Joannis Jacobi Rambach ... Sylloge dissertationum ad rem literariam pertinentum

발행: 1790년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

rsa De Ratione Scribendi

disciplinarum vel florem, vel contemtum influunt, earundemque satis rursus sic impelluntur, ut, quae de hac historiae scholarum parte disputest habeas . sane multa , notatuque dignissima. Itaque de diversa, quae in Academiis inde a multis retro seculis obtinuit, philosophandi ratione . deque philosophia nunc sectaria, nunc eclectica, quae

que denominandas; . de his igitur omnibus copiose dici posse, quis non videt' ripudem non sum inescius, ex ipsis philosophiae annalibus haec esse . . depfomra, & videri quibusdam posse, velle me in alienam messem immittere falcem: sed tamen est certum, quid respondeam. Disciplinarum enim scholarumque historiae tam arcto inter se, ac sere sororio continentur vinculo, ut mutuo se invicem iocipiant auxilio, ti alter a alteri lumen quasi accendat. Quare quis me reprehendat, aut quis. mihi iure succenseat, si, quantum historia liti raria adserre potest adiunienti, tantum inde desumendum putem ΤUerum neque sic omnibus osscii sui partibus desunctus mihi videbitur eius, quam nunc quaeri- mus, historiae scriptori Disputabit ille, si me, audire vult, de libris, ad quos vel legendos, vel vertendos, vel imitatione exprimendos, riteque I expli-

192쪽

, Usoriam Scholaraim. 383 explicandos, cuiusque seculi praeceptores principes extitere auctoresque. Dicet quoque de lingui artibus, disciplinis , quibus sensim eruditi suere iuvenes. Ubi non poterit non intelligere, quam varius diversis temporibus suerit ambitus studio . rum, quibus puerilis aetas impertiri solet. Scilicet

olim, cum Vel tot. nondum inventae essent artes, vel ea, quae ad laudem hominis elegantis & venusti unice valenr,aut in spem suturae oblivionisdiscuntur, e scholis exularent, vel intra pauciores continerentur midia litterarum, nec tam immensi exrarent exercitus hominum, eruditionis certe nomen profitentium, olim. inquam, paucioribus contenti esse iubebantur iuvenes, nec tanta, quanta hodie,

- discendorum copia Gmehantur. ,-

At quaeret quisphun: quid' istane omnia. quae tu proposuisti, vehementer uritia putas - Εgo

vero ingenue confiteor, plurimas hinc exsurgere. .utilitates, quaS qui non vident, non anima iv sunt, nae illi turbulenro fucuntur errore. Est enim magnum prosecto huius historiae beneficium, quod praeclaram osteri opportunitatem, literaruin vel incrementa, Vel decrementa, quatenus quidem a Miter'rum educatione pendent, penitius perspiciendi. Neque negari ullo pacto potest, egregie hinc intelligi poste, qui fuerint seculi cuiusque

mores, quae studia, quis gustus. Haec Vnim' omnia. dici vix potest, quantopere ingeniorum krmationem regant, & ab eadem regantur. Quare

193쪽

I 84 Ratione Scribendi .

si vides, uno alterove abhinc seculo ad auctores graecos latinosque, &ad utramque, qua illi usi sunt, linguam diligentissime colendam, relara fuisse omniar mirarine poteris, qui factum sit, ut illai tempestate plerique eruditorum insigni quadam memoriae vi magis. quam ingenii acumine conspicui suerint, nec vitam praeceptis publiee pri-.vatimque utilibus instruxerint, sed haec ipsis, qui- 'hus impallescebant, studia ad vanas saepenumer subtilitates redegerint. & ex amplissimo campo in iangustias.&Grammaticorum dumeta compulerint . lSi porro animadvertis, quam dissicilis, quam ieiuna planeque inutilis suerit linguae latinae tradendae τatio tum, cum ALEXANDRI GA Doctrinale, l. aut Vocabularius hrevilaquetιs eum arte diphton-gandi, punctandi ta accentuandi, aliique eiusdem. Iarinae libri, quorum ipsi tituli barbarismis sunt l

insigniti, in scholis regnarent ita, ut iuveneS, ab ipsis purae latinitatis sontibus, remotissimi, delia . rantes illos misereque balbutientes scriptores edis. 'cere cogerentur: mirumne tibi videri potest. l

η I aste scribenti mihi, &, ut fieri zlet, libellum

aliquem evolventi, eccUl offertur egregius LU THERI locus, quem facere noli misiurn. quin l

194쪽

extitisse .iam tot ignorantiae monstra, tot homines insulsos, &, quod de monachis suae aetatis dicit ERAsmus, ab imis unguibus ad verticem sum' mum ignavia stuporeque concretos Denique si cogitas, philosophiae docendae munus antiquissimis temporibus suisse penes viros, artibus liberalibus politos, repuhlica egregie administranda claros, cumque hominibus magnis & elegantibus viventes; discipulos vero illorum non iuvenes solum fuisse . nobiles, & ad omnem humanitatem vel ingenio, Jel educatione domestica, vel artium magistris eruditos, sed etiam matura aetate viros L iam in republica' versantes: obscurum ne tibi esse poterit, cur vetus illa philosophia tam suet it popularis, o data, elegans, copiosa, & felicitati, quam sibi propositam habet, consequendae accommodata , Nonne, ocum has philolbphiae inter Graecos laetin sime efforescentis causas perpendis, sacillimo negotio colliges, non potuisse eam non tristi & acere ho lato uti, ex quo Scholasticorum argutiis suit

depravata, inque scholarum renebraS relegata, ut, . popularitatem Omnem amitteret, neque amplius

viister Seiusm, ba mir innen genaarteri 'gnd in dencisualibus und Temporalibus, da mir deo halin gestant in kurch se viei Sistupen, Pingst und ctaminer. ol miserrimam scho, Iarum faciem l o beatos iuvenes, quibus nunc peditior patet ad Gruditionem via l . ' .

195쪽

I86 - , De Ratione Scribendi

disciplinae 7 Possem adhu 'commemorare multa, quae me movent, ut eam, quam descripsi, historiam scholarum magnopere utilem putem : sed nolo longior esse in re tam perspicua, & tot

Quoniam vero nihil adhuc dixi de altero illo negotio, ad quod attendere volo eum, qui hist tiam scholarum laribendam .suscipit; restat, ut, quomodo illud perficiatur, dicam brevissime. Scilicet indaganda sunt, quam fieri potest, diligentissime colligenda earum, quas scholae perpessae

sunt, conversionum argumenta n caussae. In quo idem servandum videtur, quod de suo quodam in recensendis argumentis more dicit ANTONIUS, qui non numerare ea solebat, sed expendere.' Non enim refert, quam multas adseras caussas, sed quam bonas, reique, de qua disteris, accommO-' datas. Quie igitur exiles sunt & nugatoriae, vel nimis late patentes, nec ex ipsis visceribus sumtae, aberunt penituS & eiicientur; reliquae omnes, sicuti sanguis in corporibus, sic per omnem histo riam suis esse debebunt. Aloe sunt horum argumentorum nonnulla latis quidem illustria atque perspicua; alia vero patallo abstrusiora. I interdum sic latentia, ut ad ea assequenda acri & intelligenti opus sit iudicio. Quare quo plura quis Iegit, audivit, meditatus est, atque tractavit, eo

196쪽

Hisoriam Scholarum . I 87

facilius rerum ipsarum, quae . ad historvim schol irum pertinent, fontes sibi poterit aperire. Et intelliget ille etiam, quod omnis historia clamat, ex tenuibus initiis res tape ortas esse gravissimas. Verum haec omnia satis iam nota fiant & pervulgata, ut qualicunque mea oratione non indigeandi .Itaque illuc redeamus, 'ideamusque, quibus tandem caussis res scholastica nunc. promota fuerit atque ornata, nunc impedita & tantum non o pressa. Sunt autem illae tam variae atque multiplices, ut difficilius sit, orationis exitum, quam

principium invenire. Alias enim offert historiatum civilis, tum ecclesiastica, easque vel ex imperiorum rerumque publicarum indole, vel gentis cuiusque moribus, vel religionis sacrorumque constitutione derivandas. Aliae isti, de qua nunc loquimur, historiae communes sunt cum ingenii humani historia, quam .cum nuperrime adumbrarem, attulisse mihi Videor plurimas, quae huc per- tinent, caussas , morales aeque ac physicas. Quo ex numero etiam sunt illae, quas nobis aperiunt tempora cuiuScunque reipublicae vel imperii pacara aut turbulenta, quae maSnam omnino vim h hent, cum ea sit hominum in universum omnium indoles, ut, ad quamcunque rem temporum impetu deferuntur, ei vel malcime adhaerescant. En igitur amplissimum campum, in quo e currere,

197쪽

r 88 De Ratione Scribendi

virtusemque suam commohstrare potest futurus historiar scholarum scriptor. ' Atque videbit ille, 1 solertiam adhibuerit, alia adhuc multa, quibus sepenumero essectum fuit, ut vel florerent scholae, tel mutarentur, & aliam ex alia acciperent so '. mam. In .quo illud praesertim admoneo, ut ratio habeatur virorum, in quibus singularis quaedam,' se incredibilis, propeque 'divina extitit ingenii vis. Hi enim, qua sunt praestantia & auctoritate, aetatis suae homines ad sui similitudinem facile rapiunt, idque adeo essiciunt, ut discentium studia, docentium vero rariones & consilia huc illuc .i clinentur. Denique de seculi genio, cuius paullo ante mentionem inieci, quid me attinet phira

commemorare φ. Adeone quemquam a veritate .

alienum putem, quin intelligat, quantopere ille genius discentium animos nunc 'excit it alueri que, nune pestilenti quodam sidere assiatos, ab optimarum artium studiis retardarit': li, Unum adhuc Testat, quod nescio, an sit con temnendum. Perrinet id ad terminos eius, quam quaerimus, historiae, recte definiendos. ' Facile enim hic peccare solent homines, antiquitatis praesertim amore ita correpti, ut, quorum nulla extanr monumenta, quaeque oblivione' dudum unt obliterata, anXie perquirant. & magnam inde laudem se consequuturos putent. Qua in revehementer erra't, quotquot scholas adeo antea

198쪽

diluvianas destribunt, τ& magno certe eonata magnas nugas agunt. Namque in rebus tam lonaginquis. omnique memoria destitutis, nihil certi definiri, nihil ad liquidum perduci potest. Itaque historiam chol/xum conditurus: ni istas laciat hastnugas, & otiosorum hominum deliramesta. I Eam

potius sequatur viam, quae tutior sit, D ubi firmiori pede incedere possit. Disserat ille de Aeavntiorum. ursarum, Gel um, Romanorum, Germanorum, aliarumque gentium scholis, quarum non ob res solum magnifice gestas, sed oblitteras egregie excultas illustre quondam fuit no- meh. Et quoniam religione Christiana per omnem, quam late patet, orbem invecta, magnopere mutata fuit scholarum facies, disquirat ille & dilige - ter exponat, quae inde orta sit iuvenum educandorum ratio. Ubi varias constituere poterit perio eos, varie iam a variis designatas. ScHoppκRUIessenim, celeberrimus quondam scholae Norolingetis, Rector & nuperrime adeo rebus humanis ereptus,

rem Christianorum scholasticam in quatuor dispesci vult periodos. Quarum prima dici pdtest patristica; altera nomen habet a Cumis , littera. . rum sua aetate iugientnim statore; tertia mon ' chorum scholaa complectitur; quarta denique inda. . a sacris

199쪽

xso De Ratione Scribena m.

a sacris sec. XVI. expurgatis ad nostra pertingit tempora. Hos igitur limites, haec intervalla sibimnstituat is, qui de historia scholarum adornanda V cogitabit unquam. Sic enim iter tam longum . eius conficiet, δc habebit interdum, ubi tequiescat, viri que quas colligat. . ε .

200쪽

COMMENTAKIO, DE ADIAPHORIS

IN UTROQUE SACRAMENTO,

BAPTISMO ET EUCHARISTIA,

SEARCH

MENU NAVIGATION