Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

et o a 2 otitia concillarum poli ea hoc decretum ab eius Succestore Zosimo in orn nem Ecclesiam propagatum . Eitque illud ipsum, de quo ita loquitur Anastasius Bibliothecarius in Innocentio: Hie constiturum fecit de omni Ecclesia: hoc est de cretum fidei ad uniuersam Ecclefiam pertinen S. Accepto demum ZOsimi decreto eodem quoque an no qi8. Kalendis Maij in plenaria totius Africae Synodo ut ex ea prorsus illa eliminaretur hqresis, canonesdam nationis editi sunt,qui octo pariter leguntur in Concilio Mileuitano antecedenti, & quos nonnulli Baronio contradicentes cotendunt falso ascriptos Mileuitano. Sed cum nemo reuocare in dubium possit causam haeresis Celestia fuiste sub Papa Innocentio in Mileuitano Conc. ventilatam, nς que conuinci possit fuiste hosce 8. Canones falso illi attributos, quamquam ijdem quoq; pertineant ad plenarium Africae Concit. Carthagin. Celebratum,nihil obest,quin dicendum, sit fuisse illos octo Canones ad maiorem firmitatem resumptos, in nouatosque in plenario Concilio, postquam fuerant in minore, hoc est Mileuitano sanciti. Id vero conuincitur ex eo,quod Concilium secundum Turonense anni 367. Can. 2 o. unum allegat ex his octo sub noni ine Mileuitani, qni tamen idem Canon citatur a Fernando Dia- cono cit. 18. sub nomine Carthaginensis. Et Coelestinus Papa epist. ad Episcopos Galliae octo eosdem Canones attribuit pariter Carthaginensi Concilio. De hoc anno Ai8. Prosper in Chronico ista refert: Honorio Augusto XII. Theodosio Augusto VIII. consulibus. concilio aptid carthaginem habito ducentorum septemdecim Episcoporum , ad Pontificem Zosimum Synodalia decreta per-ιata sunt, quibus perlatis, per uniuersum orbem haeresis Pel giana damnata est.Eiusde Synodi plenariae sub Tosimo, simulq; duarum precedentium Mileuitanae, & Carthaginensis sub Innocentio, meminit August.ep. 47. his Verbis : Quod scriptum est ad Papam Romana urbis Innocentium de

222쪽

Η aere sis P lagiava. ac de concilio carthaginensis Prouincia,ct de concilio ιmidia. er aliquatὸ diligentius a quinque Discopis, quae ipse ad tria rescripsit. Item quod Papa Zinimo de Africano Cone lio scri .ptum est , eiusque rescriptum ad uniuersos totitis orbis vilico. pos quod posteriori plenario totius Africa coneιlis contra ipsum errorem breuiter constituimus. Quibus verbis

August. indicat, quatuor habitas in Africa Synodos circa Pelagij, di Coelest ij errores:duas scilicet sub Innocentio. Mileuitanam, & Chartaginensem; Prouinciales ambas;& alteras totidem sub illius successore Zosimo; primum Africanam in Prouincia Zeugitana, cuius erat Metropolis Carthago. Haec anno quadringentesimo decimoseptimo coacta fuit: alteram deinde pleniorem illam ducentorum,& decem,& septem Episcoporum, quae anno eodem inchoata fuit,nec soluta, nisi postquaa Zosimo Pelagius,Coelestiusque damnati sunt.

Istud vero Concilium August. dicit posterius fuisse,

non tam respectu rescripti a Zosimo contra duos hqresiarchas editi quam respectu Concilij Africani prouincialis. Ista porro plenaria Synodus Africana ea ipsa est, quae communiter inscribitur Concilium Carthininens e sextum. Csterum quinque illi Episcopi,quos ibidem memorat Augustinus, sunt Aurelius Carthaginis, deinde Alypius,Augustinus, Euodius,& Possidius, quorum communis extat epistola de Pelagio ad Innocentium Papam, quae est inter epistolas Augustini s s. Pelagianae haeresis,toto iam orbe profligatq patrocinium suscepit Iulianus Memorij Capus Episcopi filius,& in eadem sede successor, sed mox ob hiresim eadem sede deturbatus .Hic plures conscripsit pro tuendis Pelagij erroribus libros, vir.acer ingenio, linguaque,& c lamo promptus, & disertus,sed procax, & temerarius, qui cum Augustino grande ini)t diuturnum certamen. Emersit deinde Semi pelagi anorum haeresis dicta etiam

Massiliensium, propugnantibus illam in Gallia Casii a

223쪽

aco Notitia ciueiliorumno Abbate, Fausto Regiensi Episcopo Gennadio, Vin centio . Hanc nascentem haeresim sub vitae suae finem editis duobus libris de praedestinatione Sanctorum , &de dono perseuerantiae refutauit Augustinus, Litteris e Gallia premonitus Hilarij,& Prospeii, & post Augustinum Prosper,Fulgentius, aliJque magni nominis viri.

CONC. MILE VITANUM .

PRaeclare admonet Baronius, duo fuisse Mileuitana iConcilia in unum a Collectoribus confusa . Priamum anno Chr. or. initio Pontificatus Innocentij necdum aborta haeresi Pelagiana. Huic praesedit Aurelius Carthaginensis Arcadio, & Honorio Augustis s. Conis sit libus,ut refert eiusdem praefatio,quq tamen indebite praefixa est secundo Mileuitano Conc.illi, quo fuit examinata Pelagij, & Coelest ij haerefis. Istud secundum circa pramotatam haeresin coactum est, anno Chr. qi6. vltimo Innocentij vitae anno, quo eodem pariter habitum fuit in causa eademConcilium Carthaginense praesidente quoque Aurelior Eo tamen conuenerunt solius Proconsularis Prouinciae, aut pauci etiam vicinarum Prouinciarum Episcopi e Hoc vero Mileuitanum Concilium secundum coegit Sylvanus Numidiae Primas , qui tamen ipse authoritati suberat Episcopi Carthaginensis uniuersae Λfricae Primatis, ut paulo ante monuimus ad quartum Carthag. Autumat Baronius ad hoc Mileuitanum secundum solos pertianere anathematismorum in haeresim Pelagianam ca-ROnes octo, a plenario deinde Carthagine habito Ast canorum Concilio instauratos, & denuo approbatos , caeteros autem canones Mileuitanos ascri tos fuisse ,

huc a quibusdam Collectoribus,& alijs Africanis Coa

224쪽

concilium Milenitanum c a enljs transportatos. Nos indiscriminatim, ac simul il-Ios prosequemur. , Secunda haec Mileuitana synodus celebrata fuit Im Peratoribus Honorio, &Theodosio Arcadi) filio , cui Augustinus interfuit. Est vero ciuitas Mileuis Prouin .eiae Numidiae caput. Primus in isto Conc. canon , qui est: in Africano 7ς. illos Anathemate percellit , qui sentiunt cum Pelagio

Adamum creatum fuisse morti obnoxium , quam non

effugisset,etiamsi non peccasset. Non inficiatur Synodus primum parentem, quamvis in prima innocentia perseuerasset, habuisse tamen in se ipso principia mortalitatis,aduersarias nimirum elementorum, ac humo rum,ex quibus constituitur,qualitates,& innati caloris vim depascentis primigenium humorem,& ipsam corporis materiam,cuius est natura mutabilis, his adiunge innumeras ab extrinseco destructionis causas Adamo impendentes et Verumtamen cum Innocentem Deus supernaturali pret fidio semper conseruasset incolumem,ut verissime dicat Apostolus Rom. F. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, & per peccatum mors,&ita in omnes homines mors pertran-Rt, in quo omnes peccauerunt. Canon Mileuitanus a a. qui est in Africano Conc. 92. edicit,ne Presbyteris, aut inferioribus Clericis permittatur appellatio ad transmarin I,sed solum ad Synodos Africae: non dissentit a canonibus Sardicensibus , qui ius appellandi ad Romanum Episcopum permittunt quidem Episcopis, sed Presbyteris, & inserioribus ius solum prouocandi ad Synodos indulget. In Carthagi.nensi Conc. 6. maior fuit circa appellationes ad Romanam sedem disceptatio , de qua plenius eodem loco agemus. Neque vero Carthaginenses Patres, neque hi Mileuitani disceptare intendebant de Romani Episc. supra uniuersalem Ecclesiam pre eminentia, & iuridica potetiate , ex qua sequiturius au ipsum ex om ibus

225쪽

ro 6 Notitia conciliorum Ecclesiae partibus appellandi; sed sapienter studebant

exitialem illorum abusionem coercere, qui suis praelatis refractarij, praetextu iuris appellandi, propriorum Episcoporum iudicia, simulque canones Ecclesiasticos, di omnem disciplinam eludendo, sua flagitia,& procacitatem tuebantur e seque debitae vitiorum suorum correctioni subtrahebant. Neque desunt eorumdem temporum , & locorum exempla similis procacitatis in appellantibus flagitiosis Clericis ad Romanum Tribunal. Apiarius Presbyter Micanus a suo Episcopo Vrbano iustissime ob grauia scelera excommunicatus Zosimum Papam appellaue rat , Romamque prosectus illum adeo suis mendaci3s

aduersusUrbanum concitauerat, ut Zosimus in suorum Legatorum ad Conc Cartha g. commonitorio mandauerit de Urbano excommunicando, aut Romam euo.

cando, nisi quae sui offici, erant corrigeret. Idem tam ei Apiarius postmodum se coram eodem Conc.exhibuit, suaque palam confessus crimina, veniam supplex a Patribus Petij t. eaque lege obtinuit,ut a Siccensis Episcopatus finibus, cuius erat prsit Urbanus,exularet; qu L. vis honorifice subreptilio Zosimi decreto restitutus, ut eadem ipsa Synodus ad Bonifacium Papam scripsit), qui Zosimo successerat, ut constat ex Conc. F. Carthag. c. Io . Ijdemque Patres scripserunt ad Bonifacij quoque successorem Cetlestium,ut perspicuum est ex Conc.

Africano cap. I l

Notum pariter est Cqlestium iuremerito a Patribus

Africanis damnatum , & ab horum sententia prouo cantem , sic decepisse Romanum Pontificem a vi eius gratiam inierit . eumque suis accusatoribus infensum reddiderit, atque ipsis Africanis Patribus multo mimis aequum quam decebat. Quod vero Apiarij Presbyteri prouocationem admiserit Zosimus, cum tamen oecum enica, & probatissima Sardicet Synodus ius istud Romanarum appellati

226쪽

concilium Mileuitanum . . t 7 num istis indusisset Episcopis:id extraordinarium fuit. Sςd ab impio Sacerdote Zosimus elusus eam calumnijs eius fidem habuit,ut sibi hoc velut extraordinario casu suprema utendum esse potestate duxerit. Appellatici porro Coelesti, cam esset in causa fidei ad uniuersalem

Ecclesiam pertinente,Romani Episcopi ossicium erat. iudicium huiusmodi ad suam trahere cognitionem, facta ad se prouocatione. Multa grauiter disserit Bernardus circa nimia appellandi ad Papam multorum licentiam lib. 3 de coii fide r.

ad Eugen.Appellantur unquit boni a malis, ut non factant bona, supersedent a νoce tonitrui tui formidantes. Appellatur scopi,ne illicita audeant matrimonia soluere, et ρrobiberer appeuantur,ne rapinas,ne furta,ne sacrilegia, o qua huiusmo-dιIuM cobibere vllatenus, veι punire praesumant: appellanturne iasignas. ct infames personas 4 sacris ossiciis, i beneficijsue

repellere , seu amouere queant. Vιdeas praeripi passim partes oppressurum, prorumpere ad appellandum non tam grauatos, qvim grauare volentes. Zelacus Wi Dominus domum oration gsactam speluncam latronum. Et cur inquis malὸ appellati nouveniunt ostensuri suam innocentiam , appellanitum malitiam eonvictari e Dico , quod dicere ad hoc solent, volumus vexari fruid: in curia esse, quι procliuius foueant appellantibus ,foueant appellationes, cessaris Roma domi sedere sati ias. Fateor me non omnino decredere bis . adem das mihi in tam crebris

appellationibus,qua hodie fiunt, qui pro expensis itineris num mum restitueris illi,quemforu appellarii' Haec aliaque Ber nardus. Sane ad supremae potastatis ossicium pertinet considerare illud I. Corint. 6. Multa mihi licent, sed nouomnia expediunt. Et iterum Potestatem dedit mihi Domιnus m ad catioveminoa in delimctionem. Can. I 6. Mileuitanus, qui verbis ijsdem iteratur inconc. Asticano can. 64'Placuit eMam ut petatur agloriose se simis Imperatorius , ut iubeant iudicibus dari petitos sibi defensores scholasticos qui in actu sint, vel in ossicio defensionum rosarum Ecclesilassicarum, more Sacerdotum Prouinciae: N

227쪽

x o 8 Notitia conciliorum isdem ipsi, qui defensionem Ecclesiarum susceperint, habeant

facultatem pro negotθs Ecclesitarum, Poties necessitas' ita uerit , vel ad obsistendim callidὸ decipientibus , vel obrepentibus, vel ad suggerenda necessaria , ingredi iudι cum secretaria . Vidimus de pauperum de sensoribus Canonem nonum , Concilij Carthaginensis quinti: unde constat tam pauperum, quam Ecclesiarum defensores solitam

fuisse Ecclesiam a Principe per supplicationem efflagia

tare.

Defensorum etiam Ecclesie meminerunt ciuilia Ro manorum rura l. 3 3.& Lq2. de Episcopis,& cler. I. defensores aliquando Laici erant, de his enim loquuntur allegata Concilia,& Zosimus Pontifex epistol. I . ad fin. de Laicis Ecclesiae defensoribus loquitur. Aliquando erant Ecclesiastici: nam Synodus Chalcedonensis can. 23. defensori Ecclesiae Constantinopolitanae potesta. tem confert ei j ciendi Clericos, & Monachos in ea citra Episcopi beneplacitum existentes,quam certe Laicis uon contulisset. Imo eadem Chalcedonensis Synodus sepe Ioannem Presbyterum memorat Ecclesie de fensorem. Gregorius quoque Magnus I spisti me Clericorum meminit Eccletiae defensorum lib. 4. ep. et s. lib. 7. epili.7. lib. 8.epist 26. lib.9 epi sit. 33.& alibi passim . Praeter illos Ecclesiae alij erant regionari, defensores, quos vel Papa, vel alia Episcopi praeficiebant pro tuitione in suprema ad in inistratione iurium, aut praediorinti Ecclesil maxime in rςmotioribus regionibus quaasi locales Oeconomos. Ad huiusmodi defensores innua meras scribit Epistolas idem Gregorius. Via Erant insuper ciuitatum defensores, quorum tamen erat plane ciuile officium: sicut enim Romae erant Consules, Tribuni plebis,& Senatus,ita horum vice in plerisque Imperia urbibus erant pro Consulibus nune decemviri, nunc triumviri, nunc quartum viri, pro Senatu Curia, & vice Tribunorum defensores, de quibus azunt l. et . & a. c. de delans ciuit.& l. i. c. de officio tu ridici

228쪽

ridici Alexand. horum munus initio quinquennalo fuit, sed Iustiniani Novella is . restrinxit ad biennium et quam nouellam parum scite Balsamon intelligit dodefensoribus Ecclesiae,quos ex eadem probare conatur fuisse semper Laicos, Defensores, tam Eeciesiae , quam ciuitatum communi Graecorum appellatione diceban

De Concilio plenario Africano, ct carthaginense VI.

DVo ista Concilia communiter distingui solent, &

vidistincta recensentura Baronio volenpe fuisse habitum Africanum anno Ai8. vii collocat P sper i a Chronico scilicet Honorio XII. & Theodosio octauum Consulibus , cui eodem authore Prospero, interfuere a7. Episcopi: Carthaginense porro sextum Con cilium refert Baronius,alijque ad sequentem annuim qi9. certe utrumque fuit Carthagine celebratum , utrumque plenarium fuit , utriquς subscripserunt et .

ct septem Episcopi sub eodem Carthaginis Episcopo ,.simul totiusque Africae Primate Aurelio : Ex utriusque actis liquet fuisse ad utramque Synodum mi os Zosi mi Papae Legatos, Faustinum Episcopum, Philippum, di Asellum Presbyteros et & ab utraque fuistis cum Synodalibus litteris dimisis tres eosdem1egatos ad Boui factum Zosimi recens defuncti; successorem , quod utique citra miraculum fieri non potuit in distincti

SynodiS. Deinde quid rationis esse poterat, viduae tam pro-3 imae conuocarentur ex uniuersa Africa ple 'ariae Sy nodi e Numquid una sufficiebat ad prouidendum ne detrimentum Ecclesiae Africanae paterentur ex haeresi Pelagiana , quae iam alias Africanis Synodis Mileui ,& Carthagine fuerat examinata, & explosas' Quod vero scribit Baronius Carthaginensi Conc. sexto , sub-O scri-

229쪽

etio ς Notitia conciliorum , scripsisse quidem ai7. Episcopos in proprijs Ecclesijs singulos eorum , sed paucos in Synodo consedisse , id amrmari nequaquam posse inde arguitur, quia in ipsis Conc. actis refertur consedisse in ipso eosdem omnes , quinum. 2IT. subsignauerant , ut admonet Cardinalis Petronius, & ipse Spondanus Baroni j abbreuiator. Eshitaque sub diuersis, i)sque verissimis denominationibus Carthaginensis, & Africani unum, & idem Concilium

congregatum anno quadringentesimo decimo octauo sub Zosimo Papa , qui suos eo Legatos tres praenominatos direxit, cum suo quatuor capitum commonitorio . Hic profligata est Pelagiana haeresis, hinc missae Synodi litterae ad Atticum Constantinopolis, &Cyrillum Alexandriae antiit item, pro comparandis Nicaenae Synodis germanis exemplarιbus. Hic abundanter cumulateque prouisum eth circa omnem Cleri Ecclesiaeque disciplinam. Et ne Canonum, aut librornm das perinsorum multitudo confusionem , aut ignorationem pareret, sapienter renouata sunt,& in unum veluti fascem congesta veterum Λfricae Conciliorum salubriora deinereta , & i)sdem verbis huic Synodo inserta , ut sic in unum libellum collecta commodius addiscerentur . Hinc factum, ut quam plurimi huiusce Concilij canoncs ijs legantur quoque verbis in Mileuitano et & Cartha ginensibus,& s. Sancti etiam Augustinus , & Prosperunius tantum plenario meminerunt totius Astice Conc. circa Pelagiana dogmata hic in Chronico, ille in sua 47. epistola. . ιIn hoc ergo Carthaginensi sexto , seu Africano plenario Concilio lectum est monitorium quod tribus legatis suis Zosimus mandauerat quatuor continetis. capita. Primo, ut renovetur Nicaeuar Synodi Canon , quo statuitur , ut quilibet Episcopus Synodi iudicio condemnatus ius habeat ad Romanum Episcopum appellandi , qui alterutro modo poterit causae pro- uiae re, siue iudices vicinos Episcopos committendo ,

230쪽

conellium Afriea m. ct earibu arrsue Legatos ex suo latere in eas partes expediendo Secundo ne in comitatum, hoc est, Principis aulam Episcopi sinαSynodi, vel Metropolitani litteris accedant, post examinatam sedulo . & approbatam profectionis causam. Tertio de appellationibus Sacerdo tum, aliorumque Clericorum admittendis a propriorum Episcoporum sententijs ad Synodos Prouinciales. Quarto de Vrbano Episcopo Siccensi , qui Apiarium

Sacerdotem iudicio damnauerat, aut excommunican do,aut Romam euocando,si ea quae corrigenda erant,

Quod attinet ad hoc ultimum, admonuit Synodus Pontificem, quod Apiarius sua tandem crimina, & in proprium Episcopum proterviam , atque calumnias palam in Concilio confessus sit , seque Concili, iudicio subiecerit . Quoad vero appellationes Episcoporum ad Romanam sedem , postquam Nicam Os cmones Concilium perlegit , nec in monitorio contentos reperit , dixit Augustinus Hipponensis Episcopus Legatus Prouinciae Numidiae: & hoc nos seruaturos prO-fitemur , salua diligentiori inquisitione Concili, Nicaeni et Totaque Synodus in illius sententiam consensit, &hoclplum Romam rescripsit litteris quas Boni facius, qui Zosimo nuper defuncto suffectus erat , re cepit . Addiderunt & istud, misisse Synodum ad Cy rillum Λlexandriae, & Atticum Constantinopolis Episcopum , ut ad seintegros , & illibatos Nicaenos ca non es transmitterent et pollicentur vero Africani Pa tres se Nicaenorum canonum praescripta omnia seruaturos . Aliquanto post deferuntur Carthaginem litterae Cyrilli , & Attici, cum viginti Nicaenis canoni bus in Latinum e Graeco translatis . Quos ut recepe runt , scripserunt Africani Patres ad Coelestinum , quem Bonifacius paulo ante vita deiunctus habuiς Successorem , tum Apiari, de quo paulo iupra poenitentiam , tum quae ex lectione Nicaenorum ad sa

SEARCH

MENU NAVIGATION