Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

a ro Notitia conciliarum bus litteris, nec pro sigillo quidem, vel alia quacum. que ex causa etiam sponte oblatum accipi ab Episcopis, eorumque ministris. Permittit vero notarijs pro singulis dimissorijs, aut testimonialibus litteris deci

mam ad summum unius aurei parrem recipere,modo non sit eis aliunde constitutum salarium . Tota haec

Tridentina sanctio stabilita in Gallis fuit. insertaque

in edictis comitiorum Blesensium art. ao. Caeterum pro beneficiarijs prouisionibus, quae vocantur Forma dignum, aut visa, aut litterae beneflatales eadem Ble- sensia comitia art. I a. permittunt ordinarijs , ut aufreum unum, nihilque amplius accipiant. nodus VI. Oecumenica.

II AEresis Eutychiana sub Marciano Augusto reis

pressa, & per Synodum ChaIcedonensem prostrata, postmodum imperantibus Zenone, & Anastasio principibus haereticis vires resumpsit,& quasi Le nata hydra in noua capita pullulauit. Sedem urbis Regiae tenebat homo vafer mirusque simulandi artifex Acacius. Huius hortatu Zeno imperator Ioannem Talaidam Episcopatu Λlexandriae deiecit, eiusque in locum restituit, promouitque Petrum Moggum in Ggnem sectae illius haereticum, quem idem antea mi 1erat in exilium . Idemque Acacis suasu nouam edixit fidei formulam anno quadringentesimo octogesimo secundo ea calliditate conceptam, ut in eam Catholrci simul,& haeretici omnibus suppressis verbis,quae fidei controuersiam respiciebant, consentire possent tquam henoticon , hoc est reconciliatorium edictum specioso nomine appellauit. Sed in eo tacita erat Coiscit. Chalcedonensis abrogatio. Huic se opposuit pestiqua par erat constantia Felix Papa II I. coacto Romε

Conc. simulq; missis Constantinopolin Legatis tribus

viri

342쪽

Synodus VI. Oecumenita. 32r

Vitali,& Miseno Episcopis,atque Felice Romanae Ecclesiae defensore, cum hoc mandato, & commonitorio, ut Acacium citarent ad Romani Pontificis Tribunal , & Moggum Alexandria pellendum sedulo curarent . Ex his d uo quidem Episcopi Vitalis, & Misenus artious Acacij seducti cum ipso Acacio , & Moggo

communicarunt . Solus Felix in ossicio constans in vincula detrusus est . Quocirca Pontifex Romanus ambos Legatos Episcopos ex aut horauit, & Acacium anathemate perculit, qui pessimam.& temerariam ret- pendens vicem Felicis Papae nomen ex diptychis, hoc est Ecclesiasticis tabulis erasit. Referuntur haec a Liberato c. IT.& I8. nec non ci Synodica epist. Concilia Romani a. sub Felice Papa. At vero Petrus Moggus Pseudo Patriarcha Alexandrinus recepto Zenonis henotico non modo Catholicos omnes alienos a se habuit, sed etiam Eutychianos complures , qui quod neque Catholicae partis essent . neque cum propriae partis Episcopo conuenirent Α- cephali, hoc est capite destituti nuncupati sunt. Sciendum ex impuri Eutychetis haeresi diuersas sectas,quasi surculos,& propagines,deriuasse. tum Acephalorum,tum Theopaschitarum, quorum author Petrus Cnapheus,seu Fullo extitit, is qui per seditionem eiecto Martyrio Episcopossedem Antiochenam inuasit sub Zenonis Imperio, quique ad trisagium Sanctus

Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis voces adiunxit, Qui passus est pro nobis. Pullularunt item Seue. riani a Seuero dicti, qui pariter Antiochenam sedem imperante Anastasio post depulsum ex ea Flauianum in Catholica professione constantissimum inuasit: quique etiam Ierosolymitanum Episcopum aliosque plerosque Episcopos orthodoxos suis sedibus deturba.

uit . Pullularunt, & Theodosiani quos commemorat Ioannes Damascenus a Theodosio Alexandrino exortos, aliaeque variae sectae.

Prae

343쪽

312 titia conelliorum Prae omnibus tamen propagauere se Iacobitae , qui toto diffusi oriente reliquarum sectarum maiorem partem pertraxerunt . Nomen sortiti sunt a Iacobo quodam Syro, ut Anastasius Sinaita testatur eo libro, qui Dux vitae inscribitur. Deinde Damascenus, & ex his Nicephorus l. 18. Eccles. hist. c. 32. qui etiam perhibent eumdem Cnapharo, & Seuero adhaerentem omni

studio Eutychis.& Dioscori heresim apud Syros longe

lateque propagasse: tanta vero fuisse animi leuitate , ut ei per ludibrium Zanzali cognomen inditum sit . De mortui Zenonis Imperium pariter.& impietatem Λnastasius suscepit ex Acephalorum consortio pertinacissimus Henotici propugnator , & una Manicharis addictus . Huic successit Iustinus, qui pro Chalcedonensi Concilio stetit,& Seuerum ab Antiochena,quam inuaserat sede repulit: qui tamen in AEgyptum profugus latius ibi virus erroris diffudit. Deinde sub Iustini nepote successore que Iustiniano huius uxor Theodora Eutychetis lectam fouit. & protexit, multisque ea e Vcausa Romanam Ecclesiam cladibus affecit, dum Antimum haereticum Eutychianum , quem illa in sedem Constantinopolitanam extulerat,& Papa deinde Agapitus deposuerat, promoto in eius locum Menna O

thodoxo, illa pervicaciter satagit restitui. Quin & ipse Iustinianus sub exitum vitae in haeresim lapsus est , vescribit Euagrius , sibique assentiri recusantem Eutychium Constantinopolis Patriarcham sede expulit, Vt in Eutychi, vita legitur. Sub Imperatoribus insequentibus Iustino II. Tiberio, Mauricio,& Phoca, sedatis haereticorum tumultibus Ecclesia tranquit Ia pace potita est. Verumtamei sub Heraclio Phocae successore noua. & horrenda proiscella pauluIum respirantem Ecclesiam violenter coniacussit. Haec fuit emergens sub infausto Heraclij patrocinio Monothelitarum Haeresis. Postquam ille felicinsime perfunctus Persico bello fuit, dum Hier poli ver-

344쪽

sius Iacobitarum Patriarcha, quem hortatur Imperator. vi velit eiurato Eutychetis dogmate,Synodi Chalcedonensis decretis obsequia Ille se haud aegre duas in Christo naturas respondet admissurum, nisi ea prosessio secum pariter inuolueret in eodem voluntatum, &Operationum distinctionem,& diuersitatem. Heraclius

propositam difficultatem dijudicari curat inter hunc Ath nasium, & Cyrum sibi fidissimum Phasidis Laetorum Metropolitanum, qui postmodum ab eodem Heraclio promotus in Patriarcham Alexandrinum fuit,&Sergium quoque Constantinopolis Episcopum. Ab histribus tamdem unanimi conspiratione assertum fuit .

distinctas esse quidem in Christo iuxta Chalcedonense

decretum naturas, sed ambarum tamen unicam ess voluntatem,& Operationem, eamque diuinam, nullatenus vero humanam mon secus de voluntate iudicantes, quam de persona, quq unica,& diuina est in naturis distinctis . Heraclius huic peruersae nouitati fidem habuit . Ac postremo edictum sub Ecthesis nomine proposuit anno 639. iubens hanc unicae voluntatis prosensionem sub grauium interminatione poenarum a cunctis suscipi.

Mortuo Heraclio filius successit natu maior, & siniscere Catholicus Constantinus, sed ε. inde mense a nouerca Martina veneno perimitur: quo facto filiu quem ex Heraclio susceperat nomine Heraeleona regium ad solium prouexit. Sed hoc breui depulso Senatus,& pO- palus Constantem Constantini superstitem filium in Imperium assumunt. Hic auo Heraclio quam patri si . milior transmisit nouum circa fidei professionem edictum ad Martinum Romae Episcopum virum sanctissimum, ut eidem cum reliquis Episcopis subscriberet , vocavitque Typum ob annexam quam ei suggesserat Paulus haereticus fidei formulam. Hic vero Paulus,qui

345쪽

3α Notitia conciliorum . stantinopolis sedem successerat, quorum haeresim conis sectabatur,tam fuerat Romanς sedis sententia excommunicatus, & depositus . Et hic vicissim Apocris arios

Apostolicos,& qui ei adhaerebant virgis, carcere, exilioque multauit. Martinus aceepto Constantis Typo,quam plurimo-anorum occidentis Episcoporum Conc. collegit in Basilica Saluatoris,quae & Constantiniana, & Latera .

nensis dicitur anno Christi 6 9 Ibi lectus est Typus .

quo reuocatur , & aboletur Heraclia Ecthesis, atque specie communis pacis , & Ecclesiasticae concordiae, sub ibi recensitis pqnis vetatur utraque deinceps assertio, tam unius, quam duarum in Christo voluntatum,&actionum, ut his resecatis contentionibus, ea tantum omnes asserat quq Synodis cecumenicis quinque tradita noscuntur, quibus quemquam contradicere prohibet.

Lecto Typo Synodus Lateranensis bonam.& lauda. hilem Principis intentionem esse dixit in conquirenda Ecclesis pace,sed propositum pacis remedium minime probari posse,dum suppriini iubet Catholicam veritatem,& fidem duarum Christi voluntatum,ac operatio. num diuinae humanaeque assertam, & definitam in Synodo Chalcedonensi, circa geminas,& distinctas ei uiadem Christi Domini nostri naturas in una Verbi petasona radicatas: ubi enim natura humana est,ibi voluntas humana comprehenditur, Neque vero iustum esse,

ut fidei oracula simul cum peruersis dogmatibus , ac indiscriminatim supprimatur, cum scriptum in Genesi sit, Numquid perdes iustum cum impio , & erit iustus sicut impius e & Sacerdotibus per Moysen praecipiat

Deus Leuit. Ict. ut habeant scientiam discernendi inter sanctum,& profanum, & inter pollutum, & mundum. Praesidente itaque, & approbante summo Pontifice sacra Synodus damnat Cyrum, Sergium, Pyrrhum, Paulum, Theodorum, aliosque humanam Saluatoris Christi voluntatem, & operationem respuentes, solamque diis

346쪽

nodus ' Oeeamlaica . 3as diuinam asserentes. Damnata ibi quoque sunt edicta haereticorum ossicinis fabricata Ecthesis Heracli, , de

Constantis Typus . Litteras etiam Apostolicas Martianus de his sacri Concilij decretis diuino refertas Spi-rtru ad omnes per orbem fideles direxit. Hac de causa furens Imperator per delegatum a saTheodorum Calliopam abreptum sanctum Pontificem Constantinopolin ad se mandat adduci, quem deinde in Chersonesum deportari iubet et quo loco per innumeras aerumnas gloriosum Martyrium consummauit. Idemque seelestus Imperator Maximum Monachum sacrae fidei defensorem vitae sanctitate, praeclaraque eruditione conspicuum lingua manuque mutilauit, dc in exilium relegauit. Huius supersunt praeter alia scripta in Dionysii Areopagitae libros commentarij. Cuius etiam S. Dionysij ad refellendam Monothelitarum hε- resim testimonia proferuntur, tam in hac Laterana , quam in sexta Oecumenica Synodo . Rem vero mirificam scribit Theophanes Theodorum Papam,qui Martinum habuit successorem , postquam Pyrrhus Monothelita quem suam haere si m abiurantem ipse Romae absoluerat ) relapsus est in eandem haeresim, eon uocasse Synodum ad Principis Apostolorum tumulum,& ex diuino Calice vivificumChri ni sanguinem in attramentum instillasse , quo Pyrrhi excommunicationem,& depositionem proprialman scripsit. Rem similem praestitisse Patres Synodi Octa uae refert in vita Ignati, Nicetas, quando Photij damnationi subscripsere. Postquam probis omnibus inuisus Constans Impe

rator Roma digressus, cuius opes, & praecipua Orna menta direptum venerat , in Siciliam profectus ibi tam dem in balneo interemptus est: eius excepit sucia cessionem filius Constantinus cognomento POgonatus patri suo long8 dissimilis , iustitiae religionisque amantissimus . Hic domesticam maculam insignibus

347쪽

pas Notitia tantiliorum 'pietatis exemplis deleuit;egitque primumaeum Dono Episcopo Romano; deinde hoc mortuo cum Agathone successore,de Synodo Oecumenica Costantinopoli cogenda, ad resarciendas illatas Ecclesiae per haereses ruinas, annuit lubens Agatho, habitaque Romae Ieto.

Episcoporum Synodo, in qua res fidei primum sedulo

discussae,& stabilitat iunt, ut planior, & securior ad Oecumenicam Synodum via muniretur , misit inde Regiam in urbem Apostolicos legatos quatuor, cum litteris quibus rectam fidem luculentis diuinae Scripturet, sanctorumque Patrum sententios , & traditionibus Apostolicis explicabat accurrate. Praeter A. Agathonis legatos scilicet Theodorum, &Georgium presbyteros, & Diaconum Ioannem qui postmodum ad lummam Pontificis Romani evectus eii dignitatem & Constantium hypodiaconum . directi pariter sunt ad Oecumenicam Synodum totidem eiusdem Romani Conc. legati Ioan. Portuensis, Abunis dantius Paternensis, Ioannes alter Regiensis Episc.Omnes,& q. Theodorus Presbyter . Adfuerunt itidem P triarchae Georgius Constantinopolis , Petrus Alexa driae, Macarius Antiochiet,& Georgius nomine Ieroso.

lymitanae Ecclesiae, cumque his complures alii Episc. Anno itaque Chr. 68o. habita est sacra Oecumenica Synodus in Palati; Imperialis Secretario cui nomen erat Trullo. Quod nomen saeculis illis usurpabatur pro fornice in sublime porrecto , & concamerato, quem vocant cuppulam hodierni Itali, ut ex Codino, & Ana. istasio colligitur. Sacro interfuere conuentui Constantinus imperator sanctae Religionis columen, & palati, proceres. Macarius Antiochenus Mono thelita luq haeresi disputando patrocinatus in Synodo fuit. Sacra vero Synodus postquam illum solidissimis argumentis

ad sanam mentem reducere frustra conata e1t, pertinacem demum anathemate perculit,& dignitate mO

uit suffecto eius in sedem Theophane spectate religio.

348쪽

Synodus UL Oecumenica. yzTnis viro. Ipse aut e Macarius Monasterio conclusus est. Poly chronius Sacerdos, & Monachus suam in ta millustri theatro dementiam propalavit. Cum enim esset Monothelita, ipsique per falsa ostenta Det mon illuderet, vehementer expetiuit in sacram Synodum introduci:habere se dicens maximi rem momenti, quam Patribus referret. Admissus.tandem intra Synodum ,

professus est sibi a reuelante Deo demandatum, ut Imperatori , & Patribus fidei veritatem de nunciaret , spemque salutis aeternar in hoc versari, ut singuli declarent , & profiteantur unicam existere in Christo Iesu voluntatem,& actionem. Quo vero sibi plena fides habeatur , certo spondet mori uum a se in vitam reuocatum iri, uniuerso etiam spectante populo, statim atque cadaueris capiti schedulam apposuisset , in qua fidei suae confessionem scripserat. Visum est Patribus oblata

conditionem experiri, ne hac relecta captaret occaissionem Polychronius, alij que hqretici magis insolescedi, & iactandi quod Patres χε causς distisi oblata conditionem recusassent. Adducitur in forum paulo ante Uefuncti hominis cadauer magno plebis concursu, eo pariter confluunt plerique ex Conc. Patres: tum Poly, chronius chartam cadaueri admouet, eiusque auribus insusurrat, nec tame mouetur cadaueri instat & denuo adiurat Monachus, sed frustrae omnes circumstantes ut iusium fuerat, quiescunt, & silent,ridiculum exitum praesagientes , donec ille post inanes conatus fatetur tam dem non posse a se mortuum suscitari. Miserum Polychronium Patres omni modo conati sunt ad verae fidei agnitionem adducere, sed pertinacem postremo anathemate feriunt, & Sacerdotio deponunt. Vnanimi Patres assensu Catholicam fidei formulam

excedunt,qua geminas Christi voluntates, atque operationes, o iuinam unam. humanam alteram distinctas, & in confusas praedicant. Humanam vero voluntatem non solum diuinae non obluctantem, sed ei per X Om

349쪽

3 is Notitia conciliorum omnia subiectam, & obsequentem . Huic definitioni

subscripserunt omnium I Presbyteri ab Agathone pri . uatim delegati, deinde Patriarchae orientales, 3. Lega isti a Romana Synodo missi, 4. reliqui Episcopi, postremoConstantinus Augustus. Hic Imperator Patribas,&Patres Imperatori pi)ssimo, & optimo gratias agunt, ad precantibus cunctis fausta, & prospera omnia religiosissimo Principi. Mittunt ad Agathonem Patres, Acrogant, ut Synodi sanctiones authoritate Apostolica roboret,his edictum accedit Constantini quo mandat,

ut Oecumenicam 6. Synodum uniuersi amplectantur. pinasque in refractarios decernit. Clterum antequam Synodi litterae Romam deserrentur , summum iam diem Agatho Papa obierat. cuius successor Leo II. Synodi acta, & decreta comprobauit. Disceptatur virum Honorius Papa huius nominis

r. qui passim in isto,& sequentibus Conci li7s. atuue in ipsa S. Papae Leonis epistola, simul cum Cyro, Sergio,

Pyrrho, Petro Paulo, Macario, legitur nominatim a condemnatus , eiusmodi commeritus sit damnatio. nem e Quaestio ista omnis de facto est eoque externo, neque enim hic agitatur utrum animo fuerit intus hqreticus Honorius e etenim ut Samueli dicit Dominus1.Reg. I 6..Homo videt ea quae patent, Deus autem intuetur cor; sed utrum in sua illa ad Sergium epistola , externoque facto fuerit vere reprehensibilis, quemadmodum vel Pauli Apostoli testimonio Petrus ipse sanctitatis specimen, & Apostoloru vertex, & Coryphqus diserte reprehensibilis asseritur in quoddam suo circa Legales obseruationes externo facto.& quemadmodused longe grauiori proculdubio , quam in Petro conisti gerit transgressione , consentiunt omnes rem Catholicam suo facto duos Summos Pontifices prodidisse per nimiam pusillanimitatem, Marcellinum quan- eo thura Idolis adoleuit , & Liberium quando in Concilio Sirmiensi Arianorum placitis subscripsit. H

350쪽

rotis VI. Oecumenico ' rapnorium quidem Annalium author conatur ab omni culpa purgare. Eundem alij haeresis arguunt: mea vero sententia est nullatenus haereticum fuisse, attamen ex pusillanimitate non leuiter peccasse, simulatione tuno temporis utendo, quando ex ossicio incumbebat eIerupenti haeresi aperte obsistere: ideoque causam lapa peditasse sextae Synodo, & Summo Pontifici Leonis condemnationis suae. Praecipuae defensionis Honorij rationes eruuntur tu ex ipsius ad Sergium haereticum epistola ita contexta . ut quamvis in speciem videatur Monothelitarum cauissae fauere, possit tamen Catholico sensu exponi: tunia etiam ex illa celebri Sancti Maximi cum Pyrrho Moanothelita disputatione , in qua Maximus haeresis criamen ab Honorio conatur amoliri, eiusque ad Sergium epistolam Catholico sensu intelligendam ex eo pro

bat,quod post ipsius Honoria Papae, & Heraclij Imperatoris obitum, Ioannes qui sub Honorio praefatam illam ad Sergium epistolam sua manu scripserat, Constantinum Augustum Monothelitis insensum scriptis litteris admonuerat, illam Honori j epistolam, dum unam asserit Christi actio nam, & voluntatem, id tantum ex mente aut horis significare non esse in Christo contrarias voluntates, sed humanam diuinae per Omnia obtemperasse . Ioanni ipsi vitio verti poterat ei uiadem tam suspectae epistolae scriptio, ideoque ipsius tσ-stimonium utpote in propria causa merito haberi pro suspecto pollet. Nihilominus huic etiam testimonio

lubens accedo , ut Honorium ab haeresi excusem, nec ideci tamen ab omni culpa celandus est immunis. Hoc vero supponendum apud omnes, qui non sunt illorum temporum Ecclesiasticae, atque ut expressius loquar etiam Baronianae historiae rudes, ac imperiti. Hon rium Papam quo tempore ad Sergium scripsit ignor re non potuisse vigentem tunc temporis,grauesq; toto Oriente tumultus cientem Monothelitarum heresin . quam

SEARCH

MENU NAVIGATION