장음표시 사용
321쪽
2 8 s DL Noxns PALUDUM EFFLUVIII partitis prudenter ministeriis , & corporis & animae studium susceptum esset, nil cuiquam omnino defuit, quod ad utramque salutem obtinendam pertineret : itaut postea, &paucissimos morbus absumpserit, & qui forte interierunt,omnes Ecclesiasticis subsidiis , ac Sacramentis, quae suis ipse manibus Balneo regiensis Episcopus ministrabat, adjuti,praeis
sentem hanc vitam cum meliore commutarint.
h.rcuita III. Roma interim assidud , quae usui erant, me-uniae allata. dicamina, etiam pretiosiora afferebantur nunquam
satis laudanda Pontificis nostri liberalitate, ac munificentia . Quin etiam optima cibaria affatim suppetebant, cum diligentissime provisum esset , ut praestantissimae carnes, & salubres aquae aliunde adveherentur . Impetrata praeterea a Sanctissimo Patre venia, per quam etiam qui adhuc incolumes
Balneoregii plagam insalubrem habitabant, uti possent jure carnium per eos quoque dies , in quibus propter Ecclesia sticas sanctiones vetitum est .
o i d interI , Cum primum autem No comium apertum effeeerit pro suo fuit, Balneo regii Antistes sacrorum studiosissimus munere Balneo- in tanta divini auxilii necessitate boni Pastoris par-reg DB EP isto' res nullas reliquas fecit. Illico enim indixit Supplicationes; habuit ad Populum Homiliam ; assiduas. que preces fudit, ut & Deum votis suis ad prosperos successus flecteret, & Gregem a noxiis criminum pascuis avocaret, illumque ad continentem , castumque vivendi morem redigendo, morbos, atque incommoda ex immoderato, atque intemperanti voluptatum usu oriri consueta praeverteret
Supersedeo autem hic sigillatim ista omnia recensere , cum Medicam ex instituto , Sacram vero historiam obiter tantum mihi scribendam proposuerim . V. Et
322쪽
L 3. IIo EpimM. III. CAp. V. et 8 , U. Et quoniam momentum non leve tum historicae veritati, tum grato animo Illustrissimi Balneo- pegiensis Episcopi detraxisse videri possem ; si ali-ruot Epistolas tam ab eo , acceptas, quam ad illumatas praeterirem t idcirco easdem sedulo hic exscribendas curavi.
ARGUMENT U MEpiscopus gratias agit Auctori pro Usciis in Ta neoregiensem populum collatis. ILLUSΤRISSIMO CLARISSIMOQUE VIRO
ON UpΗRI Us ELIsEUS EPISCOPUS: BALNEO REGI ENSIS . S. D.
. Bstricta officiis tuis Balneoregiensis Popullivoluntas iure postulat, ut Tm, UIRI LusTRissi- , singulares a me agantur gratiae ob id praecipue, quod mandatis Saticvissimi DoniNINosται diligenter obtemperans , optima huc pha
maca ad aegritudines , quae in pavperea. hosce direo o a adhuc
323쪽
α88 Da Noxns PALUDUM hπLUVIIs adhue saeviunt, fugandas, tanta pietate, animI-que alacritate mittenda selegeris. Nec minores sunt mihi repetendae grates , cum pari sedulitate , atque in hunc Gregem meum epidemico morbo fatiscentem amore , D. Iosephum Mariam Flaschi. Medicum Physicum, ac tres Chirurgos non miniis. Arte Medica , quam sedulo studio erga AEgrotos commendabiles accurrere iusseris . Dum adtem emga Te, Vir Illustrissime , meo fungor munere , hac mihi occasione oblata , quam inserimus Epistolam , ut SAscrissiMO DOMi Mo Nos xo humillime tuis manibus tradas , enixis precibus rogo . Hoc mihi sicut erit gratissimum , ita aristi simO obligationis vinculo me in perpetuum habebis obstrictum. Vale. Balneoregii Idibus Septembris Iro 7.
ARGUMENTUM. Rescribit Aumr non si i ,sd Sanctissimo Patri gratias u beri pro summis acceptis is Talneore-tionsi Populo Een fili.
ILLUSTRIS IMO AC REVERENDI SsIMO DRRIULI
Balneoragii Episcopo Meritissimo:
IOANNEs MARIA LANCISIUs FLLICITATEM. Non obscure intelIexi ex literis tuis , Uix AM
p issitir, officiis meis apud SANCTissiΜυM PATREM te mirific8 captum , atque devinctum . At tuae quidem summae in me benevolentiae, atque amori tribuendum censeo, quod gratus eorum memini Dis volueris, quae vel mea plane nou sunt, vel cer-
324쪽
Lm. II. Epantu. III.CAp. V. 289tε a me praetermitti sinE culpa non potuissent. Nam Beatissimu Pontifex CLEMENS XI. tanta animi
magnitudine , mentis perspicacia, atque solertia, memoriae firmitate, providendi, cogitandi. pe ficiendique celeritate valet, ac viget, ut omnia Omnium consilia, ac vota praeveniat; verEque dici possit miseris hisce, ac Iuctuosis temporibus eum tot tantaque simul aggredi ac maturilsmE ab sol vere, quorum singula vix multi tardissime conarentur, ut nulli unquam, nisi nobis, qui semper adsumus, credibile videatur. Mihi idcirco observantiae tantummodo, & obedientiae gloria relicta est. Tua in Latinis verbis exaratam Epistolam SascetissiΜo Parai de missis me obtuli. Si reliquum erit, quod per mea. rum virium tenuitatem praestari unquam possit, apertε iusseris ; quidquid enim expetiveris non a tento sollim animo faciam , sed libentissimo. In te. rim in maximarum turba occupationum Ta bene valere rursus gratulor et sospes nanque, & vigens non Episcopali tantum munere accurate fungeris, sed
No comici quoque, jussis Summi Pontificis isti erecεns instruso,diligenter praees Physico insuper , & Chirurgis ad vestram epidem iam depellendam Roma missis , hospitalitatis ossicia cuia mulatissime praebes. Tuam igitur etiam in posterum valetudinem cura, nε tui Gregis, qua animi, qua corporis valetudia
325쪽
Balneoregiensis Discopi ad San- 4ctissimum Patrem .
Pro acceptis per universam iIlam Civitatem Beneficiis.
SANCTISSIME, AC BEATISSIME PATER.
PRaedicator omnipotentis Domini Paulus Apo
stolus me , & hunc Populum tuum , BEarissiM PATER, suis monet exhortationibus , ut pro eleemo
synis transmissis, totque beneficiis, quae populo meo es impertitus , fiant sint intermissione gratia rum actiones Deo , & Sanctitati Tuae , quam in sublimitate Ecclesiae suae eIegit Deus in salutem nostram , in satisfactione spiritas, & in fide veritatis. Multa igitur medicamenta a Charitate Sanctitatis Tuae ad aegrotantium languores, morbosque pellendos ; ut etiam quadringςntos, ad pauperum, ac infirmorum miserias sublevandas centusses accepit Insuper tuis mandatis huc accesserunt Ioseph Maria Fla hi Medicus Physieus, necnon Constantinus Grimaldi, Vincentius Ramagini, & Bartholomaeus Puccetii Chirurgicae Artis periti ; quos omnes singulari diligentia, &charitate integram cura tionem AEgrotis omnibus adhibentes, in hospitium Diuiti sed by CO le
326쪽
L13. II EpmsM. III. CAP. V. 29 Itium una mecum excepi in hoc Civitatis Episcopio.
Ex mandato quoque Sanctitatis Tuae hic erectum est Valetudinarium pro pauperibus infirmis excipiendis , quod ab Auctoris nomenclatura jure optimo existimavi Hospitium Clementia esse nuncupandum . Lie Et autem magna sit in hac Civitate peritorum hominum penuria ; operam tamen dare non intermitto , ut undequaque omnibus necessariis a uae. Ad hoc Hospitium Clementiae pluries in diem ad infirmorum calamitates sublevandas , nec non aliquid laxamenti praestandum me conferor in quo Divina adjuvante gratia, Medicorumque sedulitate usque ad praesens tres tantummodo supremum diem expleverunt. Ad quod, ut in altera Epistola narravi,
non parum contulit computrescentium aquarum
expurgatio ex Medicorum consilio e multiplicibus insuper adhibitis ignibus ad aeris infesti corruptelam abolendam r quibus admotis remediis paucissimi mortem oppetiere. Pro hujus etiam Populi salute ac incolumitate, secundum pia desideria S. T. Conventum Populi in hanc Ecclesiam ad Christi
Corpus Sanctissimum participandum vocavi; ut cuI parum omnium iram Dei excitantium cumulatissimam indulgentiam,quam Sanctitas Tua est impertita, comparare uti sicut alterius Indulgentiae ad campanarum sonitum , ut animabus suis lucrum facerent , sum exhortatus . omnibus infirmis praesens
opem obtuli : Morbo graves Sanctissimi Viatici pabulo refeci ; & ε vita excessuris Apostolicam Benedictionem a Sanctitate Tua concessam sum elargitus. Quotidie vespere Venerabile Sacramentum exposui: preces supplicationesque per totam Diceis cesim ad Dei iram te dandam indixi . Uerbi Dei Prae. conibus commendavi, ut Populo poenitentiam pro
327쪽
as 2 DE Noxiis PALUDUM EppLUvIIS mulgent. Monui hunc Populum tuum, ut tot beneficiis cumulati ad meliorem frugem revertaatur. Hanc rerum omnium seriein Sanctitati Tuae hac altera Epistola exponere consentaneum arbitratus sum ; ut quae operatus est Deus in populo, &quae ipse miniis inter Pastores tuis obtemperans mandatis ad gloriam Dei patravi, Sanctitas Tua compertum haberet, ut in omnibus glorificetur Deus. Gratias igitur agimus omnipotenti Deo
quotquot hic sumus dicam cum D. Gregorio ad Brunichil dem qui inter caetera pietatis suae dona, quae Sanctitati Tuae largitus est, ita Te amore Christianae Religionis implevit, ut quidquid ad propagationem Fidei, quidquid ad pietatem , & miserorum solamen pertinere cognoscis, devota mente , seduloque agere studio non cesses. Ad tuos Igitur Sanctissimos Pedes provolutus,eosque humillime exosculatus , Benedictionem Apostolicam, Iicet indignus vehementer expostulans Deum Opt. Max. cujus vices geris in terris, deprecor, ut Sanctitatem Tuam sospitem, & incolumem ad majorem sui Nominis gloriam , Religionis Christianae firmitatem, & propagationem , & fidelium levamen servet semper, & muniat. Balneoregii Idibus Septembris, supra millesimum septingentesimo septimo.
328쪽
L13. II. EpmEM. III. CAP. V. 29 3
Λ Secretis Status Ecclesasici ad Balneoregiensem Episcopum Re
TRIS . ILLUSTRISSIME , AC REVERENDISSIME DOMINE.
MAgno cum animi solatio Sanctissimus D. N.
ex binis tuis literis intellexit subsidia a SAM-cri τέτE Sua isti Civitati benigne suppeditata ad repellendam morbi vim , quo ipsa nuper afflictabatur, admodum opportuna , ac salutaria fuisse, morbumque ipsum jam pene omnino depulsum esse. Auxerunt Pontificium gaudium ea, quae de Christianae charitatis officiis, & Pastoralis vigi Iantiae documentis , quae hac ipsa occasione aegrotanti populo exhibuisti, multorum literis, constantique fama ad SancτiTATEM SUAM allata sunt. Quamobrem climboni Pastoris partes, cujus est animam suam ponere pro ovibus suis, tam difficili tempore Te diIigenter implevisse compertum habeat, meritis in Domino Te laudibus ornat, sibique ipsi magnopere gratulatur, quod susceptae de tua virtute opinioni, cum istam Ecclesiam regendam Τibi commisit, cumulate satisfeceris. De Nox. Palad. GR. Lib. 2. P p II. Por-Disitig Cooste
329쪽
II. Porro secum reputans. SANCTlssIMUS PATER. pu
blica ejusmodi mala propter Populi, & Cleri pec
cata , quibus divinae iracundiae flagella provocantur, plerumque nobis evenire; Te, quamvis in Pastorali stadio egregi E currentem, paternis CO- hortationibus suis urgendum duxit, ut Gregis fidei tuae erediti mores ad rectam Christianae disciplinae
normam componere impensitis etiam, quam antea, cures; errantes arguas , obsecres, increpes in omni patientia, & doctrinar praeteritarum quoque aerumnarum recordatione, praesentium sensu, ac
metu futurarum propositis; peccata publica, siqua fuerint, penitus extirpari, scandala tolli, veramque pietatem induci, &eoli studeas. Eos autem, qui Ecclesiastico ordini adscripti sunt, enixis adhorteris , & moneas , ut suae respondente S v cationi, sanct 8, pth, ac juste vivere satagant, &meminerint sibi potissim tim onus hoc impositum eia se , ut divinam indignationem popuIorum delictis merito lacessitam sacrificiis, jejuniis , orationibus, aliisque Christianae pietatis operibus placare contendant. Nullum denique praetermittas ossicium , quo ii praecipuε, qui Beneficia Ecclesiastica obtinent, ad veterem vivendi regulam, priscamque m rum sanctitatem revocari posse videantur , illosque identidem excites ad recogitandum sibi ideo Eccle. siastieos redditus fuisse attributos, ut pro peccatis populorum humiles, assiduasque ad Deum , & Re demptorem nostrum preces fundant, ac pro temporalibus spiritualia bona rependant. Quid enim aliud, qui Ecclesiasticis proventibus fruuntur, quam PopuIorum peccata manducant ξ Haec Sanctissimi Patris Uerbis Tibi rescribere iussus sum , qui caeteroquin ea omnia Te sedulo praestiturum mi
330쪽
Lm. II. EPIDE M. III. CAp. VI. 29snimε dubitat pro egregio, quo praeditus es , divini honoris Zelo , & pro lingulari, quam geris istius
Ecclesiae solicitudine , quod ut alacrius exequaris, sua Sanctitas paternae benevolentiae testem , Apostolicam Benedictionem Tibi amanter elargitur; &ego laeta faustaque omnia ex animo a Deo precor. Datum Romae die as. Octobris 17 7.
C A R. VI. Latius de Natura, deque sine ipsius Fidemiae ex sola Medici Flori, in qua tum quae ju
verint praesidia, tum que in cadaveribus inventa sunt, narrantur. CVm historiae veritas sedulae innitatur observationi: neque quis possit diligenter observare, nisi rebus ipsis praesens fuerit: idcirco pretium ope. rae me facturum sum arbitratus, si Latinas literas ad me tunc temporis a D. Flasco datas huc afferrem . In iis enim omnia describuntur, quae sciendi cupidis lectoribus satisfacere possunt .
