De noxiis paludum effluviis, eorumque remediis. Libri duo. Auctore Jo. Maria Lancisio ab intimo cubiculo, & archiatro sanctissimi patris Clementis 11. pont. max

발행: 1717년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

366 DL Noxiis PALUDUM LpFLUVIIS sapienter, atque enucleate aperientem summa cum voluptate perlegi. Hanc tam sedulo, &ad amussim semioticae ejusdem narrationi, quam superioribus mensibus ad Te misi, accommodas, ac lauto mentis acumine examinas , ut non tantum in privatum hujusce Civitatis , sed etiam in totius humani generis commodum , atque adeo communem Litterarii orbis utilitatem sine cunctatione publicam lucem

videre mereatur. Coercita autem est hoc anno

quod miraberis, de gaudebis castrensis febris

decedente ipso Augusto mense , hoc est fervent adhuc aestu, cum jure metuebamus, ne grassantis luis strages usque ad solstitium hyemale produce retur ; Coercita, inquam , est tam felici exitu , ut ne Valetudinarii quidem, aut saltem ad modunia pauci consuetis chronicis morbis nunc pertinaciter angantur . Tantum profecto beneficium spem nostram long ε superans, & communia vota praeveni cns providentissimae Beneficentiae Sanctissimi Domini Nostri CLEMENTIS XI. debet amoenissima , haec Civitas. Namque statim ac ab expertissimo amico nostro Bordonio Hydrostate celeberrimo perhususce Civitatis canalem libera aquarum excursio restituta fuit, majori ex parte retusum est Pisaurensis aeris inquinamentum , ac pristina valetudine Cives usi sunt. Dixi majori ex parte ; quoniam tunc etiam temporis absoluta fuerunt serica opificia, qua odore gravi Pisaurensium , ut reor, saluti magnopere adversabantur. Utinam & in posterum hujusmodi ars longe a Civitate ablegaretur : Urbanum enim aerem a noxiis incoctorum,corruptorumque bombycum miasmatibus vindicatum cerneremus. Auguror huic etiam Civitati, fore ut per novum canalem extra moenia construendum foedus

402쪽

cloacarum latex recta ad mare deducatur , quemadmodum laudatus Bordonus monuit, ac spem nobis injecit ; Hinc enim exiccationem Palustrium jam diu prope litus Aquarum futuram confidimus . Sed ut redeain ad elaboratissimam tuam dissertationem, Illustrissime,& Consultissime Vir,tuis obsequentissimus annuo consiliis tam quod ad indaginem originis , Indolis , morumque transactae Pisaurensis epi-demiae , qutin quod attinet ad ejusdem communium procatarcticarum, atque internarum causarum,

modique earundem in humani corporis perniciem agendi: nh quid dicam de methodo vere Hippocratica istiusmodi febres curandi. Ad tuae itaque solidissimae doctrinae confirmationem duae apud me

extant epidemicarum constitutionum observationes ; una quidem synochar putridae proportionatae :& altera simplicissimae tertianae intermittentis , g minaeque perniciosissimi moris , quae multis ab hinc annis grassatae sunt in Portus Carsenatici Incolas , primo vero rurales habitatores Terrae Sancti Archangeli, & partis inferioris ejusdem loci, tunc cum Clinici munus enunciatis in oppidis exercebam, quas certh modo sublimiores tuae curae per mittant, nec mea hic negocia pressius detineant communicare Tibi audebo : & cum facile exorari soleas , me amare perge, diuque vive, &Vale.

Datum Pisauri Idibus Decembris MDCCIX.

403쪽

3 68 DE Noxus PALUDUM EFFLUvlISC A P. VII. Improbatur a quodam onymo Chinae chine usus

in febribus Pisauri epidemice grassantibus , cujus epistola ab Etrusco in Latinum

conversa buc traducitur .

UT semper illos Medicos laudaverim , qui cum

hominum valetudinem tueri, ac quoad fieri porcst , in longum producere debeant, id maximes a I γνωὸ δὲ, secundum Magni f. J Hippocratis consilia, & ipsi per

morb. ρυι se La. se cavent, & aliis cavendum proponunt, ne quidquam in malorum curationibus moliantur, quod aegrorum vitae, aut saluti quoquo modo adversetur.

Clinicus enim satis praestitit, si, clim juvare nequit, M.' E. t m saliam non ita profecto dicaces quosdam obiit,i ε' Λεή2 trectatores ferre non possum , qui malevolentia po-

saltem non Iase' tiirs, vel invidia, quam veritatis studio aestuantes, aliorum facta tametsi praeclara, & curationes optima methodo institutas insectantur, & carpunt. In horum porro censum, ut arbitror, venit quidam Medicus, cujus hic nomini parcimus, qui nec praesens, nec prudens ; scilicet, neque visis Pisaurens bus AEgrotis , neque audita Poliatri relatione sequentem ad Amicum suum criticam epistolam dedit , quam nos , ut operi nostro congrueret, ab Etrusco in Latinum fideliter vertendam curavimus; di quidem eo libentius, quod luculenta, & omnibus numeris absoluta apologetica responsio per D. Bartholomaeum Traversarium exarata, mihique nuncupata fuit.

404쪽

Di sola Anonymi ad Amicum.

U Tinam aliquando, Amicorum optime, Natu

ra caeteroquin benefica , ad aliquam praecavendam calamitatem , suas opes non patefaceret, nec nimium curiosa hominum mens , ad ipsarur indolem, virtutem, ac robur investigandum ingenii. aciem intenderct .'Sic enim plerique mortalium tranquilliorem agerent vitam inopinatis aerumnis obnoxiam minus, nec ita facile mortis tempus ab ipsa natura constitutum anteverterent. Superioribus seculis Medicorum Respublica , ut scribit Henricus Tenkius, veterum industriam vicit, invento Cortice Peruviano, quo sand remedio ad febres non intermittentes solum , sed continuas etiam fugandas nullum antea praesentius re pertum fuerat . Uerum istud tantae utilitatis acceptum a natura donum , atque arte elaboratum, uti nam nostra aetate, exitiale, ac pestiferum infelici hominum generi non evasisset, & ctim febres vi sua extinguendae forent, vitam potius non extingueret, aut saltem in contumaciores morbos non conjiceret . Id autem haudquaquam ejusdem Corticis vitio , quasi suas vires amiserit, nec ob diversam febrium indolem, aut ob mutata Corporum et menta contingit ; sed Medicorum imperitia , negligenti ave, qui, dum saeviunt epidemiae, aegrotis frequentioribus diligentem dare operam nequeunt. Hinc enim vero nudio studio, nullaque Christiani hominis charitate febre correptis exhibent cito nimis Peruvianum Corticem; non satis cogitantes ,

quid inde periculi obvenire possit. Quin etiam in

Cortex Peruvia nus ad febres m. gandas praerentaneum remedium Eiusdem usus prudentia mode randus .

405쪽

ae rotorum ratio

est habenda. Quae pliarm acaeortiet Peru via. no addenda sint.

hoc pernicioso instituto perseverant, quanquam videant, ac sensu ipso teneant, Corticem illum non modo febrium radicem non evellere , sed aegros celerius morti objicere , aut diuturno morbo , insu

perabilique ; immemores profecto, aut ignari Hippocratis effati: Iudicium di sis, experimentum periculo m. Nemo porro de hujusmodi Cortice sermonem fecit, qui non statuat ab eo tamdiu abstinendum, quoad plures dies febris ingrue rit , ac non nisi semel, atque iterum purgato corpore , adhibendum esse. Cui quidem sano, aequissimoque consilio, mea sententia, aliud non miniis utile adjiciendum est, ut scilicet Medici advertant

animum , ubi terrarum degant, qui febri laborant,& quo utantur vivendi more . Montani siquid ei cum aerem subtiliorem hauriant, quo a sanguine lentorem arcent, praesertim si sobrietatem amaverint, facilius , & maturius morbos depellunt; co tra vero Maritimi, ut qui Pisaurum incolunt, australibus, salsisque ventis obnoxii, unde fluidorum cursus retardatur in corporibus praecipue edacitati deditis, diuturna febre corripi consuevere ;quippe cujus sit in causa fermentum densum nimis,& contumax. Quamobrem nisi Medici ita animo praeoccupati in istud solertes incumbant, ut miti, repetitaque purgatione cruditatis impedimentum

auferant, atque obstructiones vel omnino remo

veant , vel imminuant ; dissicultatis profecto , ac periculi plena erit curatio , quae solo Peruviani Corticis remedio instituatur . Quanquam & cortex ipse , si illum propinare velint, cum aliquo aut v latili sale , aut tinctura, aut spiritu necessario copulari debet, ut stypticam densantemque re tuu- dant vim , quae plerunque , & vix non semper foedus

406쪽

dus init cum morbi causa. Igitur mirum utique non videatur , si praetermissa hujusmodi cautione , eaque adhibita , quam initio diximus, methodo, Pisauri nonnulli usque a superioribus annis valetudinarii sint, ac spem vix habeant ullam recuperandae salutis; vel improviso quoque, ut scribis, occumbant .

II. Quibus equidem Valetudinariis ad pristinum statum breviori via restituendis crederem, nihil utilius esse , nihilque prius perficiendum , quam , ut se ad aliquem montanum locum , Borealibus ventis apertum, conferant, atque ibi corpus diligenter per epicra sim purgent adhibita praesertim rhabarbari tinctura parata aquis per balneum Mariae distillatis e succo taraxaci, cichorei, agrimoniae, aliarumque hujusmodi, Obstructiones dissolventium herbarum , repetitoque per singulas hebdomadas aliquo miti Cathartico , veluti e floribus malorum persicorum saccharo conditis , aut eorumdem sy-rupo, vel aureo. Quae sanε remedia viginti, &lius dies praebeantur . Laudarem quoque dum prandii coenaeque initium fit elaeo saccharum cinnamomi , vel absinthii, julepum cinnamomi; quidpiam elix iris proprietatis Paracelsi ; tincturam juniperi , citri cortice temperatam ; atque ista quidem , ut depressiim , obtusumque ventriculi

fermentum coquendis cibis comparatum vires, motumque suum instauret; hinc autem salubrior chylus evadat, secumque in sanguinem deferat eorumdem medicamentorum virtutem , quo sanguis ipse laetior, vegetiorque fluat. Quod si adhue nihilominus non se se a morbi ea usa expedierint, maximae foret utilitatis Marte uti diaphoretico , qui cum ligno lassafrasi cum rosarum radicibus, ac roris marini

Anonymi sententia de restitu. endis aegrotis Pisaurensibus priv

stinae Valetudini.

407쪽

3 1 DE Noxiis PALUDUM ErrL IIS floribus ebullierit; idque plures dies crederemia

propinandum; recreato simul corpore modicis ambulatiunculis . Quae cum peracta fuerint, tum demum Corticem Peruvianum tuto adhiberem vel in pulverem redactum, vel in bolog divisum ; deinde vidum absinthio conditum praeciperem , cochlearii. mensura saepius iterata portione, quod vinum aqua. chalybeata temperetur. In ditioribus vero, vinum excipiat ius incoctis viperina carne,& radicibus chinae . Infimum ventrem foverem, ungeremque spiritu aliquo volatili; etsi quidpiam impedimento esset, nὰ hujusmodi remedia ad assectam valetudinem restituendam saepius iterari possent, cly steribus uterer ex pari mole aquae Tectutii, & hordei cum rubro saccharo. Pressus .gix 'x m. Quod vero attinet ad Pisaurenses aegrotos, aegroti, . qui novo febrium genere lento scilicet,ac intermittenti corripiuntur, ita rem agerem ; scilicet stomachica peplica praeberem, scilicet syrupum aceto sum, salem essentialem absinthii, tartarum vitriolatum, tartaru solubilcm; quae omnia cum aqua theriacali, aut totius citri commisceantur . Eos autem , qui viribus pollent, aut nimia ciborum ingurgitatione premuntur, purgarem sex, aut septem granis tartari emetici diligenter praeparati, insulso jure dissolutis, aut immistis conserva florum persicorum . Idque tribus ante cibum horis, ac post horae intervallum cyathum juris pariter insulsi hauriendum traderem; quibus omnibus morbosus liquor E stomachi glandulis extrudatur; unde contumax illa febrium causa exoritur , ac perseverat. Quod climita gestum fuerit,. mane unciae aliquot exhibeantur succi h soncho, aut e sylvestri cichoreo per arenam

percolato, qui vel una cum strupo Altheae Fernelii, Vel

408쪽

vel e cichorio composito, permisceatur, vel post syrupum propinetur. Antecedat vero tres horas cibum potio hujusmodi, ac per octo, vel decemia dies abi orbeatur, quo tempore , dum vigent parOxysmi, ebibendas traderem aquas E carduo sancto,& ruta capraria, e scorgonera secundum artem distillatas , conspersasque pulvere veri stibii diaphoretici , Lapidis BeZoaris occidentalis, sanguinis hirci praeparati ; aut guttatim infuso spiritu salis

Ammoniaci dulcificato, aut tinctura contrayervae. Quibus autem pecunia hisce comparandis remediis non suffcit, tribui decoctum poterit e cervini cornu limatura, vel e bardanae pulvere. Et quoniam febres istae intermittunt, modico vino prandentes , mea sententia, uti possunt, ut reficiantur, easque cibo vires addant, quibus illum maxime indiger indicat morbi causa. Post diem decimum quartum leniter alvum purgent; deinde Tincturam Dolei febri fugam hauriant, aut febrifugum Hadriani A Myn- sic hi si quibus omnibus si febris resistat, tunc Peruviani corticis auxilium implorandum est ; siquidem temporibus Medicina nocet ; data tempore prosint.

Et data non apto tempore vina nocent.

IV. Praecipue vero a Phlebotomia caveant, nisi illam postulet Pleuritis, aut aliquod molestum symptoma. Tunc pedum aut manum vena secetur, vel Haemorrhoides aperiantur.

V. Puto me de re huiusmodi satis scripsisse , &si temporis, cujus angustiis excludor, habeatur ratio , plusquam satis . Caeterum consilium, & facultas mihi fanε fuisset plura proponendi, non ut quemquam docerem , cum neminem docere ausim , quina quovis doceri cupiam ; sed ut morem tibi diligen- De Nox.Palud.e f.Lib. 2. Bbb tius

409쪽

3 4 DE NOMIs PALUDUM EFFLUvIIstius gererem , qui familiariter imperasti, ut, quae

mihi tutior, faciliorque videatur, curationem ostendam febrium chronicarum, quae istic modo desaeviunt, & quo pacto citius ZEgri , quoad liceat, a morbo convalescere possint; quin etiam ut Apo-plexiae causae arceantur, quae frequens adeo Pisauri est. Quo quidem mortis genere dum paucis ante diebus correptus est sutor quidam, illinc ad nos profectus, cives nostros maximo concussit metu. Utinam vero illorum nemo h patria sua fatum fugiens , huc, aut alio se conferat, convehatque secum pestiferum hujusce arboris semen. Vale .

Dabam v. Kal. Octob. MDCCX.

410쪽

C A P. VIII. 37 Dissertatis Apologetica D. Traversarii ad Illa strissimum Lancisium in qua ostenditur perutilis chinae obine usus in febribus perniciosis.

Illustrissimo ac Reverendissimo Domino

JOANNI MARIAE LANCISIO

ARCHIATRO PONTIFICIO

Horatius Bartholomarus Traversarius Meli dulensis Medicus Pisaurensis .

S. P. D. CV M Tua singularis humanitas , Uir Illustrissi- Exordium. me , tum eximia sapientia, qua in Rebus Me dicis ita cunctis praestas, ut merito nostri saeculi praecipuum ornamentum habearis ; tum etiam incorruptum judicium , quo polles, mihi calcar addidit, ut hanc ad Te epistolicam dissertationem super Chinae Chinae usu in febribus castrensibus, quae Pisauri grassatae sunt , iterum darem. Huc etiam accedit quod suo quodam peculiari jure hujusmodi pertractatio Tibi deberi videatur, qui non modo Peruvianum corticem rith exhibitum non improbas , verum etiam , ut eo uterer in posterum auctor mihi fuisti, atque utilissima monita, de recta ipsius exhibendi ratione, addidisti. Ut autem ad Scribendi causa. hanc scriptionem animum appellerem, eo inductus - . Bbb a sum,

SEARCH

MENU NAVIGATION