장음표시 사용
81쪽
61 Notitia conciliorum ' Gregorius Neocaesariensis can. ii. flentes, ait,exeluis dita foribus Ecclesiae , audientes intra fores admitti, versarique in Narthece, iuxta ianuam post Cathecu. inenos, sed ipsos omnes antequam celebrentur ineffabilia Dei mysteria cum Cathecumenis depelli foras:&consistentes demum una cum populo fideli ad finem usque sacrificij persistere priuari tamen Eucharistia participatione. At vero Iudaeis, & GentiIibus, ipsisque
Haereticis permittebatur, intra Ecclesiam consistere , atque Dei verbum, psalmosque audire usque ad finem Missae, siue collectar Cathecum enorum, id est, usque ad offertorium: ut fidem facit Carthaginense Concilium quartum can. 8q. solis vero poenitentibus primae classis interdicebatur Ecclesiae ingressu. Poenitentium habitus erant pullae vestes cinere cor sperse, sacci, cilicia. squalior capitis inculti, totiusque corporis neglectus: seueris praeterea ieiuniu, orationum frequentia, vigilijs, chameunijs, alijsque σκυραγα-γiαιο, seu asperitatibus iugiter exercebantur:a delici3s, conuiuijs, balneis, & hominum congressibus abstine hant: nec eis militare licebat,uel inire coniugia; haec
docent Λrelatense Conc. 2. can. 2I. Leo Magnus epist. 92. e. ri de la. Tertuli. lib. de poenit. Pacianus Parenae si
ad poenit.Hieronymus in epitaphio Fabiols .quo huius sancts viduae graphice describit publicam in Basilica
Laterana poenitentiam. Et Concilium Agathense can.
Nec vero semper publicae fiebant ob publice nota delicta poenitentiae; sed plerumque etiam propter Occulta . Itaque publica confessio non semper publicam Poenitentiam comitabatur, ut ex Ambrosio colligituri. I. de poeniti cap. 16. Si quis, inquit) occulta crimina babens , propter Christum tamen poenitentiam studiosὸ egerit , quomodo isthie recipiet, si ei communio non refunditur e Ibi vero, imo toto illo opere non de alia quam de publica irrctar penitentia . Subiungit enim, volo veniam reus
82쪽
contilium Nicaenum. 6IDeret, petat eam lachrymis, petat gemι ibus, petat totius yopulissetibus. Idemque l. 2.de Poenit. cap. I hortatur ad publicam poenitentiam quos ab ea pudor deterrebat. Hoc vero utitur argumento, non esse cur pudeat Deo publice supplicare,& humiliari,cum ipsos non pudeat sua peccata homini quem ipsi lateant confiteri . uinquit pudeat te Deo sinplicare quem nou lates , cum te nou pudeat peccata tua is vi,quem lates confiterι ' Quae Ain larosij ratio prorsus inepta foret depellendo pudori, si publica Exhomologesis, seu confessio in diuulsa semper esset cum publica poenitentia; cum nemo ignoret, gra. Hiorem multo pudorem nasci ex publica ad uniuer sum populum confessione criminis antea ignoti, quam ex priuata, secretaque ad unum sacerdotem . Hoc im tur Ambrosii loco, pudor exurgens ex publica poenitentia,cuius tamen causa ignoretur, cum pudore conia fertur', quem parit secreta penes unum sacerdotem manifestatio. Prsterea Concilium Toletanum ψ. can. s a. statuit per publicam poenitentiam, ita qua nullu fuerit publica delicti confessio neminem ab ordinibus Ecclesiasticis excludi. Nam alioquin publica penitetitia perpetuam pariebat ad Ordines Ecclesia ilicos ira regularitatem, ut docent Origenes t. a. contra Celsum. Hieron. Dialog. aduer.Lucifer. Siricius Papa enis iat idque communiter Patres. r 'Absolutio, quam veteres manuum Impositionem , reconciliationem,paciique communionem vocabant, numquam lectuso mortis discrimine) impertiebaturi P attenti, nisi post transactum omne, secundum Caial non eS, poenitentiae tempus et ut liquido testificantur Cyprianus epist. Ir. ad Confessores, & epist. ad Antonianum, & epist. 9 ad Fidum, & Canones passim Eli- berini , & huius Nicaen ς Synodi canon. II. statuenS,ne
cuiquam in fine vitae viaticum negetur, sed si sumpta reconciliatio ae , atque viatico aeger de periculoso morbo conualuerit, iubet Canonicae pquitentiae tem - , FO
83쪽
pora continuari r eoque durante negat esse adminia stranda Sacramenta . Mos quidem aliquando viguit sub paganorum insectationibus, ut prolatis Confessorum, ac Martyrum libellis, ac precibus Episcopi citius veniam, pacemque penitentibus darent. sed in contrarium grauissimi viri saepenumero reclamarunt , Cyprianus Tertullianus, atque hoc ultra fieri vetuerunt Synodus passim Eliberina. & Arelatensis can. 9. Numquam vero poenitentibus reconciliatio intru . Eccli sana indulgebatur, quin simul sacra eis daretur Eucharilita . Perspicue namque dicit Ambros. lib. a.
poenit. cap. suotiescumque peccata donantur, corporis erus
Sacramentum sumimus, ut per Ianguinem eius far peccatorum remissio. Quae vero crimina erant publica expianda poeniten. tia, ad tria potissimum genera reducuntur, infidelitatem, luxuriam, & homicidium t ut docent Tertuli. de Pudicit cap. i.& ra. Parianus Barcinonensis Episcopus
Paraenesi ad poenit. Gregorius epist. 91 ad Rusticum Narbonensem Episcopum. His adde falsi crimen , &calumniam, ex Agathensis Concilij can. D. aliaque peraeque grauia delicta , ut colligitur ex plerisque vete. rum Patrum Canonibus pinitentialibus. Et haec iussi. ciant ad notitiam publicet, quae undecim sqculis viguit, pq nitentiae. Canonis I p. circa aegrotos pinitentes decretum paulo ante proposui , ut eis de vita periclitantibus Communio Eucharistica exhibeatur ; sed ubi reconualuerint, ad pinitentiam, donec tempus priscriptum ex
Can .iq. Diaconis prohibet,ne Presbyteris ausint Eucharistiam sacra m porrigere; hanc addens rationem, qua Caluin istarum haeresis Sacrificium incruentum
ρ . Neque lexineque consuetudo tradit,ut qui Οὐ-
84쪽
concilium NIcenum. 6srendi potestatem non habent, his qui offerunt , dent corpus Christi . Sed expressior in actis Concili, istius
habetur declaratio apud Gelasium Cyzicenum, quam naultis glossematis eludit, & obscurare nititur Catulisnus lib.q. in istit.cap. IT. g. 36. At inepta eius glossemata eluduntur Nicaeni huius testimoni, perspicuis verbis a Iterum etiam hic in diurna mensa, ne humiliter intenti simus ad propositum panem, re calicem et sed attollentes mentem ,
fide intelligamus situm in sacra illa mensa illum Dei agnum
tollentem peccata mundi , incruent/ a Sacerdotibus immolatum , σ pretiosum ipsius corpus , cI sanguinem verὸ nos sumentes credere . Haec esse nostra resurrectionis Sym bola , propter hoc enim neque multum accipimus , sed parum tui sciamus non ad satietatem . sed ad sanctificationem sumi . Ita loquitur Nicaena haec synodus . Sacrificium Eucharisti cum suo Vaticinio firmat Malachias Propheista , qui cap. r. sic Deum loquentem inducit et 2 onesi mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum , munus non suscipiam de manu vestra e ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentribus , ct in omni loco sacrificatur , ct offertur nomini meo oblatio mauda . quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum . Quam Malachil prς-
dicationem satis alioqui per se manifestam , sancti veteres Ecclesiae Doctores de Sacrificio Euchari ilico corporis dominici unanimes interpretantur . Ex quibus ut caeteros omittam) Iustinus Martyr in Dialogo cum Tryphone Iudaeo , sic ait et De nostris gentium qua in omni loro osseruntur sacrificiis , hoc est pane Eucharistia, ct pocula similiter Eucharistia, iam tum locutus Malachias ρ dιxit, nos quidem glorificare nomen eius, vos autem profavare. Illa porro Nicaenorum Patrum locutio άθυτως Θυομενον incruente sacrificatum, assinis ac synon ima est cum hac altera expressione θωίας incruen- ,
ti bacrificij, quam de Eucharistia frequentissime usur-E Pant
85쪽
6s . Notitia conciliorum ant Grgei Patres, Clemens l.6 const. cap.I. Eusebius. I. demonst. Evang. c. t . Gregorius Nazianz. Stelent.
I & a. Anastasius Sinaita epist.ad Phrudegardum, Cyrillus Alexandrinus in Concilio Alexandrino, ad Anathematismum, D. Synodus Quinisexta can. 3 a. & Synodus Nicaena secunda act. 6. hoc discrimine mystica differt oblatio a cruenta semel in cruce exhibita. Ad canos can. XV. XVII. XIX. XX.
C A non is cauet, ne Episcopi, Presbyteri,& Diaco
ni ab Ecclesijs ad quas fuerant ordinati, ad aliarum Ecclesiarum ministerium transeant , citatur in Cap. Non oportet Episcopum T. qu. I. Huic parem edit Canonem sextum Synodus Chalcedonensis, prohibentem,ne quis Episcopum, presbyterum, aut Diaconum ordinet, quin simul eumdem alicuius certat Ecclesiae ministerio addicat. siue in urbe, siue in oppido, siue iamonasterior sin miniis, ita ordinatos interdieit ab o dinum exercitio . Citatur in c. Neminem absolute . dist. 7 Idem sancitum in Concilio primo Arelatensi Can. 22. quo vetatur presbyteris, & Diaconis in alias Ecclesias transgredi, solisque iubentur Ecclesijs in se uire quibus pr fixi sunt,& secus facientes de gradu deis ponit. Simile statuunt A postolorum Canones IT.& ι6. ubi etiam excommunicatur Episcopus Clericum recipiens alterius inuiti Episcopi. Concilium demum Tricient. hanc laudabilem disciplinam ex parte instaurat
sess. 23. capi I 6. Nemo inquit ordιnetur, quin certa Ecclesia astrabatur et nec admittantur altem cleriei ad diuina licia celebranda sine eommendatutis proprii ordinaris Episcopi. Superior, seu proprius Episcopus citra cuius licen- tiam, nemo potest Clero, vel ordinibus initiari, triplex recensetura Bonifacio Papa VIII. scilicet originis, domicilij, & beneficij, c. cum nullus, de temp. Ο din. in 6. Idque ius inualuit,ex quo desi)t vetus consue
86쪽
cintilium Nycavum. 67tudo ascribendi certar Ecclesiε recens Ordinatos adeo, vi ab illius Ecclesiae obsequio in aliam commigrare liberum ei non esset, dum vero pristina illa consuetudo tenuit, ille proprius, ac perpetuus habitus est cuiusuis Clerici Episcopus , qui primus ordinauerat , Cieri. cumque a se ordinatum Ecclesiae particulari alligauerat, ac eius residentiae astrinxerat, ut infra common instrabo peculiari diatriba post primum Carthaginense
Quoad vero translationem Episcoporum Nicamo isto Canone, alijsque hic citatis prohibitam, ea pariter inhibetur Concilij Sardicensis, can. . & Carthagio en sis terti, , can. 38. allegato apud Gratianum can. Non licet Io7. dist. . de consecr. Attamen Pontifices, Anterus, & Pelagius necessitatis, aut magnae utilitatis gratia transferri, ac mutari posse , nonnunquam Epi Copos accedente iudicio Synodi Episcoporum,aut supremae sedis declarant, cap. mutationes, & c. sequenti T. quaest. I. exempla occurrunt Petri Apostoli ex Antiochia Romam transmigrantis,Eustath ij quoque sanctissimi Martyris , qui hac in Synodo conledit Antio iachenus Episcopus, cum fuisset olim Episcopus Beroen- sis , Gregorius pariter Nazianzenus primum Naetianis aenam rexit Ecclesiam, factus deinde Sasimorum Episcopus , & postremo electus ab Oecumenica Synodo Consi antinopolis Episcopus ipso acceptante.Sequens autem eius abrogatio factione. & ambitione contigit quorumdam, qui hoc facto vituperium indelebile contraxerunt . Quin , & ipsi Nicaeni Patres in Locum deiectorum Episcoporum Arianorum Eusebij Nicomediensis,& Theognidis Nicaeni, aliarum Ecclesiarum Episcopos subrogarunt . Alexander quoque in Cappadocia Episcopus ad Sedem Ierosolymitanam reuelatione diuina traductus fuit , ut fidem facit Eusebius lib. 6. dist. Eccl. cap. 9. his consormia exempla perhibet Socrates lib. . cap. 33. & 36. Item vir sanctissimus E a Ger ὐcissit
87쪽
Germanus teste Cedreno a Metropoli Cyaicena tran sijt ad Costantinopolitanam. Itaque translationum Episcoporum legitimae possunt esse cause, atque aliundo prosectae. quam ex ambitione, vel auaritia. Can. II.deponi iubet Clericum usurarium. Idem statuitur Apostolorum 'can. 4q. Et Arelatensis Concili, primi can. Ia & Laodicaeni can .s Nicamus can. Is statuit, ut qui ex haeresi paulinistarum conuertuntur, post susceptum ab illis Baptismum rebaptiZentur: & si meis rant in ea secta Clerici ordinati, si post conuersionem iudicentur ordinibus Ecclesialticis idonei, ubi nouum baptismi lauacrum susceperant,denuo ordinentur: Su . pertiis vidimus damnatas Synodos Africanas a Stephano Papa hoc nomIne, quod Haereticorum baptismum, ut inanem reprobassent. Debuit ergo specialis in Paulinistis inesse causa, cur ipsorum baptismus reiiciendus esset. Atque haec legitima quidem fuit, qaia cum Paulo Samosateno negantes,Christum esse Deum,& insuper cum Sabellianis omnem abrogantes rea tem personarum diuinarum distinctionem,& statuentes unicam in Deo personam , talia ex consequenti verba in baptismo solebant adhibere , quae huiusmodi haeresim sapientia , baptismo proprio valorem. omnem, & essicaciam amouerent . Paulus tamen,&Sabellius hoc inuicem dissidebant,quia Sabellius Christo diuinitatem vindicabat, quam Paulus nefarius eidem abrogabat . De his disserit Epiphanius Haeresi
Hic obserua per hunc Nicaenum Canonem I s. pos. se confirmari, illam complurium Theologorum se n. tentiam, illum qui non sit baptizatus , sic esse ordinationis Sacramentalis incapacem , ut ei collata omni careat validitate. Etenim hoc loco sacra decernit Synodus , ut post validum Baptismum , manus illis ad ordinationem denuo imponantur , qui post
irritum . di innanem Paulinistatum baptismum fue-
88쪽
coneillam Meanum. Θxant ab ijsdem ordinati . Quaestio ista sub Innocentio
Papa III. magna partium contentione disceptata fuitrqui pontifex licet rem in ambiguo cirea validitatem reliquorum a Baptismo Sacramentorum reliquerit
in decisam , ne tamen grauissimum periculum ex ea
incertitudine impenderet , adductus etiam Synodi Compendiensis decreto cuius mentionem specialem facit statuit innocentius non modo baptismum, sed
etiam praecedentes ordines dentio conserri c. veniens,
de Presbyt. non bapt. Canon vero Synodi Compendi, habitae sic decernit: Si quis in Presbyterum Oronatus, deprehenderit, se non esse baptiRatum, baptiqetur, o iterum ora
Nicaenus denique canon a . sanciuit, ut diebus omnibus dominicis fideles stantes orent , nec genufi ctant. Citatur c. quoniam sunt, dist. 3. de consecr. Putilici tamen poenitentes excipiuntur, quos iubet Concilium Carthaginense quartum. cap. 82. etiam tempore Paschali,& omnibus per annum dominicis flexis h mi genibus Orare. De numero canonum anorum Diatriba.CIrca Nicaenorum Canonum numerum grauis MLtatur controuersia, & adhuc sub iudice lis est , Concilium Carthaginense sextum sub Romanis Episcopis celebratum Zosimo, Bonifacio, &Coelestino , magna in hac re ambiguitate fluctuavit. Insistebat Zo-1Imus apud Concilium, ut decerneret de admittendis appellationibus ab Episcoporum Africanorum iudicijs ad Apostolicam Sedem, iuxta Nic norum canonum praescriptum . Huic postulationi haud statim acquieuere Carthaginenses , miseruntque ad Atticum Conmitantinopolis Episcopum,& Cyrillum Alexandris Epit scopum, ut sibi copiam facerent omnium Nicgni Conin
aliJ Constitutionum . Λt isti transmiserunt ad Africa a .
89쪽
7o . Notitia collesiis,mnos vulgata illa viginti Nicaena capita, in quibus ne
verbum quidem ullum de appellationibus. ad Romanam Sedem Ruffini quoque historia eorumdem viginti nec plurium meminit. Praeterea Tbeodori tus lib. I.Ηist. Eccles. cap. 8. in fine,refert editos a Nicaenis Patribus canones viginti fuisse. Ex oppofito tamen veteres sancti Patres haud pauca huius Concili, decreta referunt nullatenus hisce vi ginti comprehensa. Ambrosius epist.ad Uercellensem Eccles. scribit interdictam a Synodo Nicaena Bigamo rum ordinationem in sacrum Clerum . Hieronymus praefat. in Iudith, testaturi hunc librum suisse a Synodo Nicaena sacris libris connumeratum . Zosimus iam vidimus eidem ascribentem decretum de appellationibus ad Romanum Episcopum,quod idem confirmatur ex Theodorim t. a. Hist. Eccles. cap. . ubi refertur,
Athanasium Episcoporum Arianorum iudicijs oppressum recurrisse ad Iulium Romae Episcopum , ipsosque Arianos ini sis epistolis ad Iulium, fuisse appellationis huius causam nonnihil prosequutos . Athanasius itaque sequutus ut Theodoritus loquitur Canonem E
Iulius accusatores citauit , sed quaenam illa Ecclesiae lex e Non videtur Sard icen sis canon. Haec enim Synoridus post istam Athanasij appellationem coacta fuit, veliquet ex insequenti cap. s. Theodoriti, sit ergo potius
Nicaenus. IΙndubitatum praeterea est Nicaeni Concilij decretum,non tamen his viginti comprehensum, de non celebrando Pascha , nisi die Dominica occurrente pri mum post decimam quartam Mensis Martii Lunam . Hanc enim isti Synodo sanctionem attribuit paulo post habitum Concilium Antiochenum can. I.ipseque, qui Nicaenae Synodo interfuit Constantinus Augustus, in sua epistola , quam refert integram libro eius vitae
turtio Eusebius , & quia in eodem Concilio , ut sidus
90쪽
cintilium Nicaenum. T reflat sit Athanasius epist. de Synod Arim. & Seleuc. de nique hoc idem refert Epiphamus haeres. 69. His adde in epistola Iuli1 Papae recenseri octo, & vi ginti Concilii Nicq ni canones,quorum primus hic est e
Nyn debent praeter sententiam Romani Episcopι Concilia celebrari . Secundus , & tertius canon decernunt de apinpellationibus ad Romani Episcopi tribunal admittendis : neve Comprouinciales quidpiam statuant adue stis vllum Prouinciar Episcopum, inconsulto Romano Episcopo. Insuper Epypti episcoporum epistola ad
Felicem Papam secundum 1Ic enunciat . . Scimus in magna scaeua Synodo trecentorum recem, octo Ερ6coporum ab omnibus concordι ter esse roboratum , non debere absque
Romani viscoρι sententia concilιa celebrara , nec viscopos damnari, ticet haec, ct complura alia necessaria Synodi capitula fuerint abbaereticis quotidiὸ nos infestantibus exusta, nobisque prArepta. Praeterea Atticus Episcopus ad finem adtitum Synodi Chalcedonensis , modum perhibet conscribe ruidarum litterarum quae Canonicae. & formatae dicuntur fuisse in Nicaeno Concilio praescriptum per litterarum Graecarum usum , quarum aliae numerales , aliae nominum propriorum Initiales sint. Ad hoc ta. men aliquis respondebit, visum non fuisse Patribus decretum istud publicari , sed secreto singulis Episcopis consignari, ne facile possent istiusmodi epistolae ab alijs supponi , & ut suppositae dignosci, ac dijudicari
Extant inter Athanasij opera mutuo scriptae litterae huius, & Marci Papq,Latinae,non vero Graecar. Scribit ad Marcum Athanasius Arianos quaquauerSum conquisitos Canones Nicaenos , per uniuersum Orientem concremasse adeo, ut nulli bi tota AEgypto reperiantur horum exemplaria. Addit fuisse primum fabricatos a Nicaena Synodo Canones octoginta , quos eadem adipptuaginta reduxerat. Obsecrat Marcum Athanasius, .
