Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Nytitia conciliorum

Cum e diuerso illa manuum impositio fortasse non . conitituat in Latinis Ecclesijs totalem,& adequatam ordinum sacrorum materiam, eo quod ab aliquot retro 'culis visum sit Romanae Ecclesiae, aliud quid materiale adiungere traditionem instrumentorum , quae ex ipsius mente, ac instituto,vel sit de materia essentia. Ii,vel concurrat, ut conditio sine qua non, & ita neces.saria sit ad Sacramenti si non essentiam, saltem exissentiam,pro illa quam Christus Ecclesiae contulit,ci

ca rem Sacramentariam potestate,

F qc vero quam dixi potestas in tribus potissimum

Sacramentis conspicua est. In ordine quidem,ut iam

disserimus. In poenitentia etiam in qua restringitur per Ecclesiam illa indefinita potestas absoluendi, quς confertur in ordine Sacerdotii supra ipsa hominum Peccata, qui sunt poenitentiet Sacramentalis subiecta materia . Nec rationi a pqnitentia ducts sussicienter

occurres dicendo in ordinatione quidem non conferri absoluendi potestatem nisi in atau primo, sed in actu demum secundo conferri ab Episcopis, dum o dinatis Sacerdotibus subditos attribu ut in quos exemcere possint illam, quam in ordinatione receperunt ligandi,& soluendi potestatem, haec enim adhuc perditirat argumenti vis in Episcopis ipsis,& Parochis,qui licet subditos nanciscantur, sola addictione ad propria Ecclesam , in quos deinceps ipso iure diuino habent ligandi soluendique potestatem,attamen Ecclesia ipsa ijsdem hanc restringit potestatem, ut nec Parochus in proprios Parochia nos,nec Episcopus in proprios Diγcesanos quidquam possit circa reseruatos per superio rem Ecclesiasticam potestatem casus, tametsi concurrant simul in hac re Pastor,& subditi sibi Gregis agnus In Pallore quidem diuinitus concessa iurisdictio, sen-rentia absolutionis, & soluendi intentio: in agno vero vina cum interiori psnitentia diligens confessio . Nec minus effulget in matrimoni, Sacramento illa in

212쪽

coηeilium carthaginense IV. rs

in re Sacramentaria Ecclesiae Christi potestas . Cum enim huius Sacramenti materia diuinitiis constituta sit mutuus, ac legitimus partium consensuς: Certum est apud omnes Catholicos, Ecclesiam posse pro suo prudenti arbitrio edicere , ut consensus qui olim plene sim ciebat ad hoc sacramentum iam non s uiliciat. Et ex aduerso disponere potest', ut deinceps sum ciat ille Consensus, qui ante hac minime issiciebat. Nam sufficiebat ante Tridentinam Synodum clandestina consensio, iam nullatenus issiciens. Ex opposito in multis . circumstantijs non sufficiebat olim inutuus consensus , qui non lassicit remotis pristinis impedimentis. Generalia enim Concilia, Lateranen Q sub Innocentio III. MI ridentinum multa graduum prohibitorum impedi.

menta dirimentia sullulerunt: adeo ut mutuus consensus, qui antea non valebat, iam sit validus ad hoc Sa cramentum in gradibus olim vetitis . Circa memoratas ordinationum materiae difficultates ex rituum di uersitate ortas disputant Cardinalis de Lugo disput. a.d, Sacrament. in genere sedi. s. num. 8s. & seqq. Beca nus p res. de Sacrament. Ord. q q. Et inter Gallicanos Theologos preter pri allegatum Ioann. Morinum, Nicolaus Ilambertus, Philippus Gamachams, Franciscus Hallier. - Iliam porro Ecclesiae circa ordinum impedimenta.,

quae apponere , vel amouere 'potest authoritate . nos adductione teli imoniorum ex antiquorum patrum libris , & canonum ex probatissimis Con- cliijs , necnon exemplorum plurImorum , ex Ecclesialticis Histori; , rurSum Vbe. - . rius confirmabimus inferius ad canonem quartum Octauae

213쪽

294 . Notitia conciliorum

CONC. CARTHAGINENSE U.

o Vςmadmodum quarto Carthaginensi Concilio

praesedit Aurelius Carthaginis Episcopus totius Atricae Primas; ita & isti quinto , cui pariter intersuit.

Huius Can. s. cauetur ne relicta principali Ecclesia Asua Episcopus in aliam se transferat Ecclesiam . Huic contrauemunt Episcopi , qui magna parte antii ruri versantur,& deliciantur. Can 6. Qui citatur c. placuit de infantibus, de conia secr.dist. iubetinfantes de quorum Baptismo certitudo haberi non potest, sine trepidatione baptinari r Edsimiliter Ecclesias consecrari, de quibus nihil constar, an fuerint consecratae . Consule inferius annotata ad Can. 4. Synodi Quinisextae eadem decernentem. Se tus ille Canon renouatur in Conc. Africano n. 39. Can.7. Vt dies Paschae formatarum subscriptione omnibus intimetur . Quae litterae Graecis Canonicae . Latinis formatae dicebantur, ut testatur Atticus sub finem Concilij Chalcedonensis, his verbis et Graeca elementa numeros etiam exprimere, nullus est qui vel terinuiter Graeci sermonis peritiam habet,ignoret. Ne igitur in faciendis litteris Canonicis , quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere prae, sumeretur,hoc a Patribus trecentis decem, & octo Nicaeae constitutis saluberrime inuentum est,& statutum, vi formatae istam calculationis, seu computationis habeant rationem, id est, ut assumantur in computationem Graeca elemςnta, prima Patris, Fili3 , & Spiritus Sanctus, id est, π.υ. ut quae elemenda,& Octogenarium,& quadringentesimum,& unum significant numerum: Petri quoque Apostoli littera prima,hoc est r, quae numerum octoginta significat: Eius quoque qui scripsit

214쪽

contilium carthaginense IU assTpistolam prima littera et de cui scribitur secunda litte

xa r accipientis tertia littera: civitatis quoque de qua scribitur quarta litigra. Et indictionis quaecumque est eius temporis idem qui fuerit numerus assumatur. biis ter hic obseruandum ex praedicto testimonio, usum i dictionum iam viguisse tempore Nicaeni Concilij. Harum vero indictionum plerique suspicantur auctorem Constantinum Magnum. Errare inugniter constat C es renum , aliosque nonnullos illarum authorem assiris mantes Theodosium. Indictiones seriem annorum I s. Complectebantur. Earumque triplex discrimen fuit rAliae dicebantur Constantinopolitanae , de quibus ita loquitur Ambrosius epist.ad Episcopos cismiliae: Indi ctio Septemb. mense ancipit, hoc est ipsis Calendis Septembribus. Alis dicebantur C sareae,quarum initium sumitur ab octauo Calendas Octobris: Tertiae demum Romanae, quia in Pontificis Diplomatibus adhiberi χωlent,& exordium sumunt a Calendis Ianuaria. Dissertatio de Litteris formatis . Formars, seu Canonicae littere in varias distribuuntur species , quarum aliae communicatoriae dicu tur, quae ab Episcopis dabantur subditis peregre agentibus, ut quocumque ibant in communionem fidelium

admitterentur. Optatus i. a. contra Parmenianum recensita Romς Episcoporum serie a Petro usque ad Damasum ita subiungit: Cum quo Damaso nobis totus

orbis commercio formatarum in una Communionis societate concordat. Et Conc.Αrelatense primum can.

. ut qui fideles ad Praesidatum promoti fuerint, Litteras accipiant communicatorias, ita tamen, ut in qui bustumque locis eas gesserint, ab Episcopo eiusdenia loci cura de illis agatur: Ut si coeperint contra Ecclesiasticam disciplinam agere,ium demum a communi isne excludUtur. Praesidatum hic intellige Presecturam N a quam-

215쪽

r 96 'istia conciliorum

quamcumque,aut Magistratum. Praeterea Augustinus, ut Fortunium Episcopum Donatistam asserentem . Iuam, suorumque communionem ubique terrarum protendi, dum vult se Catholicum asserere, falsi e contrario conuincar, sic ait epist. I 63. ad Eleusium: Quaerebam utrum communicatorias Epistolas, quam formatas dicimus posset quo vellem dare e Et assirmabam, quod manifestum erat omnibus,hoc modo illam facillime terminari posse quq stionem. Communicatorias

litteras Graeci κοινωνικας εἰρηνινωὶς γραφὰς, dicunt. Dimissoriae item litterae.Graece ἀπολ ω γραφῶ, sormatis continentur, sine quibus a proprio Episcopo obtentis nullus Clericus ab alio potest ordinari, iuxta Concilij Sardicensis canones I S. & I9. Quinimo neque iam susceptos ordines alibi exercere, iuxta Apostolorum canon. I . & I6. Neque ipsis fas est Episcopis

longius peregrinari, vel in aulam proficisci absque di- ιmidorijs Metropolitani sui, vel Prouincialis Synodi, iuxta Sardicensis Canonis praescriptum Zosimus Papa in Epist. ad Episcopos Galliae iniungit omnibus Rosiali ex Gallia profecturisEpiscopi,ut sormatas ab Arelatest

Fpiscopo accipiant. Et Conciliti tertium Carthaginenisse, ita sancit Can. 28 .Episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto prima Sedis Episcopo suae cuiusque Prouincia, ut ab eo praeciρue sumere possint formatam. Illam vero formatam Epistolam Zonaras ad canon. 23. & Balsamon ad

canon. 26. Carthaginenses, siue Africanus exponunt, ἀπολυτικας γραρας, hoc est litteras dimissorias. Formatae complectuntur etiam litteras commen.

datitias , quae ad hoc valebant, ut fideles peregre euntes, tam Laici, quam Clerici hospitio, & mensa susciperentur, atque Ecclesiastica Communione. Aliquando etiam ut Clericorum ordinatio significaretur , aut etiam ut daretur de moribus testificatio. Has Graeci

VOeant, σπατικα , sine quibus vetat Apostolorum can.

3z. Quemquam siue Episcopum , siue Praesbyterum,

216쪽

De Litteris Formalis siue Diaconum suscipi . Quae iterator prohibitio per

Laodicaenum can. I. & allegatur a Gratiano cap. non oportet,de consecta dist. .& Clemen l. a. Apost. constit. c. a18. hoc idem pariter extendit ad Laicos . Tertullianus de praescript.c. 2o. has litteras vocat contesserationem hospitalitatis. Et Gregorius Nagianzenus inuect. I.in Iulianum refert,nunc apostatam transferre in Genistilismum,proposuisse diuersos Christianorum ritus, atque ex his praecipue litteras hospitalitatis . Balsamon ad Apost. canon. I s. scribit,opus esse Clerico in aliena Dioecesi versanti litteris dimissori)s, si velit inibi Clericalia munia exercere, non enim ad hoc extendi . aut sufficere commendatitias . Litterarum commendatiis viarum mentio fit a. Cor. 3. numquid egemus sicut quidam Litteris commendati iijs ad vos , aut ex vobis pConc. Chalcedonense can. II. approbat, ut pauperibus quidem concedantur litterae pacificae, αρ-καὶ hae sunt communicatoriae , de quibus paulo ante non autem . commendatitiae συς ατι- , nisi quando iniusta suspicione laborant. Denique Trid. Conc .sess. 13-cap. Ici. nullus

Clericus peregrinus,sine commen dati tus sui ordinarii litteris ab ullo Episcopo ad diuina celebranda , & Sacramenta administranda admittatur. Hae vocantur pariter litterae testimoniales.

Formatarum nomine designantur pariter litterε Paruchales indicentes quota Dominica eius anni celebrandum sit Pascha. Antiquissima consuetudo fuit,ut Romanus Episc.quotannis ad uniuersas Ecclesias scriptis circularibus Litteris diem Paschalem indiceret, ut liquet ex Arelatensis I. Conc. can.I. Quia vero AEgyptio Altronomiae peritia praecellebant, ea cura per Nicaenam Synodum demandata fuit Alexandrino Patriarchete, & inprimis Romano Pontifici, diem Paschalem sedulo exploratum indicaret, quo postmodum Romanus Episc. illum per uniuersas Ecclesias promulgaret , ut scribit Leo Magnus Papa epist. 6q. ad Marcianum Augu-

217쪽

stum. Primates vero,& Metropositani suarum Prouin clarum Episcopis,& hi subiectis si bi Ecclessis per Litteras formatas signifieabaa, ut statuit canon illa T. Carathaginensis . Promulgabatur autem futurus dies Pasi chalis per Diaconum inter Missarum solemnia τὸ Epiphaniae die,ut constat ex Conc. 4. Aurelianensis can. a. & ex Cassiani collatione Io. cap. I. Formatis pariter continentur encyclicae , siue circulares Litterae, quae vel ab Episcopo Romano, vel a Patriarcha , vel a Primate, vel ab alio inferiore Praelato , vel a Synodo tranfinittuntur ad plures Ecclesias distribuendae, siue in causa fidei,siue ad morum disciplinam, siue ad indicendas preces, aut ieiunia , vel ad monendos fideles. Inter Formatas recensentur quoque commonitoris, seu memoriales Litterae, quae Legatis,aut Apocrisarijs , seu Nunc ijs expediuntur , praescribeytes ut se gerere debeant in suae legationis, aut nunciaturae officio. Harum mentio est can. 98. Conc. Asrieani, & apud Cyrillum epist. r. ad Successum, apud Augustinum epist. I 29.& Is 8. apud Sidonium Apollinarem l .8 Carm. ad Lam . pridium, & apud veteres alios: Dicebantur etiam una

voce commonitoria.

Inter Formatas item locum habent tractoriae Litterae, quibus prouidebatur, ut Praelatis ad Synodum commeantibus vecturae, & viatica suppeditarentur. Earum meminit istud ipsum Conc.Carthaginense s. canao. detractorijs multa tum ex sacris, tum ex profanis Scriptoribus congerunt testimonia duo Gallicani Iurisconsulti consummatissime eruditionis Barnabas Brissonius de verborum signis verb. tractoriae,& Iacobus Culacius ad i. ia. Codicis tit. t. de tractorijs.

218쪽

De Litteris Formatis. I99

PROSEQ TIO CANONUM CARTHAGINENSIUM.

Canon 9. Huius Conc. Carthag. sic statuit: Ab Imperatoribus. victum est uniuersis postulandum , propter afflictionem pauperum , quorum molestiu sine intermissione fatigatur Ecclesia , videfensores eis aduersus potentias diuitum eum M seoporum prouisione delegentur. Legitur,& in decreto c. ab Imperatoribus 2I. q. 3. Istud iustitiae, & charitatis in pauperes testimonium S. Ludovico Gallorum Regi pisclarum dat Ecclesia in eius ossicio e Cum metuer pius Rex,ne causae pauperum negligerentur, bis singulis Hebdomadis in publico residens loco audiebat eorum querelas, & tum iustitia, tum misericordia eas ex- Pendens, celeriter eos expediebat.

Haeresis Pelagiana Historia .PElagius e Scotia Britanniae insulae Prouincia oriunisdus , & in Palatilina Monachus aduersus Christi gratiam noua dogmata disseminavit : non aliam esse Dei gratiam, nisi Dei Legem, dc Doctrinam , Christique exempla , collatamque nobis arbitrij libertatem . Adamum aeque futurum mortalem, etsi non deliquisset . Eumdem suo peccato sibi uni nocuisse, non vero progeniet suae, neque ullum esse peccatum originis: adeoque infantes non egere baptismo ad animae salutem. Omnia merita referenda esse ad solam arbitria libertatem. Pelagij discipulus Coelestius, eius dogmata primus coepit per Africam spargere. Quare Paulino accusatore Carthaginis Diacono damnatus in Conc. Carthag. fuit Posthaec Epiicopi duo Gallicani Eros Arelatensis , & Laaarus Aquensis Pelagium accusant apud Episco-

219쪽

2oo . Notyia conelliorum pos Pallastinat, ubi tunc ille in Monasterio versabatur, atque ad eos capitula transmittunt ex Pelagij,& Coeleo Rij libris excerpta. Indieitur Lyddae quae,& Dios o Iis dicitur )a Metropolitano Caesaraeae Synodus , cui ipse praesedit Caesariensis Episcopus Eulogius, eique proximus assedit Ioannes Hierosolymorum Antili es, cumque his alij I a. Episcopi ann. AI s. quos singillitim nominae Augustinus I. r. contra Iulianum c. s. capitula Synodi recenset idem i. a.de pecc. Orig. c.H.& epist. Ioci. ad Paulinum.

Pelagius fraudulentis responsionibus ita Synodo illusit, ut ab ea fuerit Catholicus Iudicatus . Cum quo Hieronymus tunc in Palestina degereti agium scrip. tis primus oppugnauit, tiim in sua ad Cesiphonten epist. tum in Dialogis suis inter Atticum orthodoxium,& Critobolum, quo nomine Pelagium designat: cuius

causam in Palaestina tuebantur Ioannes ille Ierosolymorum Episcopus, & Rufinus Aquileiensis Presbyter Origenista uterque . Sub idem quoque tempus coepit Pelagium Augustin.incessere tribus ad Marcellinum libris, & quarto ad Hilarium, & libro de natura, & gratia, quorum ipse cum laude meminit Hieronymus dicens sibi superfluum esse de his ultra scribere, quae iam sunt a meliore ingenio tractata. Postmodum Anno Chr. 4I6. sub Innocentio Papa duobus alijs in Astica Conc. Mileuitano, & Carthagi nensi damnantur errores Pelagij. & Coelestij. Ambe Synodi litteras ad Innocentium per Iulium Episc. dirigunt, qui Carthagine prosectus Mileui in fuit. dehinc

Romam se contulit. Innocentius re discus a SynodoruΑfricae iudicium approbat, & Pelagium communion segregat, deque his ad utramque Synodum rescribit . Coelestius his Synodis damnatus appellat quidem RO- manum Episcopum, sed dum vixit Innocentius, sua in non est ausus ultra prosequi appellationem : At eo defuncto Successorem Zosiuium conuenit. Ad hunc simul

etiam

220쪽

Haeresis Pelagiana . zo Ietiam delatae sunt ex Palaestina litterae Pelagii, quas ille cum commendati iijs Praylia qui Ierosolymitano Episcopo Ioanni successerat ad Innocentium qui forte per id tempus e vivis excesserat dirigebat. Quibus pet-

lectis, auditoque Coelestio,credidit Zosimus ambos in eulpabiles,& iniuite lacessitos . Quia tamen damnatus uterque fuerat, & a Conc. Africanis, & ab Innocentio Papa, distulit eos absoluere, donec ab Africanis Patri.

bus responsum referret. . .

Ad Africauos igitur litteras scripsit paulo comm

' tiores . quas ex vetusto exemplari Vaticano Baronius

edidit. Per has declarat fidei Catholicae professionem Roms ab utroq;factam,iudicium insuper Episcoporum Palet itinae, additque Erotis, & Lazari grauia vituperia , utpote qui Pelagium , aliosque sanctitate conspicuos viros calumnijs proscidissent . Africanorum, ad quos scribit, nimiam in condemnando Coelestio prςcipitationem increpat. His acceptis litteris Asticani Zosimo rescripserunt, qua decebat moderatione, simulque Pati lini Diaconi libellum miserunt, quo accusationum singula capita distincte, dilucideque proponebantur, super quibus denuo interrogandus erat Coelestius. Taniadem Romae a Zosimo haereticorum calliditate detecta, qui secundum capita ista interrogati suum amplius

occultare virus nequiuerunt, aut ultra Iudices suos ludificari , damnationem ambo meritam acceperunt .

His accessit Imperatoris Honori) edictum promulgatum pridie Kalendas Mah an .413. quo poena deportationis Pelagianis haereticis decernitur. Hςc fere singula refert August. lib. de pecc. Orig. decreti his anterioris Innocentia Papae ut sileam eius, quae supersunt litteras ad Concilia Carthaginense,& Mileuitanum,quibus Pelagium N Coelestium ipso damnat, & excommunicat

meminerunt pariter Prosper aduersus collatorem , de

Gennadius de viris illustribus cap. 43. qui addit fuisse

SEARCH

MENU NAVIGATION