De noxiis paludum effluviis, eorumque remediis. Libri duo. Auctore Jo. Maria Lancisio ab intimo cubiculo, & archiatro sanctissimi patris Clementis 11. pont. max

발행: 1717년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

citissme periclitanti populo succurratur. Accedit Auctoris in id Consilium.

genti , qua in Balneo regiensis Antistitis literis , sed nuncio Viimisit'. ' ' etiam permotus , quem de maligna ibidem grassan- te epidemia Ainplissimi Patres Consultationibus reis rum totius status Ecclesiastici praepositi ab Illustrissi. mo Praesule Foscari Viterbiensi Praetore acceperant, hanc mihi curam injunxit, ut sine ulla cunctatione eidem Episcopo rescriberem,Civcs illos, ac praesertim egentiores non tantum opportunis remediis , verum Pontificiis quoque largitionibus , quam primum sublevatum iri; Quod me hercule ut sedulo perficeretur, quanta maxime potui diligentia peritissimum Medicum Iosephum Mariam Fla schium, ac tres Iuvenes robustos , atque in re Chirurgica diu versatos E No comio S. Spiritus in Saxia delegi , illite quam citissime allegandos , meumque pariter consilium tum pro phylacticum, tum therapeuticum

exaravi.

II. Itaque constituta iisdem magna, aequa scili- Medici, & Chi' e et labori, ac vitae discrimini, quod ab aestu, aeris-- δ''''que Iabe subire poterant, mercede , discesserunt Roma prid. Id. Augusti MDCCVII. ut cum variis etiam praesidiis Balneo regiensibus irent subventuri. Praeterea idem clementissimus Pontifex mandavit,

312쪽

Lia. II. EpIDEM. III. CAp. IV. 277 ut quanta opus esset, auri summa a Quaestore illius Provinciae eidem Antistiti ad publicum ibidem Ualetudinarium instruendum, adornandumque illico subministraretur. III. Ut autem consilia mea ad restinguendas epi-demicas , quae illo in populo gliscebant, febres, diligentius exararem; e re putavi totius facti seriem ex literis partim Episcopi, partim etiam ipsius Praetoris perstringere, cujus summa sequens est .

IV. Tractus ille Balneo regiensis Urbis, hoe est Rhodia primum pars Rhodiae, quae lacunas nuper collectas respicit, ' i 'l''I'ζprima sensit morborum vim; unde Coenobium Ca- miam sensit. puccinorum quorum Praeses , quem Guardianum appellant, tandem castrensi febri correptus diem , suum obiit cum propius stagna prospectet, luem aeris statim ab initio excepit. Deinceps verb eadem coeli labes sensim per reliquam illam regionem vicatim serpsit, servato tamen more, ut passim fieri solet, se ilicet, ut eo gravius incolae plecterentur, quo magis iidem stagnantibus aquis essent vicini. U. Atque idcirco altera illius Urbis pars, quae Civῖtas pars al- orientem respicit, diciturque Civitas; quoniam ς' δlonge ab ipsis lacunis distat, elatoque in colle sita Lebiud, suli

est , epidemica affectione non laboravit. VI. Febres vero , quae populum illum vexarunt Natura & seminin singulis aegris fuerunt pene similes , scilicet in-. pyφ δὼ vim vadebant quotidie plerunque cum levi frigore, ac 'rigore, mitesque perdurabant usque ad quintum vel septimum diem, ac brevibus matutinis intervallis desinere videbantur . Statim ab initio appetitus dejectus , pulsus parvi, & debiles , calor mitis, non saepe urens; vires utique semper languidae ,

N a faciei

313쪽

2 8 DE Noxiis PALUDUM EppLUvIIs faciei color subflavus ; & eadavericus; sitis cur lingua aspera, & subnigra; urinae ut plurimum

crasse, & confusae; cum vero clarescere incipiebant , prodromi erant increscentium cerebri morisborum . Augebatur subinde malum circa septimum, it aut excretis frequenter per superiora , atque inferiora vermibus qua vivis, qua mortuis, AEgri primum anxietatibus, ac lipo thymiis, mox apparentibus per cutiin papulis modo subrubris , modo livescentibus, & accedente capitis dolore, subdelirio , & comate , inductisque levibus tendinum convulsionibus, quas jectigationes appellant, nono

plerunque,undecimo, vel decimo quarto die mortem obibant.

Qitae eri sis earu VII. Qui vero inter paucos evadebant, ii qui- fibrium suerit. dem levabantur sudoribus,& papulis copios E erumpentibus,larga etiam narium haemorrhagia ; Atque iis, qui diu cum morbo conflictati fuerant videlicet prope vigesimum diem opem tulerunt abscessas ad aures, non tamen suppurantes: quod si fieret , omnes interibant; dummodo tamen dysentericus fluxus supervenisset. aegrotan VIII. Caeterum illud miseriores reddidit Bal- xiiii, Iatiui '' neo regi enses AEgros, quod cum multi decumbearent , & contagione alios assicerent, vix ullus amplius supererat, qui miseris AEgrotantibus succurreret. Quare tanto, & Deo gratiora, & Civibus acceptiora futura tunc sperabantur praesidia, quae a Sanctissimo Patre erant illuc transmittenda.

314쪽

CONSILIUM AUCTORIS.

IX. X literis ad hanc diem ab Illustrissimis Viris '. Balneo regiensi Episcopo,& Uiterbiensi Praetore acceptis, ac potissimum ex signis,ac sympto matibus popularis affectionis peculiari in scheda naris ratis , non obscure intelligimus febres illas,eum in Omnes pene Cives eodem modo , ae sine ullo ferε discrimine , magnaque cum strage, atque etiam percontagium grassentur , malignas omnino esse, epi de micas , ac pestilentes ab una eademque communi omnibus causa profectas , nimirum ex coeli vitio is corruptis laticibus orto ; cum, qui prope inductas lacunas degunt, publico malo corripiantur; qui econtrario procul habitant, immunes omnino huc uiaque persistant. X. Haec autem aeris Iabes frequentius , quam vulgus opinatur,a stagnantibus in vicinia aquis proficisci solet. Nam cum eaedem innumeris vegetabilium , insectorumque corporibus contemeratae aestuent, &putrescant; fieri non potest, quin &nidulantium ibidem vermium in musculas, culices, aliosque papiliones abeuntium foeturam augeant , & perennem vim sulphureo-acrium particularum , vitiando aeri parem, praebeant, faciantque proinde , ut vermiculorum examina, simulque caeterae pestiferae moleculae in ipsa accolarum corpora in

cumbant , in quae illa sensim tum spiritu ducta, tum cisternarum, putealibusque lymphis , ac fructibus

etiam admixta minimo negotio illabantur. Civium autem corpora , prout ante magis vel miniis fuerint affecta , celerius aut tarditis, magis aut minus incommunes morbos incurrunt.

Febrium ortus a corruptis aquis.

Quo pacto ex puω

trescentibus a

quis vitietur aer

315쪽

Qtio modo eorpus incolarum aeris naiasmate interius, & ex terius afficiatur.

In qui biisnam fiat erisis saluta

ris a

28 o Dr Noxiis PALUDUM EppLUvIIS XII. Utraque vero palustria haec corpuscula , scilicet organica, & in organica, quibus aer istic

contaminatur , omnium primo habitantium cutim

foedant, quemadmodum vapor accensi sulphuris maculare solet vultum fossilia tractantium : simu Ietiam in stomacho, atque intestinis, in praecordiis , & cerebro sedem figunt, atque iis omnibus locis pro diversis partium usibus diversam Iabem inurunt. Unde mox infirmatis , inquinatisque cum saliva caeteris chyli fermentis, bile praesertim, reliquisque particularibus corporis liquidis, una cum succo nervco cuncta proficiscuntur mala, & symptomata , quae istic in AEgris animadvertuntur, nimirum sitis , ac linguae siccitas,appetitus,viresque dejectae, vermium copia , febres lentae primum cum frigore, ac rigore ; mox vero, labefactato quoque sanguine, convulsisque praecordiis, anxiae, & syncopticae ; subinde ut transductis ad cerebrum multis pravae indolis recrementis , dolores capitis , deliria, sopores,& convulsiones, ita ad corporis ambitum subsistentibus acro-malignis ichoribus exanthemata, atque apud aures parotides nascuntur . Tandemque mors approperat, cum coacta liquida mobilitatem , &fibrae cordis, cerebrique enervatae premendi, pellendique vim prorsus amittunt. XIII. Sanantur contra, qui majori solidarum partium robore donati, ac minori pravorum humorum copia, & malitia referti noxios humores per criis

sim, vel per abscessus discludunt, atque dispellunt.

Quod sane accidit, quoties consociatis viribus tum liquidarum partium ad depurativam fermentatio nem tendentium, tum solidarum ad valide propellendum a centro ad peripheriam, atque ad caeteros

excretorios ductus quidquid extranei, quidquid etiam pestiferi ingestum fuerat. XIV.In

316쪽

XIV. In hoc igitur miserrimo rerum statu, Quum per aestum , quo nunc urimur, derivandarum pu- stari possent iutrescentium aquarum sine magno incolarum incom- praesenti epide- modo spes nulla affulgeat quod tamen hiberno'RRλῆς Vigς tempore nullo negotio , magnoque emolumento

perfici poterit) haec tria potissimum spectanda supersunt. Primum quidem, ut aquarum, & coeli vitium quoad ejus fieri potest, emendetur; Secundum , ut Civium corpora tueamur ; Tertium vero, ut hujuscemodi malo correptos pro virili parte cor gruis pharmacis eripiamus. XV. Quod ad primum, & secundum attinet re- vitium aerIs petantur ea, quae in epistola ad Illustrissimum Epi- emendandum, &scopum data in censu prophylacticorum posuimus . 'μ' p/ζx' 'Nimirum noctu, atque oriente sole resinosa ligna,

juniperi videlicet, pini, cupressi , ac mali Medicae; qua parte praesertim Urbs lacunas spectat, affatim ui icomburenda sunt. Hoc enim consilio magnus Hip- si v qito Ciui . pocrates quamdam Graeciae Civitatem a pestilentia talem Graeciae aliberavit. Aquae vero pro potu, & eoquendis ciba Pςstς tibςr Vir riis aliunde , atque ex salubri coelo supportandae sunt. Quod si lacunarum circuitus modum non excedat , rudelibus, & viva calce possent oppleri , . ac super aggesta humo eadem ligna succendi. XVI. Deinde quod ad tuenda incolarum corpo- Tuenda sanorum

ra a vitiati aeris pernicie, cum certum exploratum- incoIarum cor

que sit hisce febribus tentari non solere homines p' &qv- parcos, & continentes, plerumque autem in eos incidere, qui parum moderato utuntur victu, ac minus laudabili: propterea ad concionem vocandi sunt Cives, atque admonendi, ut ad Christianae pietatis normam sobriε, ac frugaliter vivant, atque

haec studiosissime servent. l . i

317쪽

181 DE NOUI PALUDUM EFFLUVIIs Iure & earnibus XVII. Primo autem impetrata a Summo Pontificelli; τελεhdum venia, quae nunquam in ejusmodi rerum casibus

eum S S. Ponti' abnegatur; per aestatem , ac proximum autumnum ficis v euia. carnium jure vescantur vetitis etiam diebus, quibus pro Ecclesiasticae disciplinae Instituto est abstinendum. Id enim in causa esset, quo miniis probo victu uterentur.

XVIII. Secundo caedendas in lanienis pecudes εlonginquis pascuis curent adduci; & reliqua, quae jam superius capite secundo deduximus . Quibus tereulis XIX. Denique quod ad curandos AEgrotos per

aegi Ororum cu' tinet, haec mihi prae caeteris monita saluberrima vis ' ' βῆ dentur, quae non ambiguis indicationibus innituntur : scilicet, primo vires AEgrotis nullo modo adimendi , sed conservandi, ac reficiendi. Secundo expurgandi abstergendique primas chyli vias a palustribus inquinamentis. Tertio ad morbidorum humorum, qui sanguinem jam polluerunt, exitum emissaria aperiendi. Quarto febrile fermentum specificis conterendi, ac debellandi. Quinto reliquias lethistri succi, qui universum corpus pervasit, cicurandi, expellendique. Phlmum omni si XX Haec autem Omnia in usum venire, commo Instruendum est dumque pauperibus praestare vix poterunt; nisi Ua- Gudinaritim, letudinarium istic quam citissimὸ instruatur , atque V QR Mς ς-μ adornetur: Nam non alia ratione omnes ac singuli AEgrotantes summa, ut opus est, diligentia ab uno Medico possunt invisi, iisque a duobus duntaxat,vel tribus pietate viris assidua servitus , & congrua medicamina, salubresque cibi adhiberi valent. Huc accedit, quod si No comium in aliquo Monachorum Coenobio sub clementiori, ac longe a stagnantibus aquis loco instituatur, multo melius aegrotis consuleretur: tuto enim, ac facilius illuc

318쪽

Lia. II. EpiDEM. II. CAP. IV. . 283 transferri possent AEgri, prout Romae tametsi ab longe positis regionibus in Valetudinaria convehi

solent. XXI. Itaque primum nE vires detrahantur Infir- sanruinis missio

mis, cauth ad modum ad sanguinis missionem pro-ςὸζ ζ. ij φήμ' cedendum; eamque nonnisi corporibus probe nu - ' 'tritis, vermiumque labe miniis affectis adhiberi velim . Neque ob id , quod natura interdum haemorrhagias utiliter istic tentaverit, sine perspicuis i dicationibus , ac procul a contraindicationibus

eam caeco casu imitari oportere arbitramur. XXII. Secundo: Cacochyma corpora, & parum Corpora ad vo- eontinentia, atque ad vomitum proclivia, vomi mitum proelivia

tu ipso statim ab initio purganda esse censerem , ut V I: φης PR exitiale virus, & vermium seminarium tollatur e εstomacho, antequam sanguini misceantur . Tartarum itaque Emeticum , aut, si hoc deerit, vinum Emeticum robustioribus propinandum est . XXIII. Tertior Iis vero, qui nullam ad vomitum Caeteris mite propensionem habent, ante tertiam diem mite ca- p Ptharticum praeberi velim, veluti cassiam cum Ta- marind. Elect. Alexandrini, unciam aut Trypherae

Persicae , aliorumque hujus generis semiunciam , addita Chinae chinae pulveris drachma, & talis tartari fixi, & oculor. cancror. an a gra. X.

XXIV. Quarto : Post lenem ej modi purgatio- Vesicant Ia de dr nem nihil praestantius , aut opportunius erit , quam dς , di sinaphims admovere vesicantia cruribus, & brachiis, nec non quoties caput impetitur,pedibus quoque sinapismo MXXV. Quinto Chinam chinam cum Ol. MaIthiol. . . quam vel bis singulis diebus , si res tulerit, dare oleum Matthio- oportet: Imo post diem decimam quartam obser- ii, & altera pur

vandum Medico est, an locus sit alteri leni quoque Sy ' cathartico cum China china pariter propinando.

319쪽

184 DE Noxus PALUDUN ErpLUVIIS Nulla enim alia tutior est via hujus edomandi, etiaciendique e corporc veneni: quandoquidem ea ratione non pauci Romae exitium in Leonina Civitate ex febribus a corruptis aquis imminens effugerunt. Frictiones, &in. XXVI. Sexto : Praeterea saepissime perfricanda unctioitzs. sunt crura, & perungenda Hungaricae Reginae aqua& oleo Matthioli cum nitro, & clysteres etiam injiciendi ex jure cum aliquot guttulis ol. Matthiol. &Sacch. rub.

BOIi ex Dii stridi XXVII. Septimo : Boios quoque ex Diaseordiodlo Fiaeastorii, Fracastorii, & cons de Alcher. semidrachmarria ς' pondo dare operae pretium fuerit; amara enim , &cardiaca plurimum va Iere in ejusmodi febribus

comperimus.

Quale deeoctis XXVIII. Octavo: Bibant largiter .aegroti modo aegrotis propi- decoctum ex C. C. usto, radicibus Graminis , Scos Eonerae, atque Soncho paratum I modo aquam Sonchi, & Cardui sancti solutis sem. melo n. de admix tis pulveribus C. C. Margar. Smaragdor. & rad. contrayervae . Quod si magnus vermium numerus animadvertatur, aliquantulum hydrargyri aquis saltem stillatitiis admisceatur, agiteturque . Sed vas fictile sit, vel vitreum , non cupreum . Preeea ad Dest XXIX. Nonor Postremo, quod primo loco po- ad mali remissio- nendum erat, tam acerbae calamitatis remissio a. - . ' i' 'μ Deo precibus est exposcenda; cum humana consilia, quae vel artis usus, vel rerum peritia subjicere potest, quaeque ipse cgo Paternis Summi Pontificis jussis obtemperaturus exposui, nisi omnipotentis Dei benignitas fortunarit, bonum exitum non sint habitura.

nandum .

CAP. Dissiligod by Cooste

320쪽

LIB. II. EpiDEM. III. CAp. V. 28 si CAP. V.

Erectum Balneoregii Nosecomium; Res Medicis diligenter procurata; ac supplicationes, aliaeque ad Deum preces per Episcopum institutae. MEdicus igitur Flascus tribus sibi Chirurgis

adjunctis statim profectus Balneo regium cum ejus Urbis Episcopo primum omnium deliberavit de situ domus eligendar, ad quam , velut in Valetudinarium, aegroti praesertim pauperes con- rahendi erant. Quum autem omnia studiose perpendissent, vetus tandem seminarium, quod longe a lacunis, & insalubri coelo aberat, in quod mares convenirent, delegerunt, ac vicinam domum sceminis assignarunt. Confestim haec domicilia xiii. Kal. Septemb. omni supellectilium genere excipiendis, curandisque AEgris necessario instructa sunt, quibus comparandis coemendisque Benignissimus Pontifex larga manu pecuniam suppeditaverat. Neque Balneo regiensis Episcopi pietas silentio est praetereunda i quippe qui partem aliquam eorum pro virili praebuerit, locumque illum a Clementissimo Pontificis nomine CLEMENTIAE DOMUM in posterum voluerit appellatum . II. Itaque collecti seorsum mares, ac foeminae populari morbo laborantes magna cura habiti sunt. Illis enim Chirurgus unus, & duo Capuccini Patres adstabant, his vero suus pariter Chirurgus , & piae

aliquot mulieres inserviebant. D. Flascus autem totius negotii moderator ubique aderat, opporcinna cuique medicamenta praecipiens . At vero cum De Nox. Palud. VI. Lib. 2. Ο o par-

socomitim frierit adornatum in NosoeomIuir Cuinentiae Domus appellatum, quamobrem. Quo pacto aegro . taute curatis fuerint.

SEARCH

MENU NAVIGATION