장음표시 사용
341쪽
Proponuntur animadversiones Eminentissimis Patribus Sacra Consulte ab Auctore erebibitae ad lacunas , quae in Talneoragiensi agro extiterunt, tuto exsiccandas . Nisi laeustae εχ. Tsi multa , eaque grandia , atque opportuna haustae suissent, '. Beneficentiae argumenta Balneoregiensi popu- ostqvςhyt hyς lo dedisset Sanctissimus Pater, ea tamen nisi novis 'fleulum l ad lacunarum exhaustum decursu illius hyemis benebat Epidemiae. nignε perfecisset, certὰ subsequentibus annis, recurrente ejusdem coeli pernicie, inutilia, atque irrita prorsus fuissent: Enimvero ita eum huma ni S rebus comparatum est, ut priora beneficia interitura penh sint, nisi illa posterioribus enmules. Et quidem hoc praecipuum habent ipsae paludes, ut quo diutius perseverant, & augescunt, eo de te riores evadant. Quare Clementissimus Pontifex animum simul, & Erarium suum ad absolvendum opus convertit. Nam Kal. Ianuarii 17o7. jussu Sacrae Consultae in mandatis accepi ab Illustrissimo Consulitur Au Praesule origo tunc temporis supremi illius Tribunalis a secretis , nunc autem S. R. Ecclesiae meritis- paludum . simi Cardinalis , ut scripto nonnullis quaesitis, quae MIneoregiensium lacunarum exiccationem spectahant, statim responderem. Fuerunt autem .
Quaestiones Au- II. Prim tim , non remittentibus hybernis plud: iieuhaium , Vus , quae nunc impedimento prorsus sunt , quoees haustu . minus in Balneo regiensi agro argillosa humus mo-Prima de opere veri, vertique possit, quo usque differendum sit
piosi ii; . incilium, & emissariorum opus , in quae palustres aquae derivari debent. III. Alia
342쪽
III. Alterum vero, qua ratione fossae ducendae s.euna, .n sint, utrum scilicet reclinatis tantum earum labris, fossarum ratione. quae satis per se firma aliquibus ea ratione futura videntur ; anne ea ipsa, adactis utrinque per ordinem palis, vel consitis arboribus sint munienda . IV. Tertio, An ratio habenda sit rimarum qua- TertIa: An ri-rundam, quae hic illic in aperta humo , & prope mae quaedam ob- stagnum adhuc supersunt; nimirum an terra implenia styuςndR si H dae sint, an potius relinquendae, ut tempore , ac proprii ponderis vi subsideant, & coalescant. U. Denique, Utrum in aperiendis canalibus, Quarta; Aopri-
quos declivi, ac rectissima, quam fieri potest, Vi HEudum νε,
deducere oportet, parcendum sit privatorum ali- quos eanales du- quot, ac praesertim immunium Ecclesiasticorum , cere Opoiteret.
agris, & praediis , si qua in itinere obvia sint. UI. Hujusmodi autem quaestiones adornaverat in suis ad Saeram Consultam literis Illustrissimus Praetor Viterbiensis, cui exhauriendarum paludum
cura concredita fuerat. VII. Itaque, quod ad primam dubitationem at- Respondet Autinet, respondimus, non ultra Martium mensem proia βψ -nQnlatandum esse opus ; cui si pluviosa tempestas perti' mensem d infe lanaciter obstaret, quo minus integrE ad exitum per- dum esse lab
duceretur, in Aprilem quoque mensem ; idque si-α Σ μ nε ullo incolarum detrimento, continuato labore 'ium 'Iu Ium
extrahi, atque perfici posse credideram, tum ra- mum ad Apri-tione edoctus , tum experientia. Compertum enimia i8M c tr hi pos vero exploratumque est,iacunis illis paucas miner Ies , majorem vero partem fontanas, atque pluviatiles aquas contineri, nec magna caeteroquin subsidentium sordium, ac coeni copia nondum explero anno inquinari. Nam superiori duntaxat me nisse Mari latices illi stagnare coeperunt: Quamobrem,
quum veris initio solis radii hebetes , atque imbecilles
343쪽
eilles sint, nunquam e desidibus aquis eam putidorum vaporum vim excitare, acrique permiscero poterunt. quae illius regionis coelum per se inficiat, atque contaminet. Quod quidem Romae quotannis experimento potest comprobari, quum pratorum , atque Hadrianae Molis fossae denuo cavantur: is enim labor ob recurrentes fluminis alluviones ad Martii mensis initium suscipitur; neque ante medium Aprilem perfici solet. Quin immo impune aliquau. do prorogatus est; modo nE in Majum, aut Iu- nium mensem extractus fuerit; quod cum duodecim ante annos accidisset, Leoninar Urbis Cives . exitialibus statiin morbis conflictati fuere. , Seeundo: fossa. VIII. Ad secundum autem diximus multo tuarum labra palis, lius incilium labra, fossarumque margines consitis Ab munieisἡi arboribus , vel saltem infixis palis ac sudibus muniri s non sollim propterea quod eo pacto IongE firmiora futura sint a verum etiam quod non mediocris illi coelo salubritas , accederet, si Cives illi tilia , populo, acere, orno, aut similibus ripas illas arbustarent: solent enim corrupti putidique humo-Qua ratioue eo- res, quibus humus imbuta est, ab arboribus penistae arbore no ttis exhauriri, & quodammodo ad vitam revocari; sorbeant. quippe quae fixos sales per radicum olcula volatiles factos in fibras , ac tubulos commeare compellunt .
Id igitur Sacrae Consultationi studio sitis est considerandum, ut quid facto opus sit, statuat, atquO
Tertior Rimaa IX. Ad tertium vero , quod rimas scilicet, at- omnes implψn'.que hiatus pertinet, omnino aggerandos esse arbi-pectandu dii tramur . Licet enim plerunque sua sponte coal eoalescant. stant; fieri tamen potest, ut .id non ante proximam aestatem eveniat. Interea humor ibidem delitescens, atque in vapores abiens,non exiguam morbidae Conis e tagio-Disi tiroo by C
344쪽
tagionis causam aleret, ac foveret, quae media demum aestatePitctum miserandos incolas aggrederetur . In ea igitur dubitatione praestat tutiora sequi consilia , quam dubia. X. Postremum autem caput silentio praeteri r Postremit m Prineonstitui: non enim ad Medicinam attinet, ne-cipis arbitrio reque proinde mei muneris esse videtur expendere , iiiinquitur .
num ab Ecclesiasticorum agris incidendis abstinendum sit. Illud tamen in consesso est, cum populorum agitur salus , pleno, atque aequo jure Principem uti debere: ac proinde si ipsi Ecclesiastici sensuri sunt commodum exhaustarum paludum, justum quoque est, ut aliquod incommodum pa
XI. Sed cum homines ab eventu de nostris consiliis ut plurimum existimare soleant; idcirco plae et hic Lectores meos commonefacere etiam de modo, quo lacunarum exiccatio peracta fuit. Nam quanquam ipse in meis animadversionibus S. Consultae exhibitis putaverim margines Rivi ad paludes exhauriendas arboribus , aut saltem paIis esse firmandas 1 qui modus omnium tutissimus est nihilominus, quoniam de publico id fieri debuerat, minori sumptu peractum est, ripis nempe ex sola ,
eaque contusa terra aggeratis . opus vero integrum adhuc VIII. post annos perseverare novimus.
Caeterum Illustrissimus Episcopus pro sua humanitate ad me postea perscripsit in conficiendis silietibus , & canalibus Ecclesiasticos ab omni vectigali, ac tributo, ut ajunt, fuisse servatos . De Nox. Palud. UN. Lib. a.
345쪽
Balneoregiensis Episcopi, quae tar acceptorum be
neficiorum gratum rursus animum attesatur ,er nova ad exhauriendas paludes a Sanctissimo Patre deprecatur.
BEATISSIME , AC SANCTISSIME PATER
Post quam lethiferi morbi tempestas exaruiit ,
fluctibus in tranquillum redactis illius virtute, qui solo nutu procellosum mare sedavit; redeunt ad Te, Beatissime Pater, Ioseph Maria Fla- schi Medicus Physicus, ac tres Chirurgi, qui a Sanctitate Tua ad curam Populi Balneoregiensis
missi suum munus absolverunt: atque eorum studio frustrati non sumus expectatione nostra . Qua propter consentaneum mihi visum est, ne virtutibus , & laboribus ipsorum desiderentur testimonia , Sanctitatem Tuam omnium Patrem , & Dominum certiorem facere non de illorum modo vigili cura, &charitate erga pauperes infirmos ; verum etiam de religiosa pariter, & spectata in aliorum exemplum pietate II. Venimus igitur, Beatissime Pater, in altitudinem maris , & tempestas non demersit nos , non ex operibus justitiae, quae fecimus nos , sed Divi nar Miserie ordiae magnitudine. Inter haec nE iterum pereamus, Sanctitatis Tuae monitis, & praeceptis humillime pro viribus obtemperavi r nh assiduitas calamitatum, augmentum criminum fiat; neque uti mereamur prosperis , quia non corrigimur
adversis. Sed quia vetustam Navem, ut loquar
346쪽
L13. II. EPIDEM. III. CAP. VIII. 3II verbis D. Gregorii, indignus ego, infirmusquo suscepi: per Omnipotentem Deum flexis genibus
rogo Sanctitatem Tuam, ut in hoc mihi periculo Benedictionis Apostolicae manum porrigas ; ut imbecillum divina gratia munias, & fluctuantem coelestibus auxiliis confirmes . Ut autem in posterum quibuscunque morbis via praecidatur, necessarium est, ut contradicentium posthabita quacunque Inhibitione, & Appellatione, Sanctitas Tua aquarum stagnantium praecipiat fluxum ad bonum publicum , nε iterum computrescentes aerem labefaciant ; & quae jam cesserunt, pristinis renascentibus causis , mala cum omnium pernicie pullulascant. Ignoscat autem mihi Sanctitas Tua, qudd tantae Celasitudini scribere ausus sim , ac Deum Op. Max. precor , ut ad Sanctitatis Tuae perenne gaudium ubi que terrarum resonet vox unitatis, & paeis. Balneoregii decimo tertio val. Decembris anno supra millesimum septingentesimo septimo
347쪽
Εminentissimi Cardinalis Paulu-tii a Secretis Status Ecclesais, ct ad eundem Balneor egiensem Episcopum
ILLUSTRISS., AC REVERENDISS. DOMINE.EAdem paterna benignitas, quae Sanctissimum
D. N. duduin impulit ad opportuna isti Civitati tribuenda subsidia, ut ex morbo , quo tantopere affligebatur, emergeret, Sanctitati Suae incitamento fuit ad ea nunc maxime decernenda, quibus ipsa deinceps ab omni periculo sarta tectata servari possit. Mandavit idcirco paucos nte dies , ut necessiariis adhibitis remediis morbi causa omnino tollatur quam primum , Civiumque incolumitari quam diligentissime caveatur . Pastoralis ossicii tui erit flagrantem aelum , quo Sua Sanctitas istius populi salutem corporalem tueri satagit, aemulari in ejus spirituali salute summo , ut facis studio, procuranda, dum ego laeta Tibi, faustaque cuncta ex animo a Deo precor. Datum Romae die 3. Decembris I 7o7.
348쪽
Uum autem haec , quaede e Xhauriendis palu Exhaustis laeti stribus aquis pro mei ingenii tenuitate Emi-nis penitus ex-- nentissimis Sacrae Consultationis Patribus ςpi ς' proposueram , ad amussim , ac veluti ex praescripto Illustrissimus Praesul Foscari Uiterbiensis Provinciae Praetor fieri curasset, abunde in posterum consultum fuit Balneo regiensis coeli salubritati; Notia enim amplius exiccatis lacunis in eam regionem pedem intulit epidemia ; sed prospera exinde valetudine , quantum unius cujusque vivendi ratio permittit , huc usque usi sunt incolae , quod nobis frequentibus literis a Balneo regiensi Episcopo signifi
II. Cum vero nihil detrahendum sit veritati , huc afferendam , & pro hujusce epide micae tractationis coronide transcribendam esse putamus epistolam Illustrissimi Episcopi Balneo regiensis , qui ex maligna febri, qua ejus Vicarius Generalis ipso ve- Uanus timor re . re sequentis anni graviter laboravit, verebatur, nE eurrentis epide. Iu es rursum caput extulisset. Sed morbus ille , ex my 'quo caeteroquin fit ger brevi convaluit, sporadicus fuit, non recrudescentis cpidemiae indicium , quae penitus exiccatis paludibus oppressa fuit, atque sublata. IL Disiligod by GOrale
349쪽
3i AE DE Noxiis PALUDUM EFFLUVIIS
ILLUSTRISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO
ONUΡHRIUS EPIsCoΡUs BALNEOREGIENSIS . S. P. D. Uum RR. PP. Conventualium S. Francisci collectus ex tota Romana Provincia coetus superioribus diebus in hujus Urbis Coenobio haberetur, oblata est mihi opportunitas observantiae meae erga admodum R. P. Magistrum Lancisium tuum Germanum Fratrem pro viribus significandae. Vehementer itaque gaudeo, id mihi contingere potuisse ; et si ista amoris, ac benevolentiae demonstratio acceptis abs te beneficiis nulla ratio. ne respondeat. Caeterum in publicis supplicationibus, quae a me cum iisdem Patribus , & universa Civitate in Cathedrali Templo habitae fuerunt , haudquaquam praetermisimus pro tua valetudine , ae dignitate , Vir Illustrissime, cui plurimum debet hic populus , preces ad Deum fundere . At quia νsuperioris anni morborum semina videntur revirescere; quandoquidem meus Vicarius Generalis consimili morbo implicitus est ; opportuna necessi talibus nostris subsidia a Deo opt. Max. proximata die Dominicae in publica omnium synaxi implorabimus . Harum rerum Te, Uir Illustrissime, certiorem facere volui, ut & pro tua humanitate consilia nobis in tempore suppedites, & meum erga TO
350쪽
ILLUSTRISS. AC REVERENDISS. PRAESULIO NUPHRIO ELIS EO
Dignissimo Talneoregii Episcopo.
JOANNEs MARIA LANCI SIUS. S. P. D. Uod Germanum Fratrem meum humaniter I exceperis, splendid Eque tractaveris ἱ tum etiam quod tua erga me benevolentia effecerit, ut pietas Balneo regiensis Populi, publicis a Te indictis supplicationibus, mihi quoque servandari valetudinem a Deo opt. Max. fuerit deprecata: Equidem non sinε pudore ingentes nunc Tibi
gratias agor cuperem enim factis potius, quam verbis acceptorum beneficiorum memorem me Tibi probare. Dolerem interim, si semina morborum post annum pullulascerente sed magnum habeo solatium, quod, egestis laeunis, quidquid erat noxium, majorem partem jam exaruerit; adeo ut accedente cura, diligentiaque, praesertim vero tua rum efficacitate precum, aut nihil, aut saltem minus in posterum , si certh vobis extimescendum . Vale , ac persuasum habeas, me tuis semper commodis inserviturum. Vale.
