Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

l a Notitia conciliorum verbis: Quid sibi Hilarius Arelatensis quaerit in aliena pro-tiincias ct id quod nullus decesiorum ipsius, aut Parochus habuerit quid ν, at ' cum ipsum quod Patroclo a sede Apostolica temporaliter videbatur e se concessum postmodum, sit sen

tentia meliore mutatum.

Et utique ordinatio Episcoporum ad Metropolis Episcopum pertinet ex Nicqnis Canonibus 4. . 6. 7. cui non est aequum derogari a Primate , vel etiam ab ipso Patriarcha. Denique S. Papa Gregorius I.4. epist. 9 .ubi Virgilio Arelatensi confert super vicinis prouincijs Apostolici Primatis, ac Uicari)dignitatem et Singulis inquit in Metropolitis siecundum priscam cousuetudinem proin prio honore seruato . Et Papa Hormis da similia iura Re migio Remensium Episcopo indulgens hoc addit: Salvis priuilegi s quae Metropolitanis decreuit antiquitas. Id vero mirum est Episcopum Massiliensem, qui a I- teri subij ciebatur Metropolitae, scilicet Arelatensi,tantum iuris habuisse etiam ante istud Taurinense Concilium, ut etiam in aliena prouincia ius exerceret Meia tropolitani, & Episcoporum creationi pri sideret. Probabilis coniectura est facile contigisse, ut quemadmodum imperante Arian 6 Constantio Saturninus Ariaianus Arelatensem Ecclesiam occupauerat, ita & Aquenissem alius aliquis Arianus Episcopus eodem Constantio regnante, vel qui successit Iuliano Apostatae', vel Valentiniano, qui omnes erat Orthodoxis infensissimi, occuparit: Qua occasione plebs Catholica cum caeteris Episcopis, aut cui sollicitudo omnium Ecclesiarum incumbit Romanus Pontifex, curam Aquensis Metropolis proximiori Episcopo,qui est Massiliat, quae dimidiae tantum diei itinere distat ab Aquis-Sextios , demandauerit : Qui vicem tunc Metropolitani gerens nonnullos in eadem prouincia Episcopos ordinarit , aliaque Metropolitani munia obierit: indeque contigerit , ut idem Massiliensis Proculus factione potens ,

di gratia Principum virorum subnixus, quibus obsiste-

192쪽

contilium carthaginense IV. I Ire tutum non fuisset, hoc demum a Synodo Taurinensi obtinuerit , ut commendatam sibi precario prouinciam tota vita,ut proprietarius possideret Et sane te statur Synodus se contemplatione pacis , atque con eordiae ita iudicasse . Sed tandem iura praeualuerunt spapagosimo istud Synodi iudicium contrario decrerto abrogante.

Tunc etiam temporis Viennensis Ecclesia de primatu cum Arelatensi contendebat: Synodus vero Taurinensis, ad quam illa controuersia delata fuit, non disti nitivam, quae litem dirimeret, sed ambiguam sententiam tulit , ut illa Ecclesia Primatis dignitate potiretur, quae se Metropolim probaret.

CONG. CARTHAGINENSE IV.

INitio Pontificatus Anastasij Honorio Augusto I V.

& Eutychiano consulibus anno Chr. 398. conuocatum elt v nurersale Conc. sic enim vocatur in ipsius proloquio at . Episcoporum Africanorum in secretaiario Carthaginensis Basilicae . Concilio prssedit Aurelius Carthaginis Episcopus,& Africae Primas: Huic inter alios interfuit Auguli inus Hipponensis Episcopus. Africa Occidentalis, quae Patriarchae sub lj ciebatur Romani Episcopi, quaeque in partitione Imperio pertinebat ad Romanum occidentis Imperium , sex

Prouincias complectebatur. I. Proconsularem, Africam , seu Zeugitanam. a. Numidiam. 3. BiZacenam. q.

Tripolitanam. 3 Mauritaniam Septensem, seu Tingi tanam. 6. Mauritaniam Caesariensem, ut constat ex notitiae Imperi j libro , &ex Concili)Mileuitani cap. 27. varijsque Carthaginensibus Concilijs . Primatis autem uniuersalis titulo praeerat his omnibus prouinc ijs Episcopus Carthaginis. In sola proconsulari proi

193쪽

uincitarn qua erat Carthago, recensiti sunt Vandalieae persecutionis tempore i&μ Episcopi teste Victore Uticensi l .i.in summa; Episcopales sedes plusquam trecentae Carthaginensi primati obtemperabant et cum tunc temporis duae tantum supersint, Septensis quae Olysipponensi Metropoli, & Tingitana qui Eborensi Metropoli subijeitur, ut obseruat Rubertus Mirius in Episcopatuum notitia r Duae illae Metropoles sunt in Lusi.

Can. I. 2.3. . de Ordinationibus tractant Episcopo. rum, Sacerdotum,& Diaconorum per manuum imp sitionem: Nec meminerunt ullius instrumenti ab ordinatore tracliti .aut ab ordinato contrectati. Vnde grauis emergit dissicultas , quia decretum unionis Armenorum ab Eugenio IV. Pontifice post dimissam Synodum Florentinam editum nullius in tribus istis ordinationibus meminit manuum impositionis, sed traditionis instrumentorum, quam requirit ut necessariam. Certum prεterea est, illam instrumentorum contrectationem aut saltem libri Euangeliorum in primis ordiis nationibus locum non habuiste, quando necdum edita fuerant sacra Euangelia . Certum denique est fieri sacras Gr corum ordinatione S ex Ecclesiae Rom.appro batione per manuum impositionem, absq; vlla instrua menti exhibitione, vel contactu, Haec quptio prolixiorem exigit discussionem, quam remitto ad huius Con cilia appeodicem . Cum vero in hodierna Sacerdotum consecratione dus concurrant manuum impositiones, oppositis dissentiunt ab inuicem rationibus Theologi. quaenam illarum, an etiam utraque sit essentialis . Canon s. Declarat Subiaconos ordinari sine ulla manuum impositione, sed solum de manu Discopi sumendo calicem vacuum, oe patenam vacuam s de manu autem diaconi Urceolum eum aqua, mantile, O mavutergium. Hic obserua, subdiaconatum non esse ordinem ex diuina institutione sacrum , sed ex Ecclesiallica dumtaxat . vi

194쪽

nedium carthaonense IV. 17smonet Innocetius Papa III.c.a multis de artat & quali& ord. prsfic.adeo ut primitus fuerit a sacris ordinibuς

exclusus,c. nullus dilh.6.Et Synodus Ancyrae can. I 3.d clarat,non licere Chore piscopis ordinarePresbyteros,

aut Diaconos mihil prohibens de Subdiaconis. Quinimo Synodus Antiochen a cara . io. diserte asserit ordinari a Chorepiscopis posse Lectores, Exorcistas,& Subdiaconos,at nullatenus Diaconos,aut Presbyteros. Ea

quoque de causa Subdiaconos absque manuum impotitione ordinari docet iste canon Carthaginensis. Quo ad vero Subdiaconorum sub primitiua Ecclesia celibatum, pleraque antiqua Concilia,que ad id Sacerdotes, ει Diaconos astringunt , nihil de Subdiaconis exprimunt;sed alia tamen his quoque praecipiunt: unde contacto in reliquis sub nomine Diaconorum Subdiaconos etiam comprehendi. Nam vetustissimum Concit. Eliberinum can. 33. Deinde Agathense can. 28.& Turonicum secundum can. ao. & Epiphanius circa finem ii bri aduersus haereses,idemque in haeresi Catharum Sy. ne ani disertὰ Subdiaconis licere esse coniugatis cum affectu, seu cohabitatione maritali. Quod idem uota obscure indicat Synodus Chalcedonensis can. I . Canones Carthaginenses 6.7. 8. 9. modum praescribunt ordinandi Acolythos, Exorcistas, Lectores, septem ordines recensentur in Romano Conc. sub Sylvestro can. 7. Ostiariorum, Lectorum, Exorcistarum, Λ colythorum,Subdiaconorum, Diaconorum, Presbyterorum. Eosdem omnes repetit Concit. istud Carthaginense, quibus tamen addit Cantores,seu Psalmistas; Ied hoc eli ossicium potius,quam Ecclesiasticus ordo, eum Concilium ipsum Castores creari a Sacerdoteissirmet, reliquos autem ab Episcopo. Acolythorum praeter duo illa Latina Concilia meminit insuper Cyprianus epist. de Cornelius Papa in epist. quam rσ-iert Eusebius i. o. hist. eccl. cap 33. ut sileam Gelasium vist.ad Episcopos Lucaniae cap. 3. aliosque sequencus

195쪽

i 6 Notitia Coneiliorum Ε oin anos Pontifices. Apud veteres autem G rq cos non m uenio Acolythorum distinctam mentionem, tametsi vox illa sit plane Graeca, non apud Dionysium in Hie

rar. Eccl. non apud Ignatium epist ad Antiochenos,cui recenset ordines Presbytororum, Diaconorum Hyp diaconorum, Lectorum, Cantorum, Ianitorum, Labo

rantium, & Exorcistarum nihil commemorans de A colythis,ut neque Conc. Λntiochenum, quod quidem Can. to .a Chorcpiscopis ordinari posse monet, Lectorem Exorcistas, & Hy podiaconos, a solis vero Episcopi , Diaconos,& Presbyteros. Nihil vero de Acolythis lloquitur . Ne vero Laborantes ab Ignatio commemoratos aliquis forte cum Acolythis confundat , do cet Epiphanius in compen. Laborantes id habuisse of hcij ut fidelium defunctorum corpora curarent, & ad sepulturam componerent, quos Pollinctores profana

vocabat antiquitas.

Canon Io. statuit Cantorem, seu Psalmistam posse absque interuentu Episcopi per Sacerdotem constitui hac verborum formula: vide ut quod Ore cantas corde credas, & quod corde credis operibus comprobes. Cau. I a. sancit ut eligantur viduae, ac sanctimoniales hae dicebantur etiam Diaconissae) quae ministerio ad hibeantur foeminarum baptizandarum,& capaces sindillas ante baptismum instituendi . De Diaconissarum ministerio circa foeminarum baptismum, ne quid in eo fiat, vel appareat indecorum , tractat Clemens Papa

l. 3. Coiastit. Apost. cap. Iq. & Epiphanius haer. 9. Ad vero circa mareS exclusis tantum foeminis , minor adhibebatur cautio cum sic alloquatur baptizatos Cyrillus Hierosolymitanus Catech. Mystag. 2. O rem mirami nudi apparuisti in conspectu omnium, nec ramea pudoris

Can. I 3. sponsis iniungit ut nocte, quae ipsorum benedictionem sequitur se in virginitate contiae aut , propter sanctae illius benedictionis reuerentiam.

196쪽

concilium Carth ginense IV. I 7 Can. IS . Vt D e. Dilem supellectilem, o mensam, ae victu pauperem habeat. ct dignitatis Iu authoritatem fide,ae vitae meritis quaerat. C Episcopus, dist. qi. & Trid. se si . a s. c. r. Memoriale est Ammiani Marcellini scriptoris ethnici sincerum de quibusdam Episcopis praeconium libr. 27. Antistites, inquit quosdam prouinciales tenuitas edendi, po tandique parcissimὸ,vilitas etiam iniamentorum,oe supercilia humum spectantia , perpetuo numinι verasque eius cultoribus, ut puros commendant, verecund s. Can. 2O.Vt Episcopus nullam rei familiaris evram ad se re vocet, sed lectioni, ct orationi, ut verbi Dei pradieationi ta tummodo vacet. Huc spectat Gregorij Naaianzeni de seipso testimonium in carmine de vita sua,nullam se dedisse operam in exigendis quaestorum suorum rationibus circa Ecclesiae suae facultates. Sapienter tamenta, Augustinus, ut refert in eius vita Possidius cap. 24. facultatum Ecclesiae curam fidelibus clericis omnem dea legabat, qui cuncta accepta & erogata notabam, ipse

vero singulis annis eorum rationes audiebati num quam tamen clauem, aut annulum habens. Can. az.Vt Episcopus siue tonsilio Clericorum suorum cle- ricos non ordinet, ita ut civium testimonium, o conniveneram quaerat. Habetur in c. Episcopus sine Consilio dist. Can.3I .m Episcopus rebus Ecclesia tamquam commenda tu ,non tamquam propri s Hatur. Can. 3 a. Irrita erit donatio Episcoporum, vel venditio, o communicatio rei Ecclesiastica absque conniventia, o subscri-Wione Clerieorum. Vide in decreto I a. q. 2. per totam . in

Galliae Regno per edictum Henrici I l .anno Is 8. quod deinde in comiti)s Aurelianensibus art. 29. sub Carolo IX.ex deliberatione Gallicani Cleri confirmatum est, nemorum ab Ecclesias pertinentium arbores proceraSdeijcere prohibetur Episcopis, Abbatibus, & quibuscumque praebendatis,& aliis quibuslibet personis. So. lamna rates etiam Ieruandas ad legitimam rerum Ec-M clesiae

197쪽

I78 Natitia conriliorum clesiae alienationem , quibus om issis saltem in Gallia

foret inualida , refert Chenutius Iurisconsultus in suo tractatu de alienationibus rerum Ecclesiae. Prima est, ut interueniat Capituli, aut Cleri deliberatio, & con sensus scripto expressus, cum singulorum subscriptione; iuxta hunc Carthaginensem canonem,&c. sine exceptione G. q. a. Secunda,ut ex deputatione per capitulum committantur certae personae ad iuridice inquirendum de qualitate rei cuius tractatur alienatio, deque utilitate, aut necessitate eius alienatio ars; quae demum facta inquisitio refertur ad capitulum . i ertia,vvpublice per Parσchos tam loci, quam conuicinos, perque assi xas schedulas de nuncietur illa futura alienatio, per licitationem, ac subhastationem, ut qui licitatione plus obtulerit rem habeat. Quarta, ut accedad Episcopi consensus, aut eius Uicarij, aut Abbatis, si de re agitur regularis Ecclesiae,aut Monasterii. Quo vit. casu requiritur insuper summi Pontificis consensus , noenim ad istud lassicit superioris generalis,& multo minus Prouincialis authoritas. Praedictae requiruntur χ- Iemnitates, etiamsi non fiat alienatio in perpetuum , aut etiam ad annos 3o. dummodo fiat emphytousis vltra nouennium, ut ex praxi, & iure Gallicano docet Chenutius: qui etiam refert ob unum, & alterum harusolemnitatum defectum, multis in Gallia iudiciis irritas fieri multas rerum Ecclesiae alienationes , quae fuerant plusquam centum annoru p rq scriptione firmatae. Tres ivitas esse rerum Ecclesiae alienandarum cauissas docet Glossa in prooemio causae I a. q. 2. Primam ipsius Ecclesiae necessitatem, aut euidentem utilitatem,

ut si fructus ad Ecclesiae impensas , aut cleri sustentationem, aut debitorum solutionem lassicere non possint,c. hoc ius porrectum Io q.a. Causa secunda est pietatis ad subsidium pauperum in graui necessitate, vel in redemptione captiuorum auxia dissinitionem S. Papae Gregorij,l. . epist. I 7. & l. 7. epist. . qui vult his casi bus

198쪽

hus satra vasa constingi, & conflari . Auram enim habet Ecclesia non ut seruet, sed ut eroget, ct subueniat in necessitatibus , c. aurum I 2. q. a. Causa denique tertia est vitandi damni, quando Ecclesiae praedia sterilia , aut inculta remanerent ob magnas necessarias in eis repa. randis impensas, magnamque distantiam c.sine exc ptione, &c. terrulas I a. q. a & c.ad aures de rebus Ec

Denique contra rei Ecclesiae alienationem,quet fit a capitulo, vel unus clericus eiusdem capituli opponem admittitur. c. si quis de Rebus Ecci non alien. etenim in re communi potior est conditio prohibentis . Sed reliquos huius Conc. Canones prosequamur. Can. 34. Vt Episcopus quolibet loco sedens, lare Presbyr rum non patiatur. His con rmia scribit Hieronymus ad Euagrium epist. 3 8. caterum uit etiam in Ecclesia Roma Tresbyterisedent, oe stant Diaconis licὸt paulatim increbreis scemibus vitiis inter Presbyteros,absente viscopo,sedere Di conam viderim. Diaconis vero inter presbyteros sedera vetant sacri Canones Nicaenus i8. & Laodicaenus Io. Can. 33. Ut viscopus in Ecclesia, σ consessu PresbyIerorum sublimior sedeat. Intra vero domum Presbyterorum cotiriam se essecognostat. Citatur in c. Episcopus in Ecclesia dist. s9. in Liturgia Chrysostomi sedes Episcopalis

dicitur,s ἄνω καθευγα i quae sursum est sedes. Et August.

in Psalm. 26. dicit Episcopis altiorem poni locum, cognoscant se esse in specula constitutos ad vineam Domini,quet est eius Ecclesia, custodiendam. Et de isto inquit alto loco periculosa redditur ratio.

Can. qq. clericus nec comam nutriat,nee barbam. Λlleg

tur apud Gratianum c. clericus dist. a. Idem cauetur Agathensis Concilia C n. ao. detonsura porro cleri. cali multa praeclara require licia ad Canon.4O. C nc.

Toletani A. Can. η . clericus professionem suam, in babitu,σ in m

cessu probet: Et nec vestibus, nec calceamentιs decorem qum M a rat.

199쪽

rgo Notitia Coneiliorum rat. Habetur in Can .clericus professione dist. i. huic similem require inferius Can. io Nicaenae Synodi secundae. Clericum nihil magis dedecet, aut contemptui magis obnoxium reddit, quam illa exterius se prodens immodestia. Sapientissime admonet Ecclesiasticus c I9. Ex visu cognoscitur vir,& ab occursu faciei cognoscitur sensatus Amictus corporis, risus dentium , & ingressus hominis enunciant de illo. Id est qualis interiussit: Quemadmodum gnomon exterior horologio dispositionem indicat interioris machina . A Can.47.Clericus per plateas, σandronas nisi magna, ct

certa sui oscii nece itatem non ambulet.

Can. I .clericas quantamlibet verbo Dei eruditus,artificio victum quaerat. Habetur in decreto c. Clericus quantum.

libet dist.si sequitur huic similis Can. a. Clericus victum, O vestitum sibi artificiolo. vel agricustura absque sui osscs, detrimento paret. Eadem docet iubetque Clemens Papa lib. I. Const. Apost .c. vlt. adducens Apostolorum exempla , & speciatim Pauli Tabernaculorum opificis Act.

facit suo tempore plerosq; Sacerdotes solitos esse pro prijs manibus operari. De Spiridione, qui in magna Synodo Nic na consedit perhibent Rustinus, & Socrates illum simul, & Thremit untis in Cypro Episcopum , &capellarum gregis fuisse Pastorem . Synodus vero Ni egna secunda Can. I s. paupeYibus Clericis exemplum proponit Pauli Apostoli, ut ad eius imitationem victit manibus proprijs operando sibi parent. Admodum n O. t bile est, quod duabus Epistolis scribunt Agatho Papa,& Romanum Concilium ad Imperatorem Constatinum cognomine Pogonatum suos ei commendantes ad Sextam Synodum Legatos . Se enim primum LX cu

sant, quod cum cupiuissent doctores, & eloquentiores mittere pro tanti muneris, & ossic j dignitate, ideoque ex ultima Britannia Clericum his ornatum dotibus acciuissent, iste tamen aduentare non potuerit, nec

. a alius

200쪽

conellium carthaginen'IV. Igr, a I ius reperiri queat Clericus insigniter doctus, ex quo direptis,& vastatis per Longobardos Ecclesijs, tam hi qui mittuntur Legati, quam caeteri Clerici non value, rint studin litterarum incumbere, adacti necessit te ad manuum laborem assiduum, quo vitam sustentare a possent. Denique Aquileiense Concilium, cui Ambrosius Mediolanensis interfuit pauperiem dicit in Sacer dotibus esse gloriosam . Verum ad istiusmodi glori mnon sunt ambitiosi nostrorum temporum clerici , vel

Can. 6o. Clericum scurrilem, ct turpibus verbis iocularem ab Qeio decernit remouendum. Citatur a Gratiano c. Clericum scurrilem dist. 46. stultiloquium, & scurrilitatem damnat Apostolus Ephes.s. v.q. priclare admones Bernardus: in ore Laicorum, nuga sunt, in ore clerneorum blasphemia: consecrassi os isum Euangelio, rasibus aperire non licet. Sanctum audiamus Ambrosium lib. I. officiorum c. M. Licti interdum honesta ioca, ct suauia simi, tamen ab Eeelebastica abhorrent regula ι va vobis qui ri tis , quia flebitis, aiι Dominus. Non solum profusos, sed omnes etiam iocos declinandos arbitror: Plenum tamen suau tatis, σgrariasermonem esse non indecorum. Haec Ambro

Can. 38. Ex nnitentibus clericus quamuis sit bonus non ordinetur. Si per agnorantiam viscopa factum sit, deponatura Clero,quia se ordinationis tempore non prodidit fuisse poenitentem . Similiter Siricius Papa ad Himerium TaracOnae Episcopum c. I q. Illud quoque par fuit nos prouidere, νε sicut paenitentiam agere non conceditur cuiquam clericorum . ita post poenituricem , ac reconcilιationem nullι, unquam lim .ceat Laicorum clericatus honorem adipisci. Haec Siricius. Causa utrobique est decor, & veneratio statua Clericalis, utque Clericus sit iuxra Paulum in conlusibilis, & irreprehensibilis. Similiter Leo Papa epist. 92. inquis a. Alienum est ait 2 consuetudine Ecclesiastica, ut qui is P interis honore.aut in maconi gradu fuerint confra Μ 3 crari.

SEARCH

MENU NAVIGATION