De noxiis paludum effluviis, eorumque remediis. Libri duo. Auctore Jo. Maria Lancisio ab intimo cubiculo, & archiatro sanctissimi patris Clementis 11. pont. max

발행: 1717년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

3 94 Dc Noxiis PALUDUM EFFLUVIIS.que, ut mihi in causa propria forte plura, quar opus fuerat, dicenti humaniter parcas . Vale . Datum Pisauri die I . Martii IIII.

C A P. IX. Ad confirmandum animum Domini Traversarii immerito ab Anovmo insimulati , Auctortum hujus objecta refellit, tum illius argu

menta corroborat .

CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE UIROBARTHOLOMAEO TRAVERSARIO

DOLIAT It O PISAURENSII o: MARi A LANCIs Iu SS. P. D. CVm primum abs Te missam Anonymi censuram graviter accepisse in , acriorem postea quam putaram, falsisque eriminationibus refertam dolenter inveni, simillimam scilicet Auctori suo, quisquis ille fuerit, contumeliosam, minacem, indignam prosectb , quae de Te urbanissimo peritissimoque Viro loquatur. Conceptam tamen animo indignationem , tum inde plurim tim lenivit Apologetica Epistola tua, in qua Adversarii impetum ita debilitasti, tantaque humanitate acerbitatem vicisti, Antiqua est sen- ut nihil addendum ad optimae causae, seu veritatistentia, propinari confirmationem reliqueris. Enim vero temere ille objecerat novitatem nulla Scriptoriam auctoritate

;. suffultam propinandae chinae sub initium, si nec ensitas Dissiligod by Cooste

432쪽

Lis. II. Epi Din. IV. CAP. IX. 39

sitas postulaverit , malignarum febrium t nam semper nova erunt remedia, tametsi vetera , apud parum peritos Medicos , qui recens autumare solent, quod ipsi non usurpaverint. Et quanquam ego nullo duce ante annos 1 o. eam Romae methodum in , epidemia castrensium febrium tenuerim ; deinceps tamen nunquam non de felici exitu sum gratulatus; cum caeteroquin illos aegros passim interire animadverterim , quorum Clinici, ne aleam recentis inventi tentarent, maturum, ut vocant, tempus exhibendi febri fugi opperiebantur, atque exinde aliis in dies experimentis eandem medendi viam ab amicis quoque munitam viderim , ac expeditam . II. Miror proinde Censorem tuum , cum gratias Tibi tanquam Magistro acturus esset, convicium pro benefacto reposuisse . Quid Θ Quod perniciosae febres, cujusmodi plerunque sunt, quae in epide micis constitutionibus grassantur, saepe saepius intra septimum diem perimunt aegros, ut accurate observaveras , sapienterque monueras; itaut si et . vel a I.diem quis expectare voluerit, non aegrotum, neque cadaver,sed resolutos pene illius cineres e randos susciperet. Hinc planh perspicio quam Io ge absit obtrectator tuus non solum a docti Censoris ossicio, verum etiam a simplicis Empirici mune. re, & cognitione t duo enim beneficia a Censoribus , qui ex veritate, non ex odio nos nostraque aestimant, solemus arcessere, rectius nimirum cogi tandi, & accuratius agendi; ut, quae bona sunt, animo praecipiamus, quae mala, opportune in agendo devitemus . Scire autem pervelim, quid Adversarius sua in epistola fuerit commentatus , unde vel

Tu, Clarissime Vir, vel quisquis alius levia saltem, ut ethicae, aut physicae monita possit haurire. F

teor Epidemiae sebre

celeriter interimunt .

433쪽

Reeidiva potius

quam mors eX- petenda .

Salutare Christi

pIaeceptu ad repentinam morte praecavendam.

3 9S DE NoxIis PALUDUM EFFLUUII teor ingenue mihi quidem videri illius scripturitanon nisi detestandam calumniandi procacitatem, vulgaremque ac summopere poenitendam medendi methodum praeseferre. III. Quod autem interdum a Chinae usu aegrotantes in eundem morbum relabi Censor objectet;

miror sanξ non intellexisse, recidivam potitis quam morte expetenda esse, ubi haec impendet; nisi febris subito profligetur. Caeterum ii quoque, qui absque Peruviani corticis praesidio ab Epidemicis febribus convalescunt, ipsa morbi indole recidere in febrim solent, ut longe ante detectam chinae vim observavivit Hippocrates , qui secundlim Vallesii divisionem

primo epid. seel. I. num. 7. refert morbidam constitutionem,in qua quicunque Supersites manserunt, per multas solum recidivas evaserunt, multique illorum ut istic contigit per bremem agrotarunt, denum. 36. sect. 3. inquit , nullum novi, qui superis

rit, cui non contigerint recidiva.

IV. i Risum autem tenere non potui , elim Ieg rim quas turbas excitet, ut querelas misceat, &elamitet, propterea quod unus h vulgo diem suum repente obierit , posteaquam febriiugo curatus istinc discesserati perinde quasi qui China utunturnusquam sint morituri; vel sani etiam homines improviso ubique Iocorum interire non soleant, praesertim eum salutare Christi Luc. 22.3 praeceptum minime servaverint: Attendite, inquit, vobis ri forte graventuν corda venra in erapnia , Oebrietate, O euris hujus vita, O superveniat in vos repensina illa dies. Iure igitur ac merito tuorumia revalescentium auribus in Apologia inculcasti, nEinductam a China china bonam valetudinem auu

lautiori, aut mala diaeta ut saepe fit labefactent,

434쪽

& eorrumpant. Nolo interim hic velut pro aris , & focis cum Censore tuo acriter pugnare, ubi Te neque fortassis tacite in crimen ideo vocat, quia non purgas, nec repurgas febrientium corpora , . Nam ubi per tempus licet, id prudenter opportu-nθque facis, facioque & ipse; sed interdum malitiamus aegros nostros sine purgatione superstites, &recidivas patientes, quam post validas purgationes in deterius lapsos, atque sublatos . At video, me longius adhuc provehendum , si omnibus illius Criticae capitibus vellem respondere cum potius pudeat malevolentissimam ipsius obtrectationer rescribendo esse hactenus prosequutum. U. Laudo utique cum patientiam abs Te legendis Adversarii calumniis exhibitam, tum lenitatem respondendo insigniter probatam: quem quidem fructum unicum reputo , qui tibi ex illius acerbitate provenerit: neque Anonymo minorem certe utilitatem accessuram confido, si responsionis tuae moderationem , doctrinamque rite animadverterit . Vale.

Romae VIII. Kal. Aprilis MDCCXI,

435쪽

C A P. X. Consilium scripto datum a Doctissimis Tononiensibus Arcbiatris in dubio recursurae Pisaurensis Didemide ab Eminentissimo Vrbini Legato ad Auctorem mssum:

anquam sub initium veris anni Mnc xi. omnia jam Pisauri procurata fuissent ad inhibendas

stagnantium aquarum , aliorumque corporum computrescentium causas, quas suo loco

singillatim recensuimus; ac proinde summa, pro coeli illius ingenio , valetudinis tranquillitas vigeret ; tamen , quia nonnullorum Civium animi inter dubitationes futuri malorum recursus fluctuabant, placuit Eminentissimo Cardinali Tanarae Bononiensi, tum Vigilantissimo Vrbinatis Ducatus Legato,ad duos Clarissimos Patriae AcademiaeMedicos perscribere, ut diligenter expensa totius facti serie quam Dominus Bartholomaeus Traversarius Pisaurensis Poliater adornaverat consiliuin edetent, quod, ut accepit, datis ad me benignE literis idem amplissimus Princeps e vestigio misit. Hoc autem , cur non modo summopere eruditum invenerim; verum etiam in posterum valde utile , ac salutare ejusdem Urbis Populo fore censuerim, quemadmodum Eminentissimo Legato tunc per epistolam vehementer commendavi, ita pretium operae me nunc facturum existimabam, si praesentibus Actis inseruissem. Porro hic praeterire nequeo magnos Uiros , tametsi longo temporis intervallo disjunctos, ctim viderint consimiles casus publicis rebus incommodare , ad consimi

436쪽

similia excogitanda praesidia concordes incidere, &convenire . Nam Eminentissimus Tanara mentem suam ad illud idem nostra aetate convertit, quod olim , scilicet exeunte secuto xvi., Franciscus Maria Urbini Dux excogitaverat, qui nimirum, climanimadvertisset Pisauri Cives pestilentium febrium recursu per singulas aestates affligi, Celeberrimum Herculem Saxoniam per id tempus Patavini Lycei splendorem ,& ornamentum consuluit, cujus dissertationem typis editam inter hujus Auctoris opera legimus , legendamque Pisaurensibus Medicis suademus a

uod hic subjungendum erat, Con lium Auctor Media eis Bononien bus jam diu rem i, quo si opur esset, ab

eis casigatius aeciperet: βuod edim se facturos recepissent, non dum tamen expleto jam anno fuam Menti liberarunt: Ne igitur vana fortasse ipsius se, urgentes jam tuos retardarem , illud necessaria praetermitis tendum duxi.

Agitur pressas de causis, quae noxia effluvia ad Pisaurens Coelum talefactandum per

aestatem potissimum, in autumnum emittunt, tar quibus amovendis jussu CLEMENT. XI. trium annorum decursu consultum es. CVm igitur Pisaurense Coelum variis de causis,

437쪽

qoo DA Nox1Is PALUDUM EppLUUII snaretur, haud quaquam fieri potuit, ut omnes Evestigio tollerentur. Sed trium annorum spatio quotidiana pene diligentia, atque assiduitate pro-Enumeratio cau' visum est, ut popularium morborum radices stirpi-Εν; uta , 'μ' tus evellerentur. Juvat autem hoc loco easdem

ordine recensere, ac veluti sub unum conspectum dare, clim de earum amoliendarum rationibus verba facturi simus; nec posteris infructuosum erit edoceri quid sibi potissimum praecavendum sit. Aggerum, I. Primam quidem praeteritae Epidemiae causam defeeitiouis, eΠsemuS Vallati, qui mediam Urbem perlabitur, dgu 'Ei hd;,' aquarum inhibitionem ob eversos subrutosque aggeres vi fluminis , a quo superitis ad quintum lapidem in eandem Urbem derivatur: quamobrem,

cloacis omnibus in eum canalem sordes exonerantibus, caedem variis in locis haesitantes putrescebant, quod prae aquae penuria elui non possent.

Flumint , & II. Praeterea tunc temporis Vallatus extra Ur-

lio . bem inferi u S ad novum, quem vocant, portum mutato in fluviolum nomine vulgo 'glietta, aquas suas in idem flumen effundebat, a quo superius deducuntur: quare facile eveniebat, ut Isaurus, ubi pluviis aquis intumesceret, Vallati aquas, quo minus influerent, remoraretur, simul etiam in eundem superfusas, in seriora plana Urbis , & agros inundaret, quibus demum vinariae etiam cellae, ac stabula restagnantibus obducebantur. Agrorum prope III. Quoniam Isauri fluminis ripae prope litus ,

litu nundδ in ac portum depressores erant, quoties illud aquarum auctus attolleret, humilior ejusdem litoris ora, Laeunt, duaeiu Vicinique campi alluvionibus erant obnoxia . i. . 's'ληξ' IV. Nec praetereundas censemus lacunas duas, putido semper humore resertas, minorem unam ad Portum novum, majorem alteram, ubi vetus olim

438쪽

Portus, quae longe grave olentior inferiorem Pisau- ri regionem tererrimis vaporibus afflabat. U. In eundem censum venit magna vis fimi pu- Fimus , & aquae trescentis, & stagnantium aquarum in hortis sub- . ii,' tiguis urbanis, haud dudum qua Urbs ad orientem so-nt, .lem, & ad curo notum pertinet, consitis ; unde noxii halitus emergunt. VI. Bombycum studium serici opificii gratia, Bombycum sor-

unde quaestum faciunt Pisaurenses, non nihil ad in- : . 2, sibi.

ficiendum acrem contuli me videtur . Quum enim in cta. ea Urbe fuciatis aquae inopi L laboretur; cxcoctis bombycibus in magno lebeium numero, foetidam illam decocturam cum vermium cadaveribu S, acquisquiliis in vicos projiciebant, in quibus , quod nulla pene declivitas sit, semper putidus humor inhaerescit. VII. Compertum est coriarios strigmenta pellium ,& corrupta praesegmina; similiter lanios Va- narum sordes. ria inquinamenta in Vallatum conjicere consuevisse, etiamsi tenui rivo vix flueret. VIII. Pistores parum bonis aquis panem sub- Panis putidai gere , qui propterea male olebat, ac longe dete qyra sub/-iu riorem fuisse, qui publice prostabat; quando quiadem omnia serici quaestus cupidine in furnos ipsos , caeteroqui ad panem coquendum comparatos , madida bombycum involucra condebant exiccandi gratia: quae res illos haud mediocriter polluit, atque contaminat.

His omnibus, aliisque putidorum effluviorum causis summa diligentia, sumptuque, magno amore , & charitate Principis provisum est . CAP.

439쪽

C A P. XII. Ouae peracta fuerint, ut Vauri aqua per Canalem Vallati ad liberum fluxum resilueretur.

Conventus a Ss. Pontifice indictus in eam diem a

Uum primum Sanctissimus Pater circiter Kalendas sextiles anno MDCCix. prae caeteris Uallati cursum interseptum esse cognovit, conventum indixit in Quirinale Palatium, ut quae revocandis in eundem alveum fluminis aquis opportuna essent consilia, quam citissime caperentur. Convenerunt itaque Excellentissimus Uir Dominus Horatius Albani Pontificis Germanus frater , Illustrisia simus Nanziangenus Archiepiscopus Alexander Bonaventura, egregius Physicus Michael Angelus de Paulis, quippe qui loci naturam, ac Pisaurense coelum apprime norant: nec non .aegidius Bordonus Hydrostaticae peritissimus, atque ipse ego, ut enarrarem omnibus, atque exponerem, quae ante alios de popularium morborum acerbitate didiceram. . . 6 II. In eo autem consilio, etsi de caeteris Epide-de est aviandis mi ae causis actum sit, praecipue tamen in delibera- aggeribus . tionem venit totius rei caput, atque principium de

restaurandis scilicet superioribus aggeribus potissim tim deliberatum est , ut in Vallati alveum fluminis aqua reduci posset. Sed quia moletrinarum redditus , quae intra Urbem iisdem aquis circumaguntur, Serenissima Medicea Familia haereditario jure capit, in hanc sententiam discessimus. III. Primo Exorandum Sanctissimum Patrem , ut ad Magnum Etruriae Principem daret literas, quibus eundem impelleret ad peritos homines Pisaurum mittendos, qui cum Pontificis consultarent; quip-

Conventus IllIus

de cicta a

440쪽

Lih. II. ERDEM. IV. CAp. XII. ηο3 quippe quod Pisaurensis Civitatis salus ageretur,

cui praesens auxilium sine ulla cunctatione ferendum

esset.

IV. Secundo Primo quoque tempore allegan dum esse Pisaurum aquarum Libratorem IEgidium Bordonum , Eminentissimi Cardinalis Paulu-tii a secretis Status Ecclesiastici literis non solum Urbinati Protegato quum Cardinalis Legatus ab- emet verum etiam Pisaurensibus Magistratibus commendatum, ut eum omni ope juvarent, & usui necessaria suppeditarent. v. Tertio Mandandum eidem Illustrissimo Pro-- legato , ac Pisaurensibus Magistratibus, ut darent operam, ne quidquam sordidi, atque impuri posthae in Vallati alveum conjiceretur; sed purgamenta omnia extra Urbem ad mare deferri juberent, aliaque hujusmodi ad tuendam Coeli salubritatem

procurarent.

VI. Haec autem omnia non minori celeritate,

ac diligentia perfecta sunt; enim vero Sanctissimus Pontifex sua manu ad Serenissimum Etrutriae Principem literas scripsit, ut ad ferendas Pisaurensi Civitati suppetias operam secum conferret. Haud ita multo post AEgidius Bordonus praebente sumtus Sanctissimo Pontifice Roma profectus xvi. Kal. Septembris , Pisaurum venit xi. Kal. ejusdem mensis, quo pariter se contulit N. Franchus Magni Etruriae Principis Architectus. Ambo igitur diu , ac saepius collocuti in eo consenserunt, ut impensa ejusdem Principis, qui ex mole trinis quaestuin perciperet,

aggeres restituerentur.

VII. Sed quoniam iidem aggeres multis ab hinc

annis ligneo tantum opere refecti fuerant, quod parum firmamenti, ac roboris contra vim fluminis . habe

Pontifex sua ma. nu seribit Etru

riae Principi, ut

malo consuleret. Egidius Bordo liuba Pontifice,S N. Pranchus ab Etruriae Principe aquarum Libratores Pisaurum missi. Quomodo agge res refecti sint.

SEARCH

MENU NAVIGATION