De noxiis paludum effluviis, eorumque remediis. Libri duo. Auctore Jo. Maria Lancisio ab intimo cubiculo, & archiatro sanctissimi patris Clementis 11. pont. max

발행: 1717년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ILLUSTRISS. AC REVERENPISS. DOMINO

IOANNI MARIAE

cretiori Culiculo, es Archia-tro Meritissimo.

Jos EPH MARIA FLASCHi S. P. D. UT fidem tandem liberem, simuIque officia mea ex animo' Tibi debita, Vir Illustrissime, ac

Reverendissime confirmem, pauca de hujus epidemiae statu , exituque, ad quam depellendam a Sanctissimo Patre, tuo rogatu missiis fui, breviter perstringam . Dividam antem narrationem hanc illas Divisio lautust quatuor capita. Primum erit de causa , natura, &symptomatibus popularis febris . Alterum de remediis, quibus plerique aegri in No do chio, quod Clementiae Domus audit, convaluerunt. Tertium exponet quae in demortuis per cadaverum sectiones inventa fuerunt. Postremum versabitur circa tempus , modumque felicis exitus ipsius Epidemiae. De Febilum In. II. Non ero autem longus in exponenda causa dole , causa, di & indole harum febrium ; cum utraque res Tibi symptom tib jam satis innotuerit; immo vero prius quam quid quam de iis aliunde novisses, omnium cum admiratione haec divinaveras . Ex aquarum scilicet stagnati O-Disjtigod by Corale

332쪽

L13. ΙΙ. EpiDEM. III. CAP. VI. 2.9 Tgnatione , & corruptione ortam fuisse noxiam coeli labem , quae febres malignas , & contagiosas, mites quidem primum, mox ferocientes produxerit . AEgri enim vermes per os, & alvum deturbabant; accessionibus syncopticis , extremorum frigore , ac linguae ariditate , p pulis livescentibus , delirio , comate, jectigationibus, urinis turbidis , aliisque ejus generis symptomatibus divexabantur. Multis non diu post initium dysenteriae, ac di arrhoear m lignae dissicillimi exitus superveniebant. Pulsus plerumque valde crebri, parvi, & inaequales sentiebantur.

III. Crises per sudorem vel narium haemorrhasi iam solae morbum interdum solvebant; nonnullis R*Π-N CUiς

maculae rubrae per totum corpus erumpcntes morbum mutabant, interdum in pejus, sed saepius in melius . Quibusdam , qui diu aegrotavcrant, ab iacessus critici in externa, infernaque aliqua parte fiebant; glandulas quoque post aures multis intumuisse , sed nihil naturam per haec emunctoria critice deposuisse vidi. IV. Ab hac febre curati, multi bis, terve in Relapsus Jo recidivas satis periculosas, ac saepe lethales incuria Pς ς rebant, in primis si se ipsos, vel nimis cito acri exponerent, vel in diaeta leve peccatum commita

terent.

U. Quod vero attinet ad remedia, aegri maxi V. 2 ntia promum subsidium experiebantur a vesicantium ag-derant. plicatione . UI. Emulsiones quoque seminum melonum , sere semper cum Dia scordio Fracastorii, vel Theriaca, ut & Iula pia , ac condita refrigerantia, & Diaseord. Fiaca. cardiaca non parum proderant. Stibium diaph. ad stor. &c. sudores movendos plus contulit, quam ullum aliud

333쪽

Lenia purgantia initio morsi uti.

lia. Nee mInus Eme tiea robustis coroporibus .

observatum sectis eadaveribus.

298 DE NoxiIs PALUDUM EMI.Uvns diaphoreticum, ab eo tamen abstinendum erat, si alvus lubrica existeret. Chinachinae sive sola , sive

commista magnum adferebat levamen .

VII. Lenia in principio morbi purgantia profuerunt , idcirco usus sum Electuario Alexandrino, Lenitivo, floribus Cassiae cum Tamarindis, atque ejuscemodi aliis r In aliquibus addebatur Camisphora, sed saepe saepius China china, atque his variis mixturis varia fiebant alvum solventia, quae fuerunt magni levaminis. VIII. Vinum ex cyatho Antimonii Emeticum in principio morbi validis temperamentis propinatum ad detergendas primas vias multum valuit; &quamvis AEgri gravi molestia inter vomendum flavam , viridemque bilem muco permixtam assicerentur, symptomatibus tamen non adeo lethalibus progressu morbi divexabantur. IX. At enim vero dici vix potest quanto AEgris subsidio fuerit erectum hic No dochiuin, ac pr pterea Balneo regi ensis populus Deum Opt. Max. enixe precatur ut Pontifici nostro diuturnitate , &felicitate regnandi pares gratias reseratis X. Caeterum in dissectione nonnullorum cadais verum primum indura matre reperti sunt sinus minores turgentes sanguine crasso , & nigricante. In processu hujus Anatomicae exquisitionis se mihi videndam obtulit copia magna sero si humoris , non tantum delitescentis inter duram, piamque menin gem , sed etiam intra ventriculos, & praesertirruiquartum cerebello proximum. Observatae quoque suerunt tumentes glandulae plexus choroidis, alia inque, quae in dura , dc pia matre interspersae naturaliter locantur.

334쪽

L13. II. EpmΕΜ. III.CAP. VI. 29sXI. In aliis verb eadaveribus sinus durae matris oecupabantur a polypis se se extendentibus usque

ad ventriculos cordis. XII. In uno ex dissectis corporibus in medio rein .

ticularis plexus pinealem glandulam obtegentis gi ' conspecta fuit hydatis aequans magnitudinem grani

piperis, quae tumens lympha comprimebat eandem glandulam, unde necessario fuerat impedimento ad functiones ejus ritε peragendas. XIII. In alio cadavere offendimus duram, piamque matrem ferε nigrescentem ex cruoris subsistentia in propriis vasis , & sinu bus ad duas forte libras. Cerebrum vero aequE in hoc atque in re liquis dissectis cadaveribus erat flaccidum, ejusdemque ventriculi state bant multa lympha . In hoc ipso cadavere animadversione dignum fuit, quod insuperiori, & sinistra Cerebelli parte videndum o

currit, nimirum depressa macula coloris albi, lata Quid in eerebel. pene duos digitos transversos, & Ionga tres; adio mirim obser- tactum dura, ac resistens; unde habita primum a 'nobis fuit pro cicatrice; sed lustratis postea tegumentis,cranio scilicet, & dura matre nullum se prodidit signum laesae continuitatis. Facta igitur separatione finitimi segmenti ejusdem cerebelli, quod, ut solet, molle apparuit, nudata est durities illa , nonnullis convestientibus membranis ; ut quid ipsa esset, innotesceret; tandem deprehensa fuit corpus ex pluribus globulis compactum , ad eam ferme molem, & figuram , quibus a Stephano Blancardide lineantur cerebri glandulae . Propterea existima vi mus ab hujusmodi locali vitio, ccoque contento convulsivos motus, quibus, vir ille clim viveret, erat obnoxius , ortum habuisse.

335쪽

3 oo DE Noxns PALUD EFFLUUIIs XIV. Caeterum viscera naturalia, & vitalia fere omnia magnopere labefactata, & intestina cum vermibus detecta semper fuerunt. XU. Haec sunt, Vir Illustrissime , quae pro mea tenuitate, ut jussis,consiliisque tuis obtemperarem, scribenda habui; doleo tamen si qua parte defecerim t sed ea benignitate , qua praecepisti, precor ignoscas, & humiliter Sanctissimi Patris Pedes tum

meo,tum sodalium Chirurgorum nomine osculeris. Nam quod nostrum omnium salus nullis penitus morbis hic fuerit obnoxia , quodque Operam nOstram non planh inutilem periclitanti huic Civitati

locaverimus , certe id totum acceptum refero piis

ejusdem Sanctissimi Patris votis, ac Benedictionibus, quibus in discessu benign8 nos cumulavit; atque epide mica lues , quae immaniter in Balneore giensem populum saeviit, tandem extincta est . Arctissimo denique vinculo me Tibi obstrictum esse fateor ; Nam si maxima prius beneficia a singulari

tua humanitate mihi fuerunt collata; nunc hoc majus elucet, quod ad hoc munus a Te apud Sancti iasmum Pontilicem fuerim delectus . Vale . Balneoregii a . octobris I 7o7.

336쪽

L13. II. EpiDEM. III. CAP. VI. 3o I

Viro in re Medica expertissimo

FLAS CO

IOANNEs MARIA LANCI SIUS. Vt S. P. D.

TAmetsi mihi semper literae tuae jucundissimae

fuerint, nullae tamen jucundiores, acceptio resque redditae sunt, quam illae, quas ad me sup rioribus diebus dedisti, quippe quae in summa occupatione tua gratissimam historiam , felicemque exitum describunt epidemicarum febrium , quae istic grassatae sunt. Cum Romam revises , quod feliciter tibi futurum auguror, & praestolor, eximes ab animo meo scrupulum , . qui a peractis per te cadaverum sectionibus injectus est. Non enim ita diligenter, ut cerebri mala , intestinorum etiam offensiones, ac potissim tun vulnuscula a vermibus fortassis inflicta quae tandem in gangraenas abire solent designare, ac demonstrare videris . Caeteis rum scripta tua Sanctissimo Patri legenda demissθsubjiciam, cum primtim, Deo volente, ex OrthOpnoea , qua nunc vehementer laborat, convaluerit: nec sane dubito , quin Sapientissimus Princeps la daturus sit studia tua, quae vel felici rerum eventu

commendantur. Tu interim vale, qui multorum valetudini vacas. Romae. iv. Kal. Novemb. MDCCVII.

. De Nox. Palud. eo. Lib. a. Q q CAP.

Auctoris ad Meis dieum Flascum respontia .

337쪽

C A P. VII.

Auo tum tempore , tum modo defeetierit Epidemia, in in quos morbos verterit. Remittuntur Romam Medicus ,-Girurgi cum literis

Talneoruiensis Episcopi.

plentriones venutos inductos desiit epide mica lues a

Uum propria cuique aegrotanti, ac recta tum victus, tum medicaminum ratio adhibita fuerit in No comici nuper Balneo regii extru-- cto , ex animi sententia res cecidit. Nam brevi in pristina valetudinem plerique omnes restituti sunt; itaut 8. kal. Novembris IIo 7. post longiores pluvias , & septentrionales ventos quibus diluta, ab Reersa, ac temperata fuit cum ipsa atmosphaera etiam tellus, & palustris aqua restincta,ac penitus pro stigata fuerit epidemica lues. Eo igitur tempore clausum est Ualetudinarium superstite duntaxat, ut par erat, Epigraphe. HI C FUIT CLEMENTIAE DOMUS, Unde Pontificiar humanitatis , beneficentiae , & Charitatis perenne postem extabit monumentum . Hunc igitur finem habuit Balncoregiensis epidemia opinione quidem celeriorem, quod inita Romae consilia ab Illustrissimo illius Civitatis Antistite, atque a Medico Physico accurate, ac strenuh fuerint expleta. In quos morbos II. Quoniam vero ea esse soIet vis pestilentis in eiderint, qui morbi, ut vel occidat, vel Atigros languidulos , , Shois,ilii. atque ad longas AEgrotationes paratissimos faciat tunt. hac quidem ratione multi ex iis, qui ab acutis comvaluerunt,ut fieri assolet quod & Iuvenalis innuit sit. Iv. jam lethfero cedente pruinis Autumno, quartanam sperantibus agris in quartanas febres, in isti igod by GOost

338쪽

in malum corporis habitum , in scabiem, similesque diuturnas affectiones inciderunt i a quibus facilius levati sunt, qui coelum, ut fit, mutaverunt: eos autem, qaos lea angusta domi retinuit; emeticis praesertim , atque usu Rhab. cum China china ad

III. Postea quam baec omnia apud Balneo re- Epistopus Bal gienses feliciter gesta sunt, Illustrissimus Antistes etam;n ν, iii facultatem benignε a Summo Pontifice obtinuit; suam seeedit,&Fulgineum Patriam suam animi, & valetudinis cau- s L uret/Πamsa pet mensem repetendi. Interim vero cum Idem Fiaseo & sodali- Episcopus pro sua humanitate animadvertisset D. bus pergit. Flaschum , sodalesque Chirurgos magnis ex antlatis laboribus jam fessos , malaeque contrahendae valetudini proximos , ε re putavit, eos omnes sacro instituto ad Lauretanam Domum itinere sublevare. Daque illue gratias Deiparae Virgini acturi pergunt. Mox vero per aliquot dies idem Episcopus in amoenissima sua Villa prope Fulgineum rusticationis gratia retinuit, videt ieet ut refecti viribus ilim corporis tum animi hilarias Romam possent repetere u IV. ' Subjicimus autem Epistolam Illustiissinu Antistitis ad Auctorem p i in qua hujus itineris, & secessus ratio de- '

scribitur . '.

339쪽

DOMINO JOANNI MARI ELANC I S I o

A Secretiori CubicuA, Θ Archiatro Pontificio.

EX longo eandem intervallo istuc remigrant qui a Sanctissimo CLEMENTE XI. tuo rog

tu, Vir Illustrissime, ad Balneoregiensem epidemiam depellendam missi fuerant: Itaque post multos labores exantlatos Sacram Lauretanam Do mum , aliaque religiosa loca mecum inviserunt, in quibus pro Sanctissimi Pontificis salute fudimus preces a exinde dierum aliquot spatio in meae Villae Fulginatis amoenitate aliquantulum animos 're cillarunt. Ad horum igitur reditum silentio involvere nequeo, quos ipsi sudores, curas, molestiasisque pertulerint; quam Artis peritiam ostenderint; quantaque morum integritate se gessierint. Histe autem de rebus certum Tibi, Uir Illustrissime , testimonium reddere volui, ut de fructu , te opitu lante , percepto nobiscum gaudeas, & manifestam habeas meam in Te propensissimam voluntatem nullo loco defuturam . Uale. Fulginei I 3. kal. Decembris I 7o7.IL-

340쪽

ILLUSTRIsSIMO AC REVERENDISSIMO PRIESULI

BALNEO REGII EPISCOPO MERITISSIMO,

IOANNEs MARIA LANCIS IUSS. P. D.

M ta, & quidem gravissima pietatis, ae benevolentiae tuae argumenta, Illustrissime Praesul, retulerunt Doctor Physicus Flascus , & tres Chirurgiae Prosessores, qui post absolutam felle iter Balneo regii Medicam operam, amoenitate Vitilae tuae corporis viribus recreati, animique etiam virtutibus propter iter ad Lauretana Domum, aliaque pietatis ossicia in Sacris istic finitimis locis praestita, non exhilarati duntaxat, sed forth meliores facti Romam sospites pervenerunt. Referre ipsi se posse negant quot, quantaque beneficia abs te acceperint, clim sint innumera; dicunt tantummodo quam prolixo ac libenti animo eadem exhibueris . . Idcirco, Illustrissime Vir, nunquam eorum excides memoria , cum ex voluntate potilis , quam ex rerum magnitudine hominum munera sint aestimaniada. Quamobrem ego ipse , qui summi Pontificis jussu eosdem humanitati tuae commendavi, Tibi plurimas ago gratias, vicissimque , si quid erit, in quo mea tibi opera utendum sit, non roges , sed ut praecipias velim. Uale. Romae 7. Kal. Decembris IIo 7. CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION