Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ata Notitia cinciliorum transmissorum Canonum sibi comperta erant: nihilque repertum circa Zosimi de appellationibus Episcopo ἀrum commonitorium, nisi quod can. s. Nicetno statuitur, ne qui fuerint a proprio Episcopo communione fidelium exclusi, ab ullo alio Episcopo recipiantur, nisi deuoluta appellatione secus fuerit a Prouinciae Synodo iudicatum. Quam ob rem linquiunt impendio de-

precamur, ne deinceps ad vestas aures hinc venientes facilius admittatis, nec a nobis excommunicatos viterius in communione velitis acciperer quia hoc a Nica no etiam Concilio definitum facile aduertet venerabilitas tua. Nescitur quid ad ista responderit Coelestinus

Ista usque adeo accurata Nicaeni Concilii conquisitio, cuius etiam expressa erat mentio in Zosimi commonitorio, satis arguit Synodi Sardicensis mentionem, quae legitur cap. I. artic. 6. huius Carthaginensis

Concilii sexti esse suppositium, & ab aliquo posterius Mittam Laciniam, qui hoc ipsos Canota es in Concilio

Sardicensi,quo utique continentur, legerat. His adde Sardi cense ipsum Concilium fuisse Africanis Patribus ignotum, cum scribant ad Coelestinum his verbis: nam ut aliqui tamquam a tua: sanctitatis latere mittantur , nulla inuenimus Patrum Synodo definitum. Quae nullatenus dixissent, si Sardi cense legissent, aut ex Ore leogatorum audiuissent. Cum haec Synodus illud ipsum . de mittendis a Romano Episcopo legatis in casibus appellationum perspicue decernat can.7. Et Augustinus, qui in hoc Carthaginensi Concilio consedit, scribit lib. contra Cresconium caΡ. 34. se nullum agno.scere Concilium Sardi cense, nisi Arianorum. Quia ut superius ad Synodum Sardi censem obseruauimus, Ariani se ex legitimo Sardicae Conuentu subduxerant, ut peruersos canones liberius constarent,quos deinde Sardicensis Synodi ementito nomine venditarunt. Itaque inita etiam cum Donatistis societate, qui Africam

232쪽

pene omnem incesserant, suum per illos Conciliabulum, tota promulgari Africa, & legitimam Synodum supprimi curauerant. Et sane dubitandi nullus est locus de verae Sardicensis Synodi authoritate pari cum Nicaena, cum sit vir que oecum enica, & a Romanis Pontificibus approbata, ideoque praeualere debet cuiuis Africano Concilio inferioris ordinis, in iis p*sertim, quibus Pontifex Maximus obstitisset, ut in hac causa contigit. Evidentissimum pariter est fuisse antiquissimum appellationum ad Romanum Tribunal usum etiam ante Canones Sardicenses et Excommunicatus namque ab

Episcopo Ponti Marcion ad Pium Romae Episcopum appellans auditus fuit teste Epiphanio haeres. qa. Fortunatus, & Felicissimus a Cypriano Carthaginensi depositi, appellantes admissi sunt a Cornelio Papa testificante ipso Cypriano epistol. 3 s. ad Cornelium Pa pam . Deinde in Hispania Basilides depositus ad Stephanum Papam prouocat, ut idem refert Cyprianus ep. 68. Athanasius a Synodo Tyri dignitate motus Iulium Papam appellauit, a quo restitutus fuit. Quae ap pellatio praece in Synodum Sardicensem, ut ex Atha nasij, &Theodoriti narratione colligitur. Post Sar dicense decretum Ioannes Chrysostomus a Theophilo Alexandrino in synodo exauthoratus, ad Innocentium Papam prouocans admittitur, ut constat ex duabus eiusdem ad Innocentium Papam epistolis. Flauianus Constantinopolis Episcopus a Pseudo-Synodo Ephesina gradu motus ad Leonem Papam pro uocat, ut refert Liberatus in Breuiario cap. I a. Theodoritus etiam ibidem depositus ad eiusdem Leonis iudicium prouocat, ut fidem facit eius ad Leonem epistola . Ignatius etiam Constantinopolis Episc pus , ab Episcoporum Conciliabulo te de pulsus , iudicium, reclamans Nicolai L admissus, ut scribunt Curopalates. Cedrenus ZOnaras. Alios innume-

233쪽

ar sitia coneltiaram ros praetermitto,quorum passim obuia sunt exemplata ex omnibus orbis Christiani plagis in epistolis Sanetissimorum Pontificum Leonis,& Gregorij. Cur autem Zosimus Sardicense Concilium nomine Nic ni allegauerit, respondent nonnulli fuisse, id quoiaque a Nicaena Synodo definitum, sed ab Arianis una cum multis omnibus alijs eiusmodi Synodi suppressum , solis exceptis viginti, qui Arianae impietati nihil praeiudicant, sed tamen illa omnia decreta permansisse integra in exempIaribus Romanae Ecclesiae, ex quibus ea Zosimus desumpserit. Porro de diminutione Canonum Nicamorum fusias disseruimus ad Nicgnum ipsum Concilium. Res p. alij,Sardicensem simul cum Nicetna coniuncti ni habita uisse pro una,eademq; Synodo, tum quia ma gna Episcoporum pars, quq in Nicena consederat, interfuit pariter in Sardicensi , ut ex subscriptionibus li- quet, atq; utrobique eadem fidei causa dijudicata fuit. teroqui Synodus Sardicensisnum. Oecumenicarum augeret, talem enim fuisse illam, liquido constat,quate. mis toto ex orbe Christiano, Romani Episcopi studio,&prssidentibus ipsius legatis coacta,& celebrata fuit, &tamen non recessentur distincte inter Oecumenicas, eo quod in unam cum Nicqna coaluerit. Ex quo rficte cOnijcitur suisse a Zosimo dictos Canon. Nic gnos,qui tamen sunt Sardi censes,quia in Roman g Eccle archivijs ambarum Synodorum decreta sub eodem Nicgni Concili, titulo connectebantur. Sed iam prosequendi sunt nobis Canones aliquot prssentis Asticani Concilij.

Can.I.Ut Episcopi, Presbyteri,σ Diaconi non ordinentur, nisi postquam omnes, qui sunt in domo eorum, christianos Catholicos fecerint. Habetur ijsdem verbis in Concilio item Carthaginensi tertio,canon. I 8. Eiusmodi 2elum ac studium fidei, atque animarum salutis requirebat Olim is Ecclesia in Clero,ut nemo posset per Hierarchicos Ordines sibi eam sponsam acquirere, nisi exeplo Dauidis

234쪽

concilium African Cartha r. ars Micholenti desimn saturi proferret Philisthnorum ali, quot prae puria, scilicet haereticorum conuersionem . Caia. 6. V 3 primae sedis Episcopus non appelletur princeps sacerdotrum ut summus Sacerdoti et ut quid simile, sed prima seis Episcopus. Insertum est in decreto c. primet sedis dist. 99. Primam Oz qua hic) sedem intellige primatialem Africae . Compellationes quae fastum redolent abhorret exemplo humillimi , & mitissimi sponsi sui Christi Ecclesia: ideoque Romanus Papa tametsi reuera summus Sacerdos, Sacerdotum princeps, non tamen his quibus legitime pro sua dignitate posset,sed humili tiatulo utitur serui seruorum Dei, iuxta Christi Verbum Luc. 22. i maior est in vobis fiat sicut minor , & quiprscellor est sicut minittrator. Est autem vero similo iam inde a primis 'culis fuisse attributum Romanis Episcopis titulum Pontificis Maximi , & Episcoporum Episcopi: Etenim Tertullianus male erga Zephyrinum Papam affectus, eiusque Edicti pro admittendis ad vς-niam poenitentibus Moechis prima verba)recitans lib. de pudicitia cap. I. istam praemittit inscriptionem: Pontifex maximus Episcopus Episcoporum. Et in Conc. Africa.no de haereticis rebaptizandis Cyprianus tunc tempo'ris non sat bene in Stephanum Papam affectust, sic illum in proloquio praeitringit: Neque enim se quisquam nostrum Episeopum Episcoporum constituit, aut tyrannico Ler. rore collegas suos ad obsequedi necessitatem adigit. Et in actis sanctorum Martyrum Sebastiani eiusque sociorum sincerissimis Caium Papam Tiburtius Clitomatia filius nuncupat Episcoporum Episcopum , quod postea nomen ab aliJs eidem assigitur 'a . Can. 9. Ut sacramenta a liaris non nisi d ieiunis hominibus celebrentur . excepto uno die anniuersirto,quo Coena DomInicelebratur. Habetur in c. sacramenta altaris de consecr.

235쪽

ar 6 2otitia conciliorum conuenit D. Augustini in epist. II 8. cap 6. testimonium istud: nonnisi a ieiunis Corpus Domini rite sumi pota test Dies Cinna: Domini Canone isto excipitur, quia exemplo Iesu Christi, eodem die ad vesperam sacrum

celebrari mos erat, ad quod fideles etiam coenati communicabant . Reperitur etiam iste canon num. 29. in Carthag. Concilio . Can. Placuit vi plebes qua numquam babuerunt proprios Episcopos , nisi ex plenario Concilio cutusque Prouincia, primatis , atque consensu eius ad cuius Dracesin eadem Εcesesia pertinebat ad decretum fueriς, minime accipiant. Saniactum Basilium legimus Cglargae in Cappadocia Metro noliten . ut aemulo suo Tyanae quae erat in secunda Cappadocis Prouincia Metropolitae sustraganeorum

Episcoporum numero prevaleret,erexisse in Episcopalem Sasimorum Ecclesiam, eique Gregorium Nagian - Σenum quamvis reluctantem praefecisse . Praeterea Aviacus ut ipse de se testatur)epist. 26i. ad Ccelestinum Papam in suae Dioecesis Hipponensis oppido Fussala . sedem nouam fecit Episcopalem, cui primum praefecit Episcopum Antonium de consensu Primatis Numidiae, cui subiecta erat Hipponensis Ecclesia. anones octo aduersus errores Pelagij , & Coeleliij , ut in Mileuitano praecedenti Concilio leguntur , in alto quoque plenario Concilio inserti sunt , uti&Mia

leuitanus canon a a. quo appellationeS transmarinae

prohibentur . Huic plenario Concilio subiacitur Epistola Synodica, hinc ad Bonifacium Papam transmis

Prosper lib. contra collatorem cap. Io. resert ita fuit. se ab Africanis Patribus decretum. constituimus in Pela. pium,σ calestium per venerabilem Episcopum Invocentium, de beati,imi Ossoli Petri sede prolatam manere sententiam,donee apertissima confessionefateantur gratιa Deι per Iesum christum Dominum nostrum, non solum adcognoscendum,

sed etiam ad faciendum iustitiam,uos per singulos actas adiuua-

236쪽

co ilium Toletanum I. at rei. ita ut me illa nibil vera, sanctaque pietatis habere, cogi

tme, dicere, agere valeamus.

ESt Toletanum urbs insignis ad Tagum amnem sita

Carpetanorum caput,quae nunc regio castillia noua cicitur. Primum Toletanum Concilium sub Innocentio I. Papa fuit, & Imperatoribus Arcadio, & Honorio Chr. 4os. Exltat Innocent ij Papae ad hanc Synodum epist.Eius cogendae potissima causa fuit Priscilliani haeresis, quae sicut cancer per uniuersam Hispaniam serpebat.Itaque plures editi sunt contra illam in hac Synodo can . sicut in alijs Hispanicis Caesaraugustana,& Bracarensi prima. Seuerus Sulpitius huius haeresis historiam exacte describit,quae Simonis,atque Basilidis artes magicas, Gnosticorum spurcitias infames, & Manichaeo. rum deliria renovabat . Eius author Priscillianus propterea morti ab Imperi, usurpatore Max. addictus est. Can. s. Exigit ab omnibus Clericis, ut Misst quotidie intersint, Presbyter, Diaconus, Subdiaconus, vel quilibet Ecclesia deputatus Clericus, si intra ciuitatem fueriti vel in loco , in quo Eeclem est , se in Ecclesiam ad Sacrificium quotidianum

non venerit, clericus non babeatur.

Can. 6. Puella Dei familiaritatem non habeat cum Confessore, aut cum quolibet Laico sanguinis alieni. S i militer Conc. Parisiense sub Gregorio Papa Quarto, & Ludovico Pio Francorum Imperatore, haec statuit t. l. cap. q6. Ne Clerici, vel Monaebi eum Sanctimonialibus colloquantur, nisi ex consensu Episcopi, σ ex causa necessitatis. Neve ullus Sacerdos alicuius Monialis confessionem audiat, nisi coram testibus . haud procul adstantibus . Constitito etiam inferius , quae annotaui ad can. zo. Nicenae secundae Synodi,& ad can. a 3. Agathςnsis. '. . Call.

237쪽

αi8 conciliorum Can. Toletanus I q. veterem abolet ritum, quolibe irum erat fidelibus , vel intra Ecclesiam abscinae re sa-ciam Eucharistiam, vel manibus acceptam referre do mum . Si quis acceptam a Sacerdote Eucharistiam von sum ferit, velut Sacrilegus propellatur . Idemque decernitur

C saraugustani Collatii; can. 3.Obvia pallim apud pris.

cos Ecclesiae Patres occurrunt exempla delatae in pri

uatas aedes a fidelibus Eucharistiae , quibus illa in manus dari solebat intra Ecclesiam . Sic Tertullianus ad

uxorem c. 3. . Non sciet maritus , quid secret 3 ame o innem cibum gustes, ct si sciuerit, panem illum non esse credit, qui Lei . tur,nimirum Eucharistiam diuinam . Et Cyprianus delapsis, cum inquito quadam arcam butim,in qua Domini sanctum fuit, man:bus indignis tentasset aperινe, igne Inde surgen-' te deterrita est, ve auderet attingere . Idemque lib. de 1 pectaculis. Qui festinans ad spectaculum dimissus es , ct adhuc

gerens Iecum ut assolet Euchartitiam. Eiusmodi quidem consuetudine occasionem persecutionum inualuisse probabile est. Clim enim fidelibus liberum non esset ad Synaxes conuenire, si quando furitim loco abdito collectam celebrabant, non modo ibi communicabant; sed etiam singuli exceptas de sacerdotum manibus sacratissimas particulas domum reportabant . Quas post modii in ieiuni sumebant in ted priuatas preces . Quae consuetudo etiam parta Eccletiae pace dui multis in locis perdurauit. . Cuius exemplum in fratre suo Satyro refert Ambrosius , quod re quire supra ad C a. 22. de as. Laodicq ni Concili).Grego rius etiam Naηianaenus orat. in funere Gorgoniae sororis perhibet illam in conclaui suo sacram Eucharistiam asseruare cum magna veneratione solitam, precibus aliquando ad eam fusis , vehementi, quo illa conflictabatur morbo fuisse liberatam . Basilius Magnus epist. ad Caesariam Patriciam quae etiam allegatur ab Anastasio Nicaeno Episcopo in suo quaestionum libro , qui est tomo 6. Biblioth. Patrum sic scribit et Aliquem

238쪽

conellium Toletanum I. 2I9 veto manu propria communionem fumere , ,bi nou est Sacer dos minimὸ graue esse superuacaneum est o Here,ere, proptered quod res ipla longa consuetudine probetur . Omnes enim qui sunt in desertis Monachi, ubi non est Sacerros, illic habentes communionem, ex seipsis illam sumunt: AlexavdrIa autem, ct in AEgypto unusquisque ex Laicis qui illic degunt, maxima ex parte communionem habent domi sua. Haec Basilius. Si mile refert Gregorius Magnus lib. I. Diat. c. 35. de Maximiano eiusque sodalibus nauigantibus,qtri atroci te- peltate iactati clauo deperdito, malo e facto, velis laceratis, & in undas dispersis, & naue fluctibus obruta , Iacram in tanto discrimine sumpserunt Eucliaristiam . quam penes se habebant,cuius mirifica virtute prs senti discrimini erepti, ad portum denique incolumes om. nes appulerunt. Quibus etiam testimonijs,& exemplis hoc arguitur fuisse plerumque in usu apud primitivo rum saeculorum fideles Eucharisticam lub unica specie

communionem.

eonctibinam habet , d communione non repellatur et tantum 'ut unius mulieris, aut concubiua, aut uxoris , ut ei placuerit sit coniunctione contentus. Habetur, cap. is qui dist. 34.

Concubinam dicit ut ibi admonet Gratianus ) quae sine dotalibus instrumentis , alijsque solemnitatibus asciscebatur in coniugium . Id planum est ex Augustini libro de bono coniugat. Cuius testimonium idem Gratia-

' nu S adducit cap.concubinae, de

c. solet. 8a qui st.2. Eadem quoque Iustinianus, edicit nouella

239쪽

EPhesi quae est minoris A sis Metropolis coactum

fuit Oecumenicum Conc. occasione Nestorij Haeresiarchs,temporibus Coelestini Romae Episcopi,& Imperatorum Theodosij secundi, & Ualentiniani III. Ne .ctarius qui praesedit generali Constantinopolitano Conc. successorem in sede urbis Regiae Episcopali habuit Ioannem Chrysostomum, hunc execpit Artacius, Arsacium Atticus, Atticum Sisinnius Sisinnium Nestorius Germanicia , quae Antiochen ς subest Ecclesiae Loriundus. Hic novo, & pernicioso dogmate Mariam Virginem negauit esse γεοτοκον, hoc est Deiparam, in lumque illi Christi parat nomen afferebat . Geminas quippe Christo personas affingens diuinam,humanam que, consequenter docebat Mariam Virginem genuisse personam humanam, prorsus a diuina discretam . Cumque virus suum late propagare Nestorius tur

voce,tum scripto niteretur, graues per omnem Eceleri

siam turbas excitauit. - . . ν ...

Huic se constanter Cyrillus opposuit Alexandrinus Patriarcha . Hic Nestorium scriptis primum amantissimis litteris de sententia praue concepta dimouere conatus est ; praecipuum fidelium omnium . maxime vero Episcoporum officium esse ducens, fidei periclitanti suppetias ferre . Quod ibidem his verbis aeternae memoriae commendandis p testatur, πῶς ἀω

Cum igitur fides tam insigniter laederetur , totquo passim peruerterentur, qui tandem tacere hic licuiteannon ante tribunal Christi sistemur λ an intempestiui s lentii rationem reddituri non sumus , ptaesertim nOS qui ea de causa hunc in locum prouecti stunus, ut quae Opor-

240쪽

Unodus Ephesina secumenica. 22 Ioportet predicemus p Quin etiam Ioannes ipse Antiochenus Patriarcha, qui postea contra fas omne partes Nestorij aduersus Cyrillum acerrime de sendit, hortato. ria litteras quae in prima Synodi Ephesinae parte continentur ad Nestorium scripsit , ut a concepto errore resiliret, atque fidem Ecclesiae, pacemque lacessere desineret . Interea scribunt hac de re ad Coelestinum Romae Episcopii seorsim Cyrillus, & Nessorius nihil suum dogma dissimulans,sed propugnans . Quibus acceptis Coelestinus Romi multorum Episcoporum Conc. cΟ git , in quo damnatus est Nestori j error, cui decem indulgentur ab huius decreti notificatione dies , intra quos nisi errorem publice eiurauerit, dignitas illi Epirucopalis abrogatur, & de fidelium communi societate

resecatur . Restituuntur autem quotquot Nestorius contradicentes sibi a communione Ecclesis vel a sacris functionibus abstraxerat . Horum executio Cyrillo committitur , cui Coelestinus Apostolicae sedis Legati officium, suasque vices, & potestatem demandat.

Cyrillus itaque Alexandriae Synodum sibi subditorum Episcoporum habuit , in qua duodecim excusi

sunt aduersus Nestorianam impietatem anathematas- mi, quae etiam quatuor ad Nestorium delegauit Epi. scopos cum Synodalibus litteris , qui eum commone Tent, atque anathematismos palam approbare suaderent . ,Λt ille missos a se repulit, duodecim illa capita anathemati et auit , maiorique in quoscumque fideles crudelitate des aruist. Tandem ad sedandas illas, quibus Ecclesiae confitetabatur, procellas, interpellatus Theodosius Augustus Synodum Epite si Oecumenicam indixit, ad quam commisit ad compescendos tumultus Irenaeum , & Caudi dianum Nestorio coniunctissimos, in quem etiam Theodosius erat animi propensioris . Nain cum increbrescente Nestori, haeresi , Cyrillus illam tribus libris ad Theodosium , & regi nas Eudociam , & Pulcheriam missis solidissime confu .

tallat,

SEARCH

MENU NAVIGATION