieque in ruderibus servat nomen Vetuliae haud procul Populonii reliquiis, atque Plumbino. Deinde quis quis Dionysii Halicarnass. Antiquitat. Romanar. librum I. ubi Antiochum Syracusanum vetustissimum Scriptorem laudat ut praeteream Aristotelem Politicor. l. 7. c. Io. & Strabonem lib. 6. accurath perlegerit, non ignorat profecto primam Itali Sedem non ad Vulsiniensem lacum fuisse, sed in inferiori Italiae parte, quae Scylletico, Lametico-

Ll a que

litisin esse deinni cinstratur.

299쪽

que sinu continetur, quaeque prima Italiae nomine nuncupata est. Praeter haec quam inepte nugatur ille de tribus oppidis Longula, quam Tirreni ampliatoris cognomine, quod pariter erinxit, Terbum dici jubet, Vetulonia, ac Tirrena Volturna , quam Etruriam olim dictam fuisse fabulatur; quum id regionis semper nomen fuerit: quibus addendum nullam unquam in Etruria fuisse Urbem Volturnae

nomenclaturae fuit autem Voltumnae fanum, de quo Liv. l. q. Vrbis divisio, ae III. Verum, ut ad institutum redeat oratio, ani-iWV madvertendum est Balneo regium Urbem in duas divisam partes, sive oppida in duobus tumulis , e regione posita , quae ardua quadam via utrinque acclivi junguntur, qua ex uno in alterum commeatur.

Oppidum autem , quod occidentem solem spectat, Rhoda, quod ad Orientem vergit, Civitas nominatur; quae multo minor est Rhoda , & in abrupti saxi vertice sita: ubi prope miraculum videre est Templum illud, Coenobiumque , in quod paternae D. Bonaventurae aedes conversae sunt, e praecipiti

rupis margine , etiam si maximis concussum terrena otibus , nunquam hactenus cecidisse .

IV. Rhoda vero in ampliore, sed molliori jugo Gla aedificiorum numero, atque elegantia multis partibus superior est, & in planitiem longius excurrit, vix tamen patet Subsolanis ventis ob circumstantes tumulos ; & gravibus humidae telluris adspirationibus objecta est; quoniain ejusdem moenibus subest ad meridiem latissima vallis , quae ad perennem usque rivum pertinet, a cujus ripis alii colles assiirgunt, foecundis arboribus , vineisque consiti. At istaec loci facies nunc admodum immutata est repen ii no, atque admirando plane casu, quem capite te tio narrabimus. V. Nunc

300쪽

L13. II. FFIDEM. III. CAp. II. 2 6 sV. Nunc autem praecipuε videamus, quomodo rumor subortae Balneo regiensis Epidemiae Romam pervenerit ; ut postea detegamus rationes, quibus aquae ex jugibus omnino palustres ibidem factae fuerint.

CAP. II. Talneoruiensis Dissimi a literis Illustrissimi illius Cilitatis Episcopi ad Auctorem datis primum Romae innotuit: Consilia utcunque frugifera ad illius, populique praeservationem accommodantur .

Nondum Romae innotuerat, causam Balneo reis giensis Epidemiae fuisse aquam ex jugi, ac perenni palustrem redditam, innumerisque insectis inquinatam, ac putrescentem ; cum primum ad nos scripsit epistolam plenam doloris Illustrissimus illius Urbis Episcopus, quem aliquot ante annos acuta febri in Urbe graviter laborantem , feliciter curaveramus . Itaque postulavit a nobis , ut viam, qua se , & populum a communi morbo tueri posset, indicaremus. Et quoniam in responso , eidem a no, his reddito , non tantum ignoratam tunc penitus causam, medicis duntaxat conjecturis , quasi divinavimus, sed , quod plurimi interfuit, ea monita praebuimus, quibus, & ipse Antistes, & plerique Cives, ac praecipue Doctor Flascus, illuc postea una cum tribus Chirurgis per Summam Pontificis benignitatem missus , a grassante pestilenti febri se

incolumes servarunt: idcirco pretium operae existi mavimus utramque Epistolam huc transferre, quo clarius appareat, homines bonae mentis , ac temperatos communia mala vitare posse, cum velint.

Romae Innotescit Epidemia per li

giensis Episcopi.

SEARCH

MENU NAVIGATION