장음표시 사용
351쪽
3 3o Notitia concilioram quam complexi Orientis Patriarchar, atque haereticis cui ad blandiebantur Imperatoris edicto freti, Catholicos sibi obsistentes crudeliter insectabantur . Ian enim Cyrus in premium nouae impietatis satagente Heraclio ex Phasidis antistite factus erat Alcxandri. nus Patriarcha,iamque idem in Alexandria, & in omnibus sibi subditis Episcopalibus Ecclesi s magna contentione nouem a se edita capitula cum totidem ana.
thematibus promulgari curauerat, in quorum septimo hanc Mouam & capitalem haeresim, quam euidentissime proponebat, & acerrime propugnabat. . Conltantinopoli vero Pseudo-Patriarcha Sergius
coacta sibi subditorum Episcoporum in ipsa Imperiali
ciuitate Synodo,eamdem herelim omni ope stabiliuerat ,& Heraclis Ecthesin Graecorum praesulum subscri,ptione firmatam, toto inspectante populo pro foribus templi Sophiae assi xerat. TantoS rerum motus, vel sola vulgi fama in barbaras, & remotissimas gentes disia seminabat, quanto magis ad aures Romani pontificis ad quem spectat, ut cum Paulo dicam quotidiana instantia mollicitudo omnium Ecclesiarum , ad quen omnes de fide controuersiae referri solebant, maxime quando imperator ipse cuius tunc temporis ditioni, ac Imperio Roma cum Italia subiecta erat illas exci-
tabat λ Quis insuper nesciat summorum Pontificum consuetudinem perpetuam fuisse , ut suos Constantinopoli haberent.Αpocrisarios , quamdiu ibi sedes Imper ij fuit, qui omnia ipsis notificarent e nihil hic im-
moror circa Prouincias illas Orientis , quas Romani Pontifices olim per suos vicarios regere solebant,puta utramque Epirum veterem, & novam, Illyricum, Ma-ςedoni m, Thessaliam, Achaiam, utramque Daciam,
tam Ripensem , quam Mediterraneam, Mysiamque, Dardaniam, & Praevalim, quarum meminit in suis ad Michaelem Imperatorem litteris Nicolaus Papa I. An ex tot Ecclesi)s aliquis saltem Orthodoxus, siue Praela
352쪽
nodus VI Oecumenica. 3 7 Itus, siue priuatus Sacerdos exstitit ullus, qui tantarum rerum,& motuum Pontificem monere te His Patriarincharum orientis sacrilegis nouitatibus magna iam constantia, fideique ardore quasi Ecclesiae sanctar mu .irum , & propugnaculum opposuerat sese Monachus Sophronius , qui postmodum praeualentibus in Palaestina Cathoqicis creatus Ierosolymorum Episcopus Synodum orthodoxam in ijs partibus procurauit, in qua damnata fuit Monothelitarum het resis. Antequam vero ad Pyrrhum Honorius rescriberet, adhuc priuatus Monachus Sophronius contra insurgentem haere, sim ad Cyrum scripserat: & ad Sergium ex remotiore Palaestina profectus Constantinopolin fuerat , post. quam scriptis ad eum litteris nihil valuerat obtinere . Quin etiam idem Sophronius strenuus,& inde festus fidei athleta iam antea de his rebus litteras ad Honorium ipsum transmiserat; quae saepius in hac ipsa sexta Synodo commemorantur, & quarum mentio quoquo eth apud Photium Biblioth. c. I 3 i. sane ista,& alia longe plura contigerant antequam Honorius Sergio re scripsisset. Has in causa fidei turbas, & molimina, puri laticas istas circa noua dogmata, & Imperatoris edidi,
ctum toto promulgatum Oriente commotiones potuerat fortassis ignorare unus aliquis inter Sauromatas, aut inter diuisos toto orbe Britannos bubulcus vel agricola,nullatenus vero in sublimi uniuersalis Ecclesiae specula constitutus a Deo cultos,& vigil Romanus Episcopus, Deinde sanctorum Patrum, & sacrorucanonum effatum dicit, Non admittitur excusatio Pastoris, si lupus dispergit oues,& Pastor nescit. Sed quia res erat vehementis,& urgentis periculi resistere nefario Principis edicto, cui Roma cum magna Italiae parte obtemperabat, siluit & mali grauitatem dissimulauit Honorius , verbis ustis ambiguis, sed tamen in speciem impietati Heraclianae astipulantibus: Defuit ille ossicio suo , &vicu in Ezechiele loqtiar non ascendie
353쪽
x Notitia conciliorum ex aduerso, neq; opposuit murum pro domo Domini, ut staret in prilio in die Domini, atq; ut verbis prosequar eius de Propheis, constitutus speculator vidit gladium venientem super terra, & non insonuit buccina . Post Sergium hqresiarcham interpellantem, qui Princi se flagitiosum edictum suggesserat, statimq; promuI-gatum Episcoporum Pseudo Synodo confirmauerat vin proposito sibi ex metu silentio persistere grande Honorio discrimen creasset: Sergius quippe Imperatoria stabat assiduus, qui sua contemni ed icta iniquissimo
tulisset animo. Cum igitur, ut liquido testantur author Miscellae historiae Paulus Diaconus lib. I 8.& Cedrenus,& Zonaras in Heraclio, inter tot tantasque orbe toto ex Monothelitarum haeresi, quam Imperator, & maior Episcoporum orientalium pars inuebat, & promou*bat, excitatas Orthodoxorum diuexationes, Sophro. nius animum haud desponderet, seque belli sacri qualMathatias alter itrenuum, atque intrepidum ducem exhibere tum demum Sergius Constantinopolitanus,
cui perspecta dudum eratHonorij pusillanimitas, hunc interpellat, &apud eum conqueritur de Sophronio. quod duarum in Christo voluntatum, & operationum
asseveratione totum orbem perturbaret.
Hic iam quaero,quid respondere debuerit Honoriunsceleratissimo, totique orbi notissimo hqresiarchar, qui sanctissimum virum eo solo nomine deserebat, quod inconcussam Ecclesiet fidem circa distinctas Christi voluntates diuinam unam, humanam alteram intrepidEtueretur,& propugnaret aduersus nouum,& profanu, quod Sergius ipse inuexerat,& undequaque propagabat Monothelitarum dogmat ille vero tamqu tu me cenariusin non pastor vidit lupum venienter .& fugit, ut habet Euangeli j comparatio . Sergio enim Roman.
Ponti sex hoc ipsum respondit, quod ianctissimus Papa
Martinus cum Synodo Romana tantopere execratur
354쪽
Dηοdus VI.. Ozetumensea 3 y 3 esse voces unius,aut duarum in Christo voluntatum, Acoperationum: subiungitque quod ipsi peraeque Mono-thelitae profitebantur duas esse in Christo distinctas,&inconsulas naturas, sed tamdem ut se Monothelitarum stud ijs accommodet unicam admittentium operatio nem in Christo, ita concludit: unum esse Christum Do minum diuina, vel humana in utrisque naturis operantem. Vt hac verborum elusione illorum insectationem declinaret, tametsi ipsa eadem Catholicum sensum , sed ab ista quaestione alienum exprimerent.
Ista Honori, lecta fuit epistola in istius sextae Synodiact. et q. deinde lecta fuit Pyrrhi Constantinopolis Epia
scopi Mono the lite ad Ioannem Rome Pontificem epi-Ωola,qua ipse Pyrrhus concertationes de Christi vo. Iuniatibus vituperat. Quibus duabus perlectis epistol. sacra Synodus ambas Honorii, & Pyrrhi epistolas de clarat perniciosas,& iubet igne absumi. Eadem Syno dus sub finem act. I 6. anathema pronunciat Theodosio Pharanitano, ro, Sergio, Honorio, Pyrrho, alijsquo quos omnes dicit haereticos. Cum vero iusta condemnandi Honorium causa subis sit, &ista condemnatio singulariter post lectam hac in Synodo ipsius epistolam pronuncietur,& subinde iterum cum alijs Monothelitis promiscuer Et cum non modo Graeca exemplaria, sed Latina etiam translatio, quam contextuit ipsemet Leo Papa, qui primus Synodum Apostolica aut horitate probauit,
ac roborauit, quod praestare non valuerat Agathon, a quo fuerat indicta, morte praeuentus. Praeterea cum
sanctus ipse Leo in sua , quae Synodo isti subijcitur epi
stola de Honorio fic loqui non dubitet: Honorium qui hanc Apostolicam sedem nou Apostolica traditionis doctri ηa lustrauit, sed profana proditione immaculatam fidem stibia vertere eoηatus est. Idemque sanctissimus Leo altera epistola ad Heruigium Regem, & ad Episcopos Hispadiae memoriam Honori iterato damnet. Cumque insuper
355쪽
Notitia conciliorum insuper haec eadem Honorij damnatio nominatim iteretur duabus sequentibus Oecumenicis Synodis septima,& octaua, tam in Graecis, quam in Latinis antiquissimis exemplaribus, atque adeo illis ipsis, quae illorum temporum author Anastasius Bibliothecarius Ecclesiae Romanae Synodorum septimae, & octauae translator edidit, dedicauitque septimae translationem Ioanni Papae VIII. Synodi autem octauae editionem Papae secundor ac idem Anastasius, qui consedit inter octaus Synodi Patres,& ita gestorum in ea Synodo testis est oculatus, omnique exceptione maior, huius acta quibus interfuerat Latino sermone conscribens recenseat act. io. Honorium una cum Cyro,Sergio alijsque a sacra Synodo damnatum, & reprobatum, nimiae sane fuerit ex partium addictione pertinaeiae, tam multa, tam antiqua, tam sancta, tam ab omni suspicione aliena testimonia, toties iterata re ijcere, non modo Graecorum, sed etiam Latinorum S. Leonis Papae, atque Anastasij, quorum ille Synodum istam sextam a paprobauit primus,& transtulit,hic vero in una ex ijs Synodis consedit, quae ipso eodem telle damnauit Honorium . His adde ipsum Adrianum Papam IL & Concilium Romanum, cui ille prεsidebat Adrianus, qui simul damnarunt Honorium, ut Monothelitam, & ref runtur, atque approbantur in Octaua Synodo aci. 7. Sanctissimus Pontifex Martinus transmissum ad se a ab Imperatore Constante Typum in Lateranensi Concilio reprobauit, neque dubitauit exilium, & mortem hac de causa subire et quid vero Constantis edictum continebat Θ hoc unum ut communis pacis gratia omisnes a professione siue unius, siue duarum Christi voluntatum abstinerent. Uter igitur laudandus, aut vituperandus, Honorius hoc ipsum sponte decerisns quod Constantis Typus, an Martinus in Laterano Concilio, qui martyrium potius sub eundum, quam Typum admittendum iudicauit, di re ipsa perfecit Θ si laudandus
356쪽
Duodus VI. Oecum enita . 33 Martinus , ut est citra omnem dubitationem ergo damnandus Honorius. Pyrrhi etiam in hac Synodo is. fuit anathemate notata epistola, eo quod assereret re
mouendas esse omnes in utramvis partem, siue unius, siue duarum voluntatum concertationes,ut pax seruaretur: at hoc ipsum decernit Honori, epistola , & aliquid superaddit,quod in speciem propendere videtur in fauorem Principis Monothelitarum Sergia ad quem epistola dirigitur, etiamsi hoc ipsum,ut antea dixi sensu catholico possit exponi. Similiter Imperator Zeno studio, ut pretexebat, communis Christianorum concordiar edictum promulgauit, quod idcirco vocavit Henoticon id est reconcilia torium, sanciens ne ulla deinceps affertio fieret, siu unius, siue duarum Christi naturarum eo quod illa di
putatio innumeras pareret toto orbe dissentiones, ut sperandum est et ea consopita reconciliatione animorum sequuturam:& tamen quantam commeruit laudo
F lix Papa ΙΙΙ. qui coacto paritet Concilio damnauit Henoticon quanta vero nomini suo labem asperserunt Constantinopolis Acacius, Alexandris Petrus Moggus, Antiochiq Petrus Fullo & post hunc Seuerus csterique
Episcopi quotquot in Henori con istud consenserunte Quantae item perfidiae rei indicati sunt in Ecclesia Dei omnes illi sub Constatio Augusto Episcopi. qui ab Arianis elusi in Synodis Sirmi est. & Ariminensi formulas fidei ab Arianis profectas approbauerunt, etiamsi
inihil in eis legeretur haereticum, sed communis cocor citae gratia tam Arianorum voces alterius,diuersae, autes issimilis substantiati quam Catholicorum vox consubonantialitatis supprimebatur λ Est enim memorabile Hocumentum illud Martini Pontificis in Conc. Romam o, perfidam,& damnabilem esse pacis ineundae condicionem , qua doctrina orthodoxa perinde atque haere-xica supprimitur;cum Deum sic alloquatur Abraham et
Num perdes iustum cum impio, & erit iustus sicut impius e
357쪽
piusὸ cumque in libro Levitici Sacerdotes commoneat Dominus, ut habeant scientiam discernendi inter san.ctum, & profanum, inter pollutum, & mrandum . At opponet fortasse aliquis ipsius Sophroni j Ierosolymitani exemplum suppressioni v mus , aut duartum, voluntatum consentientis. Quisnam huius rei testis e Sergius Constantinopolitanus in sua illa ad Hono rium epistola, a quo etiam eandem postulat approbari suppressionum' Dignum utique patella operculum lTesti ctiam honesto in ea quam prosequitur causa minime creditur , infamis vero testis , aut flagitiosi quavis in causa depositio pro nulla habetur . Quis ergo fidem habeat infami haeretico excommunicato, &scelesto Sergio circa ipsam causam testificanti, quam improbo affectu complectitur,& prosequiturὸ At contraria proferimus omni exceptione maiora ipsius Sophronio testimonia . synodicas ipsius ad ipsum Ser. gium Honorium epistolas, in quibus duas in Christo Iesu voluntates, ac actiones constanter praedicat.
Alterum testimonium est huius sacrs Synodi hanc eamdem Sophroui3 circa distinctas in Christo voluntates fidem,& certamina non semel praedicantis. His tamen circa Honor ij lapsum opponitur a nonnullis ipsa Pontis. Agathonis ad Conliantinum Augustu epist. huic Sextae Synodo inserta act. q. in qua asseuerat Agatho Ilom. Ecclesiam a tramite Apostolicae traditionis numquam aberrasse, neq; haereticis nouitatibus deprauatam succubuisse, suosque prς decessores iuxta Domini nostri ad Petrum pollicitationem numquam a fide defecisse, quin potius fratres in ea confirma ite . Verumtamen sicut ilia Christi ad Petrum asseveratio , rogaui pro te Petre, ut no deficiat fides tua, non obstat quin ipse Petrus Christum paulo post voce negauerit , ita nec Agathonis assertio circa praedecessorum fidem ullatenus obsistit, quin aliqui eorum, ut ipsi testantiar
Baronius, & Bellarminus , contra debitam fidei pro fessio
358쪽
. SI Jus VI. Oect enica. 3 r7fessionem grauiter peccauerint: ut Marcellinus quando idolis thus adhibuit, & Liberius dum Arianis in Synodo Sirmiensi proprio facto & subscriptione coniensit. & palam communicauit. Simili pariter infirmitate cecidit Honorius, non quidem ut probabile est si dem abdicando , sed tamen delinquendo aduersus officium fidei profitendae. Denique ne quid intactum relinquatur, urgent aliqui prorsus credibile non esse , si Honorius damnatus a Concilio fuisset, Legatos Romanos pro Iuo officio in oppositum reclamasse. Negamus enim prorsus id fuisse ipsorum offici j, neque enim decebat eos contra ius ipsum priuato affectu abreptos odiosam & suspectam facere Orientalibus Romanam Ecclesiam , quo
tempore ipsi orientales ingenue multorum Patriar
charum suorum damnationi sustragabantur. Quinetiam fieri potuit, ut Legati nonnihil reclamauerint , sed quia id specie tenus ac dicis causa fecerint, & ipsa prudentia suaserit graue impendere discrimen, si viterius insisterent, idcirco non fuerit reclamatio ulla actis Synodi inserta. Procliues erant Orientales ad quandam erga Romanam Ecclesiam qnaulatione ut aperte docet non modo succedentium saeculorum, sed etiam antecedentium experientia , Perspicuum enim
est in praecedentibus Orientalibus Oecumenicis Syno. dis Constantinopolitanis duabus, & Chalcedonensi, Orientales non pauca fuisse molitos ex aemulatione in Latinos & Romanam sedem: quanta igitur exarsis sent indignκtione aduersus eosdem, si cum ipsi tanta facilitate tot Patriarcharum suorum damnationi acquiescebant,Romani pervicacius obstitissent,ne unus I)apa' in eadem causa, licet ut existimo minoris culpae reus, merita damnatione cum alijs perstringeretur; Res in grauissimum discrimen acta fuisseit, vi ex Legatorum Romanorum nimia pertinacia orientales animis alienati recusarent eorumdem exempla quid-
359쪽
quidquam aduersus proprios antistites 'deeernere. Vnde contigisse ut Synodus praeter humanam spem elicissime inchoata , exitu in foetici dirimeretur perdiscordiam & schismata, & ipsa haeresis maioribus viribus cresceret, ipsaque Ecclesia discinderetur ,
Appendix ad sextam Πηοdum , ac dissertatio de Dipt chis Ecclesia . IN praecedentis Concilii narratione retulimus Acacium Constantinopolis Episcopum, & Henotici
authorem atque suasorem, cum fuisset a Felice Papa tertio damnatus, nomen ipsius Felicis ex Ecclesiarum
sibi subditarum diptychis erasisse , ut testatur Romani sub Felici Concilij epistola 2. Post haec mortuo Acacio Gelasius Papa Felicis successor omnem adhibuit operam. ut ex Constantinopolitanae Ecclesiae diptychis
nomen Acaci expungeretur, ut ex eius constat e Pistolis Conciliorum tom. a. atque ex Anastasio Biblio rhecario. Hanc eandem rem pari studio prosequuti sunt, qui Gelasio successerunt Anastasius & Symma chus , sed obstiteruat cum Anastasio Imperatore Episco ni Constantinopoleos. Id vero tandem obtinuit Potitifex Hormisda imperante Iustino religioso admodum Principe, sub quo redintegrata pax eu inter orientales, & occidentales Ecclesias, damnatis Principibus ipsis Zenone & Anastasio, & Episcopo Acacio. alijsque omnibus haereticis ac schismaticis, quorum obliterata. sunt de tabulis Ecclesiasticis nomina, Nexitiale sc hi sina desijt, quod perdurauit ex quo Felix
anathema in Acacium dixerat annos sex & triginta. Praeterea per Concilium generale sextum sub Agathone id factum est, ut ablata sinit ut dicit Anastasius in Agati ioneo de dyptichis Ecclesiarum nomina Cyris Sergij, i yrrhi, Pauli, & Petri, per quos haeresis Mon O-
360쪽
thelitarum uniuersum praeuaserat Orientem. His occasionibus locus disserendi de dyptichis aperitur. dc quisnam fuerit earum antiquus ritu S. Erant dypticha tabulae quaedam in Ecclessis nomina fidelium continentes, qui communionis Ecclesiasticae consortes erant, quae legi solebant inter diurna mysteria dypticha squae Grica vox est Latine significant
duplicata ob geminas tabulas, quarum Vna comprehendebat viventium fidelium nomina, altera defunctorum: pro utrisq;vero Sacrificia & preces in Ecclesia offerebantur; eorumque nominum lectio publice fie-hat ex ambo ne seu pulpito. Illorum autem nomina delebantur, quos Ecclesia communione ac societate fidelium excludebat. Dyptychorum usus iam inde a primis taculis inualuit. Cuius meminit ritus Dionysius Eccles. Hier. cap. I. sic dicens, & cum se mutuo Omnes salutauerint, mystica sacrarum tabularum ἐερων - χμον recitatio fit. Huc illa spectat Cypriani querimonia circa nimis facilem quorumdam lapsorum reconciliationem sic dicentis epistol. Io. ad communionem admittuntur, &'offertur nomen eorum nondum poenitentia facta. Haec pariter visitur praxis
in liturgiis Sanctorum Iacobi Apostoli, & Basilij, MChrysostomi . Innocentius vero Papa primus epistol. ad Decentium Episcopum cap. a. statuit ut completa fideliu m oblatione recitentur in Eeclesia nomina fidelitam qui oblationem fecerunt. Praeter eorum fidelium diptycha pro quibus siue vitiis, siue defunctis orabat Ecclesia , erant insuper sanctorum in coelo regnanxium diptycha, ut publice in uocarentur, & colerentur. Qui usus in omnibus com peritur veteribus i iturgijs. Et Cyrillus Ierosolymitanus quinta catech. Postea inquit mentionem facimus eorum etiam qui ante nos obdormierunt, primum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Marty-Y 2 rum,
