Regnum animale ... cujus pars septima de anima agit

발행: 1849년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ET AMICITIA. 10t consortium acquiritur vocatur amicilia; parentum erga liberos, et caeterorum erga - consanguine OS et assines est amor, sed erga caeteros non sanguine conjunctos est amicilia; amor eliam societatis et patriae dicitur, qualenus connascitur. Amor est inter pares et impares, amicilia vero inter pares, inferiorum erga superiores nec dicitur amicilia, sed veneralio, quae facile amorem parit, nam veneralio Superiorum est naturalis, et unicuique amoti inest. Sed amiciliae sunt plures causae, naturae et gradus. Regula communis est, quod concilietur amicitia per similitudinem morum, id est, animorum et mentium: animuS qui est status exiernus mentis et solius cerebri, nec respicit sines, Sed solum voluptates corporis, non asscitur nisi ex paritale conditionis, aetatis, Sexu S, fortunae, Vultu S, B Clio Ilum, amicitia inde restillans est insanium, puerorum, adolescentium,

etiam adullorum qui plus animo et voluptatibus, . quam mente et desideriis sinium rationalium reguntur; in his etiam est Saepenumero prima conciliatio, nam ab externis de internis iudicamus. Amicilia vero ex causis rationalibus conciliata est ab ipsis finibus, in quos uterque conspirat, ex illis enim de similitudine judicatur, ideo quantum desideramus fines, tantum amamus socios et consortes qui promovent sines, fines enim ei media, seu sines omnes intermedii pari passu vadunt Fines sunt Vel corporei et pure naturales, vel sunt rationales, vel sunt spirituales; ipsae . assectiones gratae sunt sines, ita h0nesti cum honestis, scelerali cum sceleratis, amicitiae cum consanguineis, . et sic porro. Sed in amicilia etiam requiritur, ut unus sit agens, alter. patiens, si uterque agens, si collisio, ut intermorOSOS, iracundos, invidos, avaros; amiciliarum etiam Va-

riae naturae Sunt; datur sincera, datur simulata, datur eliam amicitia odio mixta. persaepe animum alicujus et mores odimu S, mentem aulem et voluntalem, id est, ipsum hominem amamus, et vice versa; imo quandoque cum a malo non Vi Vere,

et cum inaniato vivere cupimus; ipsa nostra assectio principalj sel amor dominans est mensura amicitiae erga alterum; ita liquet quam copiosa materies sil amicilia. Regula communis debet esse, quod amandi sint omnes, et simul odenda eorum vitia, id est, quod etiam inimici amore, non vero amicitia sint amplectendi; amor enim est naturalis et ipsius mentis purae et

112쪽

li 2 ODIUM.

animae, amicitia vero acquisita et est animi et mentis rationalis; fines animae sunt spirituales, quarum prima est felicitas aeterna, quando singuli in his sinibus conveniunt, respiciuntur ut jam socii, quos nihil nisi amor ligat; ita animarum erit amor,

utcunque inimicant mentes: absque hoc amore spirituali nullus est amor divinus, per hunc enim unice consociantur animae, si ad unicum hunc sinem collimant. odium. Odium non est privatio amο- Vide timidiam et Nindictam. ris, sed est amor mali, sic odi

um Veri.

Odium est naturale et acquisitum. Odium naturale est amoris, odium vero acquisitum est amiciliae contrarium. Uliamor est assectio grata, sensoria laetificat, sanguines et spiritus animales novo calore, lumine et vita restaurat, et singulas partes corporis reficit, ita odium est assectio ingrata, et sensoria contristat, sanguines et spiritus animales infestat et meliore suavita privat, et singulas partes corporis destruit; animus tunc angitur, et cerebrum comprimitur, ex solis infortuniis exhilaratur, serenatur et eX panditur: Siculi amor est i onjiinctio animorum et mentium, ita odium est disjunctio : et siculi amor est vita et coelum, ita odium est mors et infernum; disconvenientiae, discordiae, disti armoniae odio conveniunt, summa foret laetitia summi odii, si rueret coelum terraque. Sed odii lamnaturalis quam acquisiti sunt plures causae, naturae et gradus; odii naturalis causae a flatu intellectorii puri et animae scaturiunt, quot enim animae et quot intellectoria. lol diversi staliis; sunt enim essentiae et formae spirituales perfectiores et impersectiores, optimae et pessimae, in illis amor et harmonia, in his odium ei distiari nonia regnat, in quibus amor, sunt eS- Sentiae coelestes et secundum amoris gradum amori supremo seu Deo propinquiores, gratiores, feliciores, in ilitibus autem Odium,' sunt essentiae in f rnales et secundum odii gradum a Deo remoliores, ei in graliores et infeliciores. Odi uiri Vero acquisitum nascitur et crescit a dissimilitudine aut morum, et a

113쪽

dissensu et collisione mentium, desideriorum, Voluntatum, quas ipsi sines declarant, sines qui desiderantur sunt omnes mentibus grati, ex dissensu, contrarietate et opp0silione gignitur odium. Ul amor sit, cedet unus dum agit alter, et vicissim, oppositio unius contra allerum liarit odium: uti amor sinis est mensura amicitiae, ita oppositio ejusdem sinis est mensura odii. Caelera quae de odio observatione digna sunt, ex amorum descriptione

haurienda sunt, nam odium est contrarium amori.

Amor sui, ambitio, fastus, Superbia. Ambitio non est amor, sed est aliquid superadditum vel

adjectum am0ri, quod Si ab amore Separaretur, amor non foreta clivus, sed passivus: amor videtur esse vita ipsius mentis seu animi, nam mens sine amore nulla est, ita nec animus; ambitio vero est vis istius vitae, vel ardor testificandi amorem mentis, i laque passivum est amor, et ejusdem a clivum ambitio. Exinde sequitur, quod tot sint ambili 0nes vel ambitionis species, quot sunt amores; ita ambitio datur in amore conjugiali, in

amore parentum erga liberos, in amore societatis, inque amore sui; quae est ratio quod ambitio literumque accipiatur pro amore, quia amur et ambitio simul sumta mentem et animum seu ejus vitam constituunt. Quia jam ambitio amori tanquam sponsus sponsae adjuncta est, et amores dantur persectiores et impersectiores, seu qui sunt virtutes et qui sunt vilia, ita ambitiones dantur perfectiores et imperfectiores, seu quae sunt virtutes et quae sunt vilia, ambalio enim suam essentiam et naturam trahit ab amore cui pacla aut desponsata est: ambitio vilium seu spuria est, quando adjuncta est amori sui, ast virtus seu legitima est, quando adjuncta amori societatis. Ambitio viliosa seu illegitima, quae amori sui adjuncta est, summa cupit, quoque allius enititur, allius usque spirat, et crescit eundo, sunt praecipue dignitales, supremi honores, opes mundi, imo ipsum coelum tanquam sibi subjectum, quae cupit; sic ambitio Adami in natura posterorum ejus alle radicata permanet, et quisque ut filius terrae adhuc mente occupare coelum ambit; numinis omni praesentiam per famam, ejus pro 'Videntiam per curam universalem, omnipotentiam per pole

114쪽

104 AMOR SUI, AMBII IO, FASTUS, SUPERBIA. Slatent supra regiam assectat; imo etiam omniscientiam, nam

.igu0rat, quod aliquid sit quod itescit, ita persuadet sibi quod

omne sit quod novit; sic ambitio praestruit viam ad sapientiam, et aperit ad ignorantiam. Elatus ambitione non respicit se ut partem in universo, sed ut ipsum universum, ad minimum quod universum sit pr0pler Se, cujus tamen est pars exiguissima, et eo min0r quo sibi videtur major; ambitio enim est c0njuncta cum contemptu omnium extra se, lamelsi callide hoc celat. Totus est in sui in tu ilione, succenset singulis verbis, quae dignitalem ei gloriam ejus laedunt; singulis vero arridet, et inlime delectatur, quae tolluul, si usque ad astra. Talis ambitio ut plurimum eSt naturalis seu conuala, et crescit favore fortunae,

quod indicium est status perversi intellect0rii puri, cujus idearum intellectualium seu veritatum forma est disharnionica ac ordini naturae adversa: qualis autem sit an inia, non no Stri eSt

judicare: hic assectionis calor in mente rationali proprie dicitur ambitio, ubi est species insaniae juncta. ignorantiae, nam Se et sui instar in quavis idea contemplatur et admiratur. Ambitio haec in animo seu in sensorio communi audit fastus, in corpore autem superbia, quia est essectus fastus et elationis animi, sequeos lentat gestibus ridiculis, aspectu supercilioso, assectatione titulorum, pompa famulorum, comitum, calonum, Clirruum, equo rum, Superfluis Ornamentis vestium, ac pluribus, quae risummoveant. Talis ambitio quia est vis et ardor, ipsaque assectio, cui inest, grata, laeti sicat et expandit sensoria iam interna,

quam e X terna, cerebrum, si bras, arterias, dia CluS, Vi Scera, corpus, unde vocatur tumor, et is dicitur turgescere; ita naturaliter instaurat et reficit statum, quando oninia favent, Π OVam

que quasi vitam infundit, ille lamen est lan qua in sormosa cera putri fimo reserta: at vero si sorte spe et fortuna excidit, in va-gilum insantilem, vel in vecordiam, vel in aegritudinem, vel in insaniam labitur, ardor enim animi exstinguitur, vel remanet furor. Sed sunt hujus vanitalis silures causae, qualitate S, gra dus, disserentiae. Ambitio vero virtus seu legitima est, quae adjuncta est amori societatis et patriae, haec nunquam parit fasium, .m in US superbiam, sed humilitatem et contemplum sui; respicit se ut

minimam partem universi, et intime laetatur, quod tanta queat

115쪽

HUMILITAS, CONTEMPI US, DEJECI IO ANIM 1. 103ossicia praestare; magna cupit et sublimia tentat, non propter se, sed propter b0num publicum; sibi est nullus, patria ei est omnis, is si dignitales, si gazas, Si sapientiam cupit, est ut po- tilus eo amplius serviat; ambitionem istam illegi limam ut pestem aversatur; ila ex amore seu ex sine cognoscitur, qualis

est ambitio: talis mens denotat si alum intellectorii puri persectissimum, cujus ideae sunt lolidem verilales coelestes, simul statum sensorii interni intellectorio corresponden lem; sic est potius naturalis quam acquisitus, raro enim principiis, si imbuitur, ita acquiritur, ut constanter a clivus sit, nisi continuo sit suo ardore naturali orbatus, et. Sic influxui mentis Supre

mae accommodatuS.

. Ambitio autem supereminens seu spiritualis propria animae, est quae adjuncta est amori societatis coelestis: hic suam gloriam felicitatemque non in se, sed in amore Dei, ejusque regno, quod promo Vere ardet, respicit; humilis est, adorator numinis, contemplor sui, sed quo sibi . minor, eo coram Deo major: propter hunc finem hic gelus animabus et ambitio men

. Humilitas, contemptus, dejectio viiii mi. Datur humilitas naturalis et datur acquisita; lum etiam

humilitas interna seu mentis, et externa seu animi et corporis. Humilitas naturalis oritur a contemptu sui, proinde est assectio contraria ambitioni illegitimae, seu amori sui: et prorsus .conjuncta cum amore erga alios, qua ratione nuncupari meretur ambitio legitima : quantum enim recedimus ab amore nostri, tantum in ani orern erga alios tanquam omneS nobis Superiores et pi aestantiores in iramus; proprie testificatur erga Superiores, et sic est species Venerationis, nam amor erga Superiores declaratur per venerationem, ita ut sit ipsa venet alio: hac

ratione est humilitas virtus; et si innata vel naturalis, radices suas ab ipso intellectorio pii ro trahit; sique ab ipsa anima, est testificatio amoris erga Deum, ae sui anni hi latio per contemptum, proinde summa religio, adoratio, imploratio gratiae; ex ipsa adoratione, quae est actus humili talis, cognoscitur qualis ei quantus sit amor. Ralio quod humilitas possit esse testificatio

116쪽

106 HUMILITAS, CONTEMPTUS, DEJECΤIO ANIMI.

amoris erga alios se re ipsa superiores et persectiores, vel aestimatos superiores, est quia est naturale, ut influat alterius am0r ejusque operatio in nos, ipsi debeamus calores nostri animi et nostrae mentis exstinguere, et illos in si alum quendam passivum redigere, tunc amor alterius est qui cum nostro amore operatur, est lite illud activum, quod inesse debet amori, ut sit calor nostrae vitae; quae est causa, quod humilitas sit causa conjunctionis mentium aliorum cum nostra, et ipsissima Origo benevolentiae; absque si alii hoc mentis nostrae amor divinus nusquam in nos operari pol est; ipsa vero ambitio spuria per suam a clivitatem omnem influxum resectil, et prorsus exstinguit. Hanc virtutem nulla assectio magis comprobat ac laudibus lollit, quam ambitio vilium seu illegitima: illa enim omnium humilitatem poscit, quia omnibus se praesert. Aliter vero

Deus, qui non ex amore sui, sed ex amore erga genus humanum hanc humili talem poscit, ut disponamur ad operationes ejus amoris et gratiae recipiendas; nec gloriam poscit sui gratia, nam in sua gloria est, . et ipse est gloria, cui per nostram glorificationem nihil potest accedere, sed quia lesii sic alio gloriae

est adoratio, quae est qualis veneratio nostra erga superiores, per quam amorem nostrum declaramus. Humilitas quae acquiritur, seu acquisita, non ex natura

et inclinatione seu ex principiis intellectorio nostro puro et animae insilis ducit originem, sed ex principiis per nostrae mentis reflexionem, a propria experientia vel ab aliorum qui docent, haustis: sique magistris fidem addicimus, ac ipsi veritatem ut exploratam agnoscimus, oritur principium, ex quo virtutes aut vilia acquiruntur. Ita si imbuimur veritalibus, ctim primis hac, quod ambitio illegitima et amor sui sil vilium ac impedimentum

communicationis amorum alius et cumprimis superioris, tunc quantum amor sui recedit, tantum loco ejus succedit amor erga alios, et . mutuus aliorum erga nos, proinde humilitas: haec

temporis tractu, alte radicatis principiis transit in intellectorium purum, et sit quasi naturalis, et tanquam inclinatio in posteros transfertur; quae est origo humilitatis naturalis. Haec humilitas vocatur etiam interna.

Humilitas externa est solius animi et corporis, non autem mentis rationalis: menti enim insilus pol est esse amor sui et

117쪽

SPES ET DE SPEI ATIO.l07 ambitio spuria, et tolum sensorium internum seu intellectus noster rationalis ab illo amore occupari, et lamen extrinsecus simulari humilitas, contemptus sui, amor erga ali OS, Societatem, imo erga Deum, verbo honestas et virtus, similiter etiam simulare vilia, amorem sui, contemptum sociorum, et plura; talis humilitas vocatur .externa, quia est extra mentem et quasi Superficialis. Mens enim est animus superior, seu animus internus, cui subjecta est voluntas, quia intellectus, et judicium, et

electio; haec mens, cujus est Voluntas, imperare pol est animo, externo seu in seriori, et proinde corpori; et quidem per artem ita, ut nec quicquam mentis exstet in vultu, cuivis enim assectioni certi correspondent vultus, formae corporis, gestu S et actiones: ita humilitatis vultus hilaris in vultu a mali et amantis fixuS, Status tanquam non suus sit, sed tolus alterius, ipsa Veneralio elucet in forma aclionum, in loquelae accentu, formaque Vocum, quaedam cedentia et obedientia; summa vero humilitas erumpit in lachi Jmas, Stalum corporis, cujUS mi Sereamur, prosternimur, allo clamore, quod nulli limus, pectora lundimus, hi sunt naturales esse clus humili latis in corpore, et ex sua causa, quando indicibus insita esl, sponte profluit : eadem haec etiam edocti sumus simulare.

Dejectio animi est tam virtus, quam vilium: dejectio animi virtus existit, quando humilitas ex principiis acquiritur, Seu amor sui et ambitio spuria mente nostra expellitur; illico tunc succedit ambilio serviendi, obediendique aliis, seu ab aliis patiendi nos agi: amor etiam sui, ambitio, seu hic animus quoque dejicitur, per aegritudines, morbos, infortunia, anxie laleS; Sed haec sunt Providentiae divinae. Animi vero dejectio vilium ex

subita exstinctione caloris seu ambitionis spuriae e Xistit, remanente usque amore sui absque calore et possibilitate agendi; tunc organis cum primis internis, et exinde externis ei corporis vis aut violentia insertur, et in ploratum, desperationem, Vercordiam, aegritudinem, morbum, insaniam, magiam, erumpit.

Spes et desperatio. Quando ambimus et desideramus id quod amamus, sed interjiciuntur impossibilitates, ut consequamur essectum seu fi-

118쪽

AMOR IMMORTALITATIS nem, flatus ille desiderii tunc vocatur spes, ac inesse videtur Voluntati, Spectatae ut conatus, quem resistentiae inhibent, ne

in actum vel in motum erumpal: ita spes non est assectio mentis, sed ejus voluntatis: voluntas enim semper agere Con 3tur,

sed quamdiu resistitur non agit: interea asscitur a quadam spe, ut usque inter inaclionem et actionem libretur. Ita spes non est animi, sed est mentis rationalis, quia est ejus Voluntatis, ita homini, non autem brutis et irrationalibus propria. In lantum crescit et augetur spes, in quantum recedunt vel removentur impossibilia, id est, resistentiae, quae ut rem OVeantur, prudentiae et calliditatis opus est. Spes vero in se major et minor est secundum gradum amoris et desiderii finis, quem ambit seu optat. Ergo spes respicit omnes fines desideratos, proinde est

omnium assectionum, quae sunt sines: hac ratione spes est continuatio vitae, id est, amorum, ut et illorum caloris seu ambitionis. Spes autem suprema est in Deum, cui nihil est impossibile; quare spes est una trium virtutum spiritualium. Desperatio quando spe excidimus, tunc etiam cum ipso sine amor et ambitio, id est vila et calor mentis collabitur et quasi exstinguitur, inde dejectio animi, cujus esse clus Supra descripti sunt: esse clus in genere sunt diversae species insaniae, quae sunt aegritudines mentis: diversae species vecordiae quae sunt aegritudines animi, et diversi morbi, qui sunt Corporis. Amor immortalitatis famae Post mortem. Amor immortalitatis famae, seu ut vulgo vocatur, Sui nominis singulis inest naturaliter, quod ex innumeris indiciis apparet, quis non pompam funebrem et exequias cupit, et tumulum, qui sit monumentum post fata corporis sui nominis gratia permansurum, Siruere et erigere gestis, quis non ad sermonem et susurros laetatur et tanquam ignotis ad blanditiae illis asscitur, quando dicitur, quod saniam immortalem aucupaturus Sit, et

gratiam posterilatis meriturus; imo ipse sibi gloriatur, et ei universus coetus instinctu quodam applaudit, si dicend0 persuadeat, quod n0n sibi sed posterilati inservire studeat; inde reportat gloriam magni viri. Ex his et ex perplurimis documentis aliis evidenter confirmatur, quod amor immortalitatis nostri,

119쪽

seu famae aut nominis, insilus et connatus sit, prolude quod sit una verilalum, quae intellectorio puro insunt: id nisi consciret intellectus purus, et anima et intellectus purus, nequaquam lalis amor menti nostrae rationali in existere potuisset, et quia in- existit, sequitur quod id sit veritas, quod post sala nostri corporis victuri simus. Sed mens nostra rationalis non capit id ex se, verum quia originem hujus amoris ignorat, etiam existentiam ejus negat, et quidem is lae mentes ardentius, quae sines

unice naturales inluentur, ambiunt et desiderant; mentibus enim nostris rationalibus inest tam naturale quam spirituale, prae dominante uno sussi, catur alterum, usque tamen remanet tanquam ignis sub scintilla, quum exsequias illustres exoptant. Sed hic amor ei hujus amoris ambitio est Superemine IIS QSt- . que virtus et est vilium, Nirtus quando nomen immortale virtutum, hones latis, meritorum in societates, patriam, et adhuc major, quando non s0lurn in societates praesenteS, Sed in Omnes futuros, allectat; nam si amor detur erga societates et patriam innatus, necessum est, ut ille qui erga omnem posteritatem extenditur, sit major: talis amor seu ambitio virtus cum nullo sui amore conjuncta est, purus est amor, si non desiderat, ut vivat nomen. Sed ut vivat ossicium et ipsa inde consequuta utilitas publica: tales sunt heroes orbis, nam omnem gloriam gestorum et meritorum spernunt, imo a Versantur, sed

ex intima conscientia laetantur, quod felicita lis et salutis patriae

fuerint instrumenta, et quod solum coelum, aeternaeque e SSentiae et Deus consciat, cui sic quasi similitudine spirituali appropinquant: quod etiam animae tales, defuncto falis corpore, non solum in se, sed etiam extra se ab animabus caeteris, cum quibus n0n possunt non immediatam habere assectionum spiritualium communicationem, coelum quoddam sortiri; de his ipsa fides, ut et ipsa ratio dubitare vetat, sed de his alibi; tales interni homines omnem istam nominis famam, quae eX monumentis, palatiis, aedibus, colossis, amphitheatris, titulis inscriptiS, et caeteris, contemnunt, imo a Versantur; nam Superiora sunt, nec cum his inferioribus comparanda Sunt, quae asse-Clant. Amor vero talis Nitium, est quando exstinctus est, et

nullus inest, sed dissimulatur, quod insit; ut sui factorum ae- Stimalionem ex puri late quadam seu veritate Vulgo credulo in-

120쪽

GENEROSIΤAS, MAGNANIMITAS

sinuet. Vel etiam quando est supereminens amor sui et ambitio spuria; in his etiam naturaliter regnare solet, sed finis est sui, non virtutum fama, qualis in eo, qui Templum Dianae Ephesiis combussit. Sed absque hoc amore, nullus Suam prolem amaret, non enim se in illa immortalem victurum intueretur: nec ullus pro patria e X quodam amore pugnaret, mortem oppeteret, se ut sacrificium amaret, unde vera Virtus heroica, qualis in Gustavis n0stris et Cartilis: Divina Providentia ut plurimum conspirat, ut scilicet optato potiantur. Genero Sitas , magnanimitas: quid amores mundi

Animus dicitur generosus et magnus, quo elevatior est a mundanis et corporeis, et sic propior coelestibus et divinis, per animam hic intelligitur animus superior Seu mens, quare etiam hic animus, divinus vocatur. Hic corporea et mundana aestimat ut respective nihili, quia mulabilia, inconstantia, caduca, transitura, vitae ex perlia, futura nulla, duntaxat ut instrumenta Vitae, quibus prelium secundum servilia assignat; coelestia vero ut unica, sola essenii alia, et ipsa quae sunt, perpetua aeterna,

ipsa felicia.

Mundanam stricto sensu significant tellurem, et universum cum suis orbibus, Lunis, Sole, Sideribus, tum praecipue omnia quae in tellure sunt ejusque triplici regno. Ipsae societates humanae vocantur mundi, et quisque in hac societate ini- crocosmus, sic mundana sunt Divitiae, Possessiones et caelera telluris, quae in se glebae sunt, sed in societate audiunt bona, quae famulatura sunt vitae. Cor orea vero quae soli corpori elanimo ad blandiuntur, ut sensationes tactus, gustus, olfacius, auditus, visus, seu earum omnes assecliones gratae; tum etiam dignitates et honores, et caelera quae praetereunt, quandi unice corporis et animi gralia ambiuntur. Hi vocantur amores mundi, et cupiditates animi, Voluptatesque corpori S, quia Sanguis et organa externa iis assciuntur. Mens nostra rationalis est tanqua in trutina bilancis inter corporea et spiritualia, seu inter mundana et coelestia; una lanx est corporis et animi, altera vero est mentis purae et animae; si pondera lancis corpo -

SEARCH

MENU NAVIGATION