장음표시 사용
91쪽
7a Notitia conelliorum vi ex Romanae Ecclesiet scrinijs nouum Synodi exemplar ad se transmittat. Respondet Marcus se Nicet nos
Canones septuaginta ad ipsum, ut expetierat, tran mittere. Geming istae litterae Baronio, alijsque pleri que falsae videnturin supno sititiae. Non enim fulciuntur aetatis antiquioris , led mediet dumtaxat testimo nijs, & ipsis tantum Latinis, ut Iuonis Carnotentis p. . decreti c. Io 8.& I o Stephani etiam Papae epist. ad Lutobium Episcopum . Allegatur etiam a Synodo Flo
Alphonius quidem Pisanus, & Franciscus Turrianus ambo e Societate Iesu edidere sub nomine Nicaeni
Concilij canones octoginta ex Arabico exemplari translatos in Latinum, quos ab Alexandrino Patria cha precario acceptos transcribi curauerant alij duo, quos ad hunc Patriarcham de Iegauerat Pius IV. ut ipsum ad Concilium Trid. inuitarent. Huic alterum pla- ne conforme Arabicum , idque vetustissimum exemplar repertum fuit in Bibliotheca eius Cardinalis, qui postea summus Pontifex euasit sub Marcelli II. nomine. Arabica porro lingua fuit olim,& nunc quoque est Lybiae, AEgypto, & Pentapoli vernacula,& vulgaris .
Verumtamen si his plagis tempore Cyrilli Episcopi Alexandrini eanones hi octoginta nonnihil habuissent
authoritatis, quis neget transmissurum omnes ad Carinthaginenses Patres enixe petentes , cum tamen solos viginti transmiserit pAbrahamus Echellen natione Syrus, religione Maronita,l ibrum Romae edit de primatu Romani Episcopi , in quo Arabicorum canonum fidem astruere comtendit.Illic primatum Romanum supra omnes Patria chas monstrat assertum a canonibus Arabicis tertio septimo, & quadragesimo quarto. Iura pariter appellationum a quorumcumque Episcoporum iudicias ad Paeam canone septuagesimo primo.Hosque Arabicos
nititur confirmare, tum pretiato Zosimi ad Concilium
92쪽
cintilium NManum. 7 Carthaginense commonitorio , tum appellatione Athanasia ad Iulium Papamiuxta Ecclesiae legem , veloquitur Theodoritus, tum telli monio Nicamo allega. to, & recepto in Concilio Chalcedonensi, de Roma Ecclesiae principatu, tum denique mutuis Athanasia, &Marci epistolis, tametsi duarum istarum vacillet fides,& nutet authoritas. Suspiciones autem suppositionis Canonum Arabicorum Echellenus isto non prorsus contemnendo argumento amolitur. Octoginta inquit Nicaeni canones Arabici antiquissima traditione asseruntur , & asi eruantur penes Omnes orientales Ecclesias , dudum schismaticas,& hqreticas, tum Melchitarum, qui per Syriam AEgyptum , & Chaldeam diffusi sunt, Graecorumque schisma,& hqresim consectantur: tum Cophto.
rum, qui per AEgyptum dispersi, Dioscori dogma pro-hant: tum Armenorum Eutychis Haeresiarchae sectatorum, qui per ambas Armenias late propagantur: tum Neltorianorum, qui Mesopotamiam, & Babyloniam incolunt: tum Iacobitarum Monothelitarum . qui Ni niuem, & trans Tygrin amplas regiones habitant, Su-Danam, Persidem, Parthiam, quin & per Bactrianam,&Indos diffunduntur. Atqui nemo crediderit uniuei sostoto oriente sparsos haereticos , schismaticosque regionibus religione, ritibusque dispares, linguisque diuersos Ecclesiae Romanae infensos, simul in hoc unum conspirasse, ut canones sub nomine primae cecum enice Synodi ementirentur, Sc configerent, quibus eius quem tantopere avertantur Romani Episcopi supra se omnes, potestas constabiliretur. Scribit Athanasius epistola de Concilio Arim.& Seleuc. fuisse accurate conscripta Nicaenae Synodi acta , lupersunt autem in tria volumina dispertita huius pri
mi Concilij acta per Gelasium Cyzicenum, quorum etiam meminit in Bibliotheca sua Photius . Isidorus quoque in prologo suae canonum collectionis assirmat
93쪽
74 Notitia concilioνummat, se a quibusdam cpiscopis ex Oriente profectis audiuisse,asseruari in illis regionibus visum ab ipsis C dicem actorum Nicarias Synodi, qui mole sua quatuor Euangelia aequiparabat. Verum nec illud Gelasii Cyziceni opus omnes discutit ambiguitates . Haud enim pauca veteres primae notae scriptores de Nicq no Con. cilio perhibent, quorum nullum apparet in opere illo vestigium. Mirum sane est res totius ecclesiasticae hi- , storiar celeberrimas, & pri reliquis memorabiles,quales sunt canones , & acta omnium , primi.& praecipui generalis Concilii: baptismum quoque primi, atque Illustrissinii Christianorum Imperatoris,qui Ecclesiam dirissima , & diuturna praecedentium imperatorum tyrannide pene obrutam non modo in libertatem asinseruit, sed etiam in maximum splendorem, & triumphum evexit, tantis inuolui obscuritatibus, adeoque prauibus, & tamen mutuo dissidentibus veterum testimoni js; ut neque perspicaciora ingenia se ab his e tricare queant, suisque in utramvis partem coniecturis oppo sita.& quasi ineluctabilia dii pellere argumenta e ut alias omittam insignes , & maioris momenti controuersias, quae inter Theologos, validis hinc inde rationibus disceptantur , neque disceptari desinent inter ipsos fideles , cum tamen velit Deus illos, vel ex hoc ipso propriam
inscitiam , humanique ingenia exilitatem agnoscere, atque humiliter profiteri: ut ad dia: scant monente Α-postolo , non
sed sapere ad in- - brietatem.
94쪽
Sub Diuestro Pontifice. t M Vltis rationibus vacillat fides actuum Romana
primae sub Sylvestro Synodi ante Nicaenam . . fierique potest, ut Canones qui primae Romanar tribuuntur, procu si fuerint in Romana illa , quae Nicae. nam oecum enicam sequuta est, eamque conficiuauit . Et sane canones illos, non nisi post Nicaenum, & subsequutum Romanum Concilium commemorat Damasi Pontificale in Sylvestro . & collectiones Conciliorum a Francisco Turriano Societat. Iesu editae. ca teraeque anteriores , non nisi unius meminerunt Romani sub Sylvestro Concili; . Istud celebratum fuit in titulo Equitia , quem Sylvester ipse erexerat in Thermis, quae primum Titi, exinde Domitiani, postremo Traiani, nomen sortitae sunt . Isthic Damaso teste interfuerunt ducenti septuaginta septem Episcopi, qui Niegnum fidem,canonesque approbauerunt . Statutum hic pariter fuit, ne Laicus Clerico audeat crimen inferre. In isto eodem consessu legimus distinctos ordines Clericorum, scilicet olliariorum, Lectorum , Exorciis Rarum, Acolythorum, Subdiaconorum, Diaconorum, Sacerdotum, Episcoporum . Prima hic legitur mentio Cardinalium, tam Diaconorum , quam Sacerdotum urbis Romae. His nimirum cura,& praefectura titulorum, seu precipuarum, ac Parochialium Romς Ecclesiarum incumbebat. nec non pauperum, quibus ad vitam necessaria Diaconi subministrabant. At nos fusius de Cardinalibus ad secundum Concilium Lugdunense agemu S.
Statutum pariter hic legimus , ne Clericus coram Laico iudice causam dicat . Circa illam Clericorum
95쪽
immunitatem a Laicorum iudicios, idem pariter stati tum est in Chalcedonensi Concilio can.9. alijsque permultis Concili)s, praesertim Gallicanis, require infra, quae hanc in rem fusius disseruntur ad Cabilonensi Synodi Canonem M. Edictum quoque hic fuist, ne Altaris Sacrificium in panno serico, vel tincto celebretur,
ted in puro lineo per Episcopum benedicto,quod restrat in uno am Sindonem, qua Christi mortuum corpus inuolutum ruit . , Post Nicaenam synodum statuit in hac Romana Sylvester, ut Ecclesis prouentus quadrifariam dispertiarentur adeo,ut pars una Episcopo tribueretur,secunda Clero ministranti,tertia fabricae, & ornamentis Ecclerisis destinaretur, ultima pauperum necessitatibus applicaretur . Quod ius confirmarunt Pontifices Gelaissius,Gregorius Magnus,atuque relati in decreto c. vom
Prsterea in c. ad hoc I 6. q. I. ex S.Gregorij l.3. epist. LI.& eiusdem epist. ad August Angi. Episcopum resp. I. Meminit hoc idem Concilium baptismi a Sylvestro Pontifice Constantino Augusto collati, & mirificar cu rationis a lepra, cui meden de nefarium ex infantium sanguine balneum medici pret scripserant. Quae historia refertur pariter in posteriori Synodo Nicqna, nec non in vetustis Sylvestri Papq actis,que olim. approba uit Gelasius Papa in Concit. Rom. septuaginta Episcoporum,ut habetur in can. Romana Eccles a dist. is . his alludit Gregorius Turonensis narrans Clod Gueum Francis reaem ad sacrum Lauacrum properasse quasi alterum Constantinum,ut mundaretur a lepra. Venantius Fortunatus eadem Sylvestri acta commemorat invita S. Marcelli . Ex Graecis vero scriptoribus Theophanes, & Simeon Metaphrastes in vitas. Sylvestri , Constantinum perhibent ab ipso baptietatum. Quam in sententiam magis propendet Baronius. BaptiZatum autem Nicomediae sub finem viis Con ι ita
96쪽
concilium Romanum 77stantinum suisse grauissima suadent testimonia. Hozenim diserte assirmat Eulebius lib. A vitae Constantini cap. 62. addens collatum fuisse bapcismum ab Eusebio Nicomediensi. Etiamsi vero scriptor ille sit Arianus ,
cum tamen de re omnium quae suo tempore contigerant notissima, uniuersoque orbi comperta testimonium publicum conscriberet, si iam antea fuisset Romae a Sylvestro cum insidni solemnitate, tantique mi raculi accessione baptiZatus Imperator , non modo fuisset praefracte impudentiae , sed proiectae omnino stultitiae contrariam, & publicam testificationem scriptis mandare apud homines, qui sub Constantino v xerant . Sit licet Eusebrus sui pectus author, non potest tamen ullatentis suspectum esse illius hac in re testimonium . Eidem subscribit Ambrosius oratione in obitum Theodosis: suffragatur etiam Hieronymus in Chronico . Socrates quoque lib. I. cap. 39. Theodoritus lib. I, cap. 33 Sozomenus lib. a. quibus altipulatur Cassiodorus histor. tripartitae lib. 3 Solet etiam hanc in partem proferri leui monium Episcoporum orthodoxorum , qui fuerant in Synodo Ariminensi in epistol. ad Conltantium scripta , quam reserunt Ath nasius lib. de Synod. Arim. & Socrates, & SOZomenus, & Theodori tus, & in fragmentis Hilarius; refert vero ea epistola Conitantinum accepto baptismo ,
ex hac vita in aeterna praemia commigrasse . Coeteiaxum Baronius solo unius Typographi errore subnixus , eo loci pro Constantino legendo autumnat Constantem . . Prouidenamque admonet Ioannes Moesianus in sua Constantiniana Hiltoria legi in omnibus
quae extiterunt Athanasi; editionibus Graecis. & Latiis nis , eo loci nomen Constantini , non vero Constantis , praeterquam in columna Latina editionis Com. melij r in Latina, inquam; siquidem In colum mna Graeca contextus Graeci eiusdem Commetianae editionis diserte habetur Κωσrum; b Caeterum edisio-
97쪽
nes Parisienses, caeteraeque omnes a Commetiana eruplicite habent apud Athanasium loco prςfato τινος, in Gr ca columna,& Conitantinus in Latina. Per. peram itaque ex unius Typographi mendo,quod erat corrigendum ex illibata columna Graeca eiusdem ipsius editionis adiacente illi Llitinae translationi. con tendit Baronius corrigenda esse reliqua omnia Greca, Latinaque Athanasi3 exemplaria, que constanterea primunt Constantinum e sed ipsa insuper omnia tum Hilarij, tum Socratis, tum Soromeni, tum Theodoriti exemplaria , quae cum hanc eamdem Ariminensium cpiliolam referant, nihil habent. sive Graece, siue Latine,Quam Constantinum,quemadmodum,& Cassiodori Tripartita historia . Perspiciae igitur arguunt testi. monia post Eusebium memoratum , tum Athanasij , tum Milatii, tum Ambrosij, tum Hieronymi, tum Socratis. tum Sozomeni, tum Theodoriti, tum Cassiodori: Quibus addendus Gelasius Cyri nus apud Photium, necnon Euagrius, & Chronicon Alexandrinum , Itemque Alexander Monachus in suo Grsce conscripto de sacrae Crucis Inventione libro , fuisse baptizatum Nicomediae Bithyniae in Ciuitate Constantinum Autustum sub exitum virae . . . . Porro vetustiores Conciliorum editiones in unum Romanum Concilium a Nicaeno proximum compingunt,quae in d uo posteriores editiones dispertiuerunt. Sed ista discussio leuioris est momenti , quam ut in ea facienda sit mora.
Gesta per Arianos contra N anam fidem sub Magno cin
FIdei symbolum in Nicaena Synodo proculam re
98쪽
cineilium Romanum. 7ς Nicaenam fidem subdole.& dissimulanter professus este Ideoque a Constantino restitutus sub conditione hac .
ne Alexandriam reuerteretur , ut docet Athanasius Apologia a. Addunt Socrates, S Sogomenus edictum Constantini ut decretis Nicaenis ab omnibus obtem
peretur, propositis in refractorios poenis exiiij, & bo .norum amissionis: vique Ara; libri non modo hqretici, sed etiam obscaenus ille quem Thaliae titulo inscripse .rat ignibus traderentur et ut vocarentur Porphyriani omnes huius haeresis sectatores odioso Sophiste nomi- me , qui nefarijs libris Christianam Religionem prosci-eserat . Dum vixit Constantinus Ariani Nicaenae fidei aperte obsistere ausi non sunt et Ateam labefactare, α quasi occultis cuniculis subuertere non destiterunt , assiduis aduersus praecipuos huius fidei cultores molitationibus, & apud principem calumnijs,in Athanasium praesertim furor illorum desaeuijt. Vita functo post Nicquam Synodum, Alexandro, clerus, populusque Alexandrinus , in sedem Alexandrinam promouit Athanasium, obsistentibus licet, & frementibus, in diesque tumultuantibus Arianis. Fax Arianorum praecipua erat Eusebius Nicomediensi, Episcopus, qui aulicis artibus Constantini gratiam , & consuetudinem in primis nactus suerat . Hic imperiale rescriptum ab illo per dolum extorsit minis
. refertum aduersus Athanasium , nisi Arium in urbem Alexandriam, & in communionem reciperet. Athanasius tantum malum prudenti responsione diuertit , responditque Arium recipi non posse sine manifesta fidei Nicaenae,& publicae quietis proditione . Videndus ipse Athanasius Apolog. a. Theodori tus l. I. SOZOmenus l. I. & Russinus i. a. qui simul reserunt haec quae sequuntur.
Eusebius Nicomediensis doli , & scelerum artifex
99쪽
8o Notitia conciliorumpem criminantes fuisse ab illo per summum nefas A
senium trucidatum. & retentam Occisi manum ad ma. qicas praelii gias, quam ad criminis indicium profereis hant . Huius, aliorumque criminum quae Athanasio imputabantur cognitionem Imperator Synodo commisit, quam suadente Nicomediensi Caesaratae Palaestina Metropoli indixit, cuius erat Episcopus Eusebius alter Arianae lectae dux inter prςcipuos, qui scriptis libris , & habitis coram Constantino orationibus tria
summa erat commendatione. Gesaratam ita ire con ueniunt orientis Episcopi maiori ex parte Ariani. Crutatus Athanasius horum iudicium declinabat , tum
quia in sensos aduersarios ipsos patiebatur, tum quia illorum non suberat iurii dictioni , utpote altioris Seis 'dis & Ecclesiet Patriarcha. At Constantinus ab Arianis elusus mandat ei, ut se iudicio Synodi sistat, neque causam suam fuga, & lindebita euasione prodat, si sit innocens: simulque Synodum transfert in Tyrum Phq-niciae Metropolin, atque Eusebianorum suasu Dionysum Comitem illiHuldictissimum,& professione Aria.
num, cum militari manu delegat ad Synodum.
Athanasius sic affectum videns Constantinum satius duxit, Tyrum concedere, secumque adduxit quadraginta septem sus Patriarchiae Episcopos , quos inter eminebant sancti Consessores Potamon , & Paphnutius: preter quem numerum Eusebiani sex ginta Episcopi conuenerant,ut scribit Socrates, I. I.c.ao, his ominnibus prssidebat Eusebius Caesariensis . Iubent Euse-hiani. ut Athanasius stet reus, suamque coram Synodo causam dicat: tum Potamon Heraclatet in AEgypto Episcopus,ut refert Epiphanius hi resi 68.conuerius ad Ceis fariensem Eusebium, haec illi lacrymans exprobrauit: Tu Eusebi sedes stante in tuo conspectu Athanasio e- quis tantam indignitatem no perhorrescatρ an ne meo mili, te mecum in carcerem, dum furebat Diocletiani persecutio fuisse detrusum e illic orbatus oculo
100쪽
cintilium Romamum Mfui,ut id hac lacte vides,& poplite succisus ob constanatem fidei confessionem. Tu vero nullam in tuo corp re referens notam dimissus es, integer, & ilhesus, quia Gentilium acquiescens voluntati libertatem tuam, &corporis indemnitatem proditione redemisti Christianae religionis. Protestatus Athanasius primit m fuit de iudicum incompetentia,sed ipsius a Pseudo. Synodo declinatione reiecta, producti sunt accusatores ex Meletiana factione manum exhibentes,quam mentiebantur occiso per
ipsum Arsenio amputatam. Arsenius porro qui nisi fuga salutem quesivisset,proxime ab Eusebianis,ne flagitium internosci posset tam perdits ipsorum impost ure in occulto strangulandus erat, per insignem Dei prouidentiam, paulo ante de carcere dilapsus, nocte intempesta ad Athanasium diuerterat, qui eum hactenus abditum de repente in conspectu Concilij malignantium constituit,eiusq; pallium ex utroque latere remouenso En, inquit, Arsen ij dexteram , en etiam sinistram eius, dem manum: nunc ab his accusatoribus percuncta mi ni via denam istam quam proferunt hominis manum acceperint 8 Scribit praeterea Theod. l. I. c. s. suborna
tam ab Arianis mulierem postulasse Athanasium illati sibi per vim stupri, cum illum suscepisset hospitio.Cum igitur mulier in Athanasium suas querelas propone Tet , progrediens Timotheus Presbyter, ego ne ait mulier vim tibi,& stuprum intuli λ tum ipsa credens,ec se sibi ignotum Athanasium, conuiti s Sacerdotem eX-cipiens rem prie fractius asseuerat , & iudicum fidem contra Timotheum obtestatur ad sceleris vindictam . Obiecta pariter Athanasio fuit sacri cuiusdam calicis effractio,quam cum ille negaret, commisit Pseudo Sy
nodus hanc inquisitionem delegatis a se infensissimis Athanasio Episcopis Theognidi Nicaeae, Ualenti Mursi, Vrsacio Singidonis , alijsque Arianis Episcopis, ut in Mareotidem profecti, rem plenius inuestigarent.
