Hortorum libri IV, et cultura hortensis

발행: 1780년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Et quamquam ad cultum non sat respondeat omnem, Flos amat ille coli, vestrae ne parcite curae: Omnes vincet opes Vestri, si floreat, Horti. Ipsa per areolas buxus tondenda , sub ipsum Septembrem , primive tepent cum tempora veris : SSISi prius effusum paullo mollitus ad imbrem Ramus erit : nimium ferro ne forte resistat. Cuncti autem nec sorte una , nec legibus iisdem Nascuntur flores : positis pars altera granis , Altera tuberibus , pars provenit altera bulbis. 89o Mense sub Octobri, bulbos tellure refossa , Longa super tabulata , sereni ad luminis auras , Ordine proponunt longo , dum protinus omnem Collectum aestate humorem , tellure sub ipsa , Ad solem exuerint : purgatos tempore certo , 89 Committuntque solo rursum, scrobibusque sub altis Infodiunt, rigidae durent ut frigora brumae. At non tuberibus similis debetur habendis , Cura ; semel quae missa solo . se sponte profundunt, Summam subter humum: tamen altius infode bulbos 9co Tuberibus , majoris egent humoris , & ipsum , Ni fundo subeant , metuunt penetrabile frigus. Quod si non ipsos inter constare colonos Comperias , flores qua tempestate serendi,

Observabis , ubi cedenti Scorpius ibit 9ost obvius Erigonae , chelasque movebit inertes et Cum gruis auditur raucae , de nubibus altis , i Non est ulla magis plantandis floribus aptat Tempestas : terram , si paucis ante diebus , i Humifer Autumnus modico tepefecerit imbre, fas Ipsa sinu tellus bulbos compleXa tepenti ,

82쪽

Lartificum humorem germen diffundit in imum.

Effusos ne terra tamen restagnet ad imbres ,

Unde soli lando hul hos corrumpat aquosi , 9LI Aggesto clivum in modicum , paullumque tumenti Pendentique solo, flores plantare iuvabit.

EAcidat, ut prona tellure superfluus humor. Sic famulos , flores nuper plantare monebat

Nostrius, Augustis custos qui praesidet Hortis

92 Ornandi ruris magnus monstrator, & omnis Egregius culturae Hortorum, artisque magister. Contemplator item . felix quae Luna serendo est Namque illam caeli, tempestatumque potentem Et tellus colit omnis , & alte obserVat euntem, 92S Dum caelo fulget radiis argentea puris :Illius & saciles veniunt de munere Venti, Atque suos ponunt aurae, tolluntque furores. Post quartam , donec plenum se curvet in orbem , Optima floribus est satio , cum deficit, omnis 93o Infausta est operi, nec terrae est apta moVendae. Nec caelo agricolae invito date semina terris rQuando Luna Vetat, Lunae parete vetanti: Cumque favent stellae , stellas audite laventes. Vos & araturo monstrabitis astra colono

93 1 Parrhasides stellae , solae vigilare soletis Omnibus e stellis, solae & monstrare potestis. Sunt qui saepe suos , medicato semine , flores

Folliculo majore , sinus laXare tumentes , Et calycem angustum , soliorum implere comantis o Luxuria, dc contra morem turgere docebunt. Sunt etiam, certa qui floribus arte , colores ,

conciliare alios, aliosque inducere odores,

83쪽

LIAE RI. 3 S

Et propriam norunt formae emendare figuram , Aut differre suos, in non sua tempora, latus , Aut illos, partu properato , urgere morantes. i Quae tibi deliciae faciles, sumptuque parandae Non magno e nec enim praestent qui talia, deerunt. Sed quae floruerant extremos Solis ad aestus, Dum gravis ardentes urebat Sirius agros , Hibernos etiam durant Τanaceta per imbres , Clara colore suo , crispaeque volumine frondis. Hunc primus , Poeno quondam de litore, florem , Dum premeret victor dura obsidione Tunetum , Carolus Austriades terrae transmisit Iberae. umque riget brumale gelu , primaque December Urit humum glacie , Scythici sub frigore caeli, armaticosque viret nigranti flore per agros Helleborum , summasque nitent Aconita per Alpes utea : namque alium florent diversa per annum. Inde Pharetrata Cyclaminos Perside missas, Curvaque Laureolam Μoci per litora natam , Atque Crocum , viridis super alta cacumina Iurae , crescentem, largumque eoma , folioque Μerastum, Zt toto passim vernantes Bigore Sonchos , Vec non , mensibus his, Narcissum sera comantem Slorere aspicies , & brumales Hyacinthos. Sed contra tristes ventos , hiememque nivosam , Laesurumque gelu, flores defendite vestrosongestis stipulis , & multi stramine sceni ,

ultores : donec redeat clementia Veris. 'am varii per agros , hiberno tempore , casus, immeritos varia exercent discrimina flores. At quis te, quis diVum autem, tam numine duro,

84쪽

3 6 HORTORUM.

Hortorum decus , & formosi gloria ruris , 97I Perque nives medias , & acerbi incommoda caeli , EXposuit teneram rigidis, Anemona, procellis Tempore digna alio , & caeli melioribus auris.

Namque colorato cum primum murice blandum EXeris os , lucique comam diffundis apricae, 98O Et picturatos non uno errore colorum , Ostendis diversa sinus , flammasque comantes , Spectantum meritos in te convertis amores: Et nullus florum numero tibi certet ab omni , Aut sic crispari, aut totidem ostentare coloreS :983 Ipsaque , quam radio , per vellera texta , sonanti Sidoniae ducunt matres, tibi purpura cedat. Hanc Flora, ut perhibent, stimulis agitata malignis ;Invidiae, caelo immeritam damnavit iniquo. Illa, ut erat Graias inter celeberrima nymphas , 99o Forma excellebat: sed obest quoque forma puellis et obfuit huic certe. Nam dum fortasse per agros , Libertatis amans , frigus captaret, & auras , Impleretque sinum Ventis, non aemula nympham Flora tulit Zephyri conjux , studioque mariti'93 Exarsit: divae numen mox sensit acerbae Infelix Anemona, suos quae clara per agros , Servasset sormam , si non formosa fuisset. Quaeque fuit patrias inter pulcherrima nymphas Nunc flores inter flos est pulcherrimus omnes. icoo Et Venerem fert fama, suum dum plorat Adonin , Fulmineis torvi perfossum dentibus apri, Illo praecipuum solatam flore dolorem. Nam postquam sum , quod erat mortale , cruori

Eripuit, sacroque aspersit denique succo :

85쪽

LIAE RI. 37

Haud mora , purpureo natus de sanguine flos est Ioos Purpureus , Veneri ereptum qui penset Adonim.

Ut nori non est unus decor , aut color unus ,

Vidi gramineo qui plenum cespite discum ,

Illius vario perfundant semine floris. Mox ubi se primum profert, vis multa colorum IOIOIlludit spectantum oculis , & amabilis error. In Lucemburgis sic Gasto Aurelius Hortis , Hujus floris amans , illum plantare solebat: Florentemque , domus intra penetralia , discum Mandabat coram afferri, mensamque sub ipsam : Io II Seque, suamque aulam aspectu oblectabat amoeno. Sic te , prae reliquis Anemonem floribus unam In primis colere , hiberno sub Sole , monebo , Omnibus egregios flores ut crebra profundat Pulvillis , & parte Hortum plus occupet aequa , IOZOUna suo cladem Hortorum, rurisque ruinam , Atque hiemis vultum horrentem solabitur ostro. Arvaque dum soliis squallent inhonora caducis , Et sterilem pluviis contristat Aquarius annum , Squallentes crispo recreabit murice campos et Iozy Illa tamen sese meliori proseret ortu , Lenis ubi placidi spiraverit aura Favoni: Namque & amatZephyros Anemone,& amatur ab illis. Floribus at variis omnis dum pingitur annus , Ne semper pictos Hortorum respice flores : Io 3o Respice ad auctorem florum, caelumque salutans , AEthere cum lucet puro , de nocte serena , Contemplare suos , ut habet quot sidera , flores.

86쪽

ARGUMENTUM

LIBRI SECUNDI.

MORUM necessitas , sacraque ma- ljestas. vers. I. Villae positio. 22. Ratio nemoris plantandi. 42. Praecipuae arbores ,

Quercus, Vculus, Vimus, Tilia, Acer, . Pinus , Fraxinus , Populus , Carpinus Cupressus , Oc. 49. OrnatriceS arbores DPhilbrea , Gelsiminum , Malus aurea Citrus , MFrtus , Rhododaphne , Laurus MLigustrum , Malus Punica , Dumi, Oc.. I9. Nemoris spatia , , decor. 64O.. Tonsilia ejus texta. 63 F. felicitas ta

87쪽

LIBER SECUN DUS.

Ε nemora, atque omnis nemorum put cherrimus ordo, it spatia umbrandum late fundenda per Hortum avitant: Hortis nam si florentibus umbrabsuerit, reliquo sua deerit gratia ruri. Vos grandes luci, & silvae aspirate canenti: yl: mihi contingat, vestro de munere , ramus , elant unde sacri quando sua tempora Vates ,3se & amem meritam capiti imposuisse coronam. Iam se cantanti, frondosa cacumina , quercust linant, plauduntque comis nemora alta coruscis. Iosa mihi laeto fremitu, assensuque secundo , totis plausum responsat Gallia silvis. ec me deinde suo teneat clamore Cythaeron , aenalaque Arcadiis toties lustrata deabus,on Dodonaei saltus , silvaeque Molorchi, I si nigris late ilicibus perplexa Calydne ,

on vallis nemorosa cupressiferae Cyllenes. na meos cantus tellus jam Franca moretur, uae tot nobilibus passim laetissima silvis ,

inspicienda sui late miracula ruris zostendit, lucisque solum commendat amoenis. Quisquis es , in patrio villam qui condere fundobrie paras : hac parte tuas metaheris aedes ,

88쪽

Unde tihi liber pateat prospectus , in Hortum

Extantem , vitroque domus hi patente senestrae

ordinibus Iongis Eoi lumina Solis

Accipiant. At qua veniunt de parte procellae , Horrifer unde Aquilo brumam molitur , & imbres . Plantabis silvam. Ni contra providus obstes ,3O Omnia quippe ruat Boreae intractabilis ira, Ille etiam rupesque altas , montesque supremos Silvifragis agitat fabris , & murmure rauco , AEstuat, illisis per colles robora ram Is Quassa gemunt, plangunt valles,&magnus OIympus. 3I Tuque adeo silvam rapidis opponere VentiSSis memor , ut frangant Ventorum Verbera rami.

Talis & ipsa , mari qua Neustria parte Britanno

Procurrit, silvis late defenditur altis Oceani contra ventos , Boreaeque furores r c Hic pagi ingentes, ingentia praedia magnis Divisa arboribus , toto sub litore prostant. Nunc age, quae nemoris ratio , quae forma parandii Expediam. Quamvis ipsa de stirpe parentis Pullulet, & tenues tollat se Quercus in auras , I Aut mutata solo , ramis eXultet opacis :Forma tamen nemoris non sit mihi gratior ulla, . Quam quod per campos , posito de semine , crevit: lEt quamquam sit agro praelongum tempus inerti Durandum , ac tardae surgant de semine Quercus: :so His tamen, his longe veniunt felicius umbrae, Nam certum est de glande satas radicibus imis Altius in terram per se descendere plantas :Majoresque adeo in coelum profundere ramos.

89쪽

Seu quod dediscant mutatam semina matrem , Degeneremque ferant alieno ex ubere prolem : Sive quod ipsa sibi cognatae inolescere terrae Glans primo melius paulatim assuevit ab ortu. Proinde nemus sparsa cures de glande parandum: Sed tamen ante tuo mandes quam semina campo , Ipse tibi duro robustus vomere fossor 6o Omne solum subigat late . explanetque subactum. Cumque novus fisso primum de germine ramus Findit humum, rursus ferro versanda bicorni

Consita vere novo tellus , cultuque frequenti Exercenda , herbae circum ne forte nocentes 6 Proveniant, germenque ipsum radicibus urant. Nec cultu campum cunctantem urgere frequenti, Et saturare fimo pudeat, si forte resistat Culturae : nam segnis humus superanda colendo est. Ipsa tamen ratio nemoris non una serendi. 7

Est qui per campos spargit sine lege, sine ullis

Ordinibus glandes : at digerit alter in aequum omnia quincuncem , certis dimensa figuris , . Ut latere ex omni, recto via limite quadret. Ludicra uti fictis belli simulacra sub armis , TIBuxea composuit legio, quem Schaccia ludum 'Nympha Italis quondam primum monstravit in oris. Exhibet alternos tabula interpicta colores , Atque omnis justo partitus limite campust Equali & spatio, & forma respondet ab omni. 8o Tuque adeo sectas seu matrum e corpore plantas Deponis sulcis , seu terrae semina mandas ,

Indulge ordinibus , terram juvat ordo , quod ipsis

90쪽

Divisa arboribus , vires dabit omnibus aequas ,

Et Vacuo poterunt se rami extendere caelo.

At dum spem primis ostendit frondibus arbos :Tu procul hinc pecoris prohibe genus omne petulci

Urentesque malo nova germina dente capellas. Acer equus colles hinnitu rumpat acuto , 'O Liberaque immensos errent armenta per agros , Sed parcant nemori tenero, ramoque recenti.

Pro quo , sunt circum , lento de vimine , se pes Texendae, aut fossa rivus tellure per herbam Ducendus, longeque greges post claustra tenendi. sue Deinde ubi jam certos paulatim silva per anno SCreverit, & terrae radicibus haeserit altis ,

Omnis ramorum ferro tollenda recurvo Luxuries : ne par nondum sub pondere truncus Succumbat, ramoque animos Profundat inani. IOOIma autem teneras Quercus quas stirpe recides .

Has se efferre solo , & magis exultare videbis . Ceu plus accipiant, ipsa de caede , vigoris :Et quae terra humili se tollere, tempore longo, Vix potuit, tenues demum manifesta sub aurastos Assurget late ramis frondentibus arboruCum vero validis radicibus ardua cauo Exierit, poteritque Notos durare frementes e Vestra sub enodi describere carmina trunco ,

Discite, pastores , & iniqui jurgia pagi.

xio Ne tamen aut ferro immiti, rigidave hipenni. Ne lucos violate insignes grandibus umbris , Illis numen inest : sunt qui Videre fluentes . Roboris incisi laeso de cortice, guttas

SEARCH

MENU NAVIGATION