Regnum animale ... cujus pars septima de anima agit

발행: 1849년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

riim principes omnia vel ridebant, vel omnia flebant. Solitarii studio non natura sunt, qui se Deo sacrificani, ne a mundanis illecebris abstrahantur, illi Eremitae, quorum illustriores sunt qui animi sui cupiditatibus et sic corpori vim et violentiam inserunt, atque ea mente id lactant, ut puriores et sanctiores eva

dant.

C r uile tit a S.Crudelitas generalis est amor exstirpationis generis humani, summum de litium ab eorum anxietalibus, doloribus et cruciatibus captans, ex odio et mis anthropia generali, et ex supremo gradu amoris sui profluit, solum enim se respicit ut universum, et is uos juxta illum tanquam sibi obvios quod nun solus esse possit; similiter ex supremo gradu amoris mundi, scilicet honorum, aque Supremo gradu amoris bonorum telluris, id est, divitiarum, ita ex invidia generali: opponitur imprimis misericordiae: qualis itaque est crudelitas, apparet ex ipsa facie, ut si eX amore Sui, vel amore mundi, vel ab amore bonorum telluris, et sic ex odio aut invidia in illos, qui possident, quod ipse solus possidere cupit; quae est ratio quod crudelitas saepe sub facie admodum honesta lateat, at si exercetur, transire solet in vultum odii et vindictae, ablue in maniam desinere. Cui vis vindictae inest crudelitas, nain vindictae cupidusam ab illum animo et corpore cruciatum, quem odit; et quidem secundum gradum odii. At vero vindicta quae oritur a Zelo et justo dolore, amat cruciatum quatenus est medium exstirpandi malum, remanente usque amore erga personam. Similis est crudelitas si suas ex odio proprio vel ex odio alius quem amat ut seipsum, ascendit secundunt gradum amoris: qui su0s hostes interficit, non est crudelis, sed qui in victos et laedendi impotes saevit, is est crudelis. Ideo qualis vindicta, talis crudelitas, quale odium talis vindicta, et qualis ira et qualis gelus in vindicta, talis voluptas vindictae.

Est quaedam correspondentia inter amorem Venereum et crudelitatem, seu inter amorem propagandi, et amorem eX stirpandi genus humanum, contraria in se sunt, sed in phaenomenis effectuum concurrunt, uti solent contraria quae in uno ter-

142쪽

CLEMENTIA, INΤEMPERANΤIA, LUXURIA.tio quasi concentrantur, alias non illorum relationis circulus dari potuisset: uterque ille amor titillat organa sensorii, fibras, membra generationis, genituram producit, uti ex historia physica notum est. Exinde apparet quod assecli 0 crudelitalis sit tam

delitiosa mentibus perversis ac est amor venereus mentibus integris; unus enim non exstinguit alterum, sed excitat: lalis foret Diabolus forma humana indulus. Clementia. Clementia est virtutum regina et quasi numen; quare clemens esse, non Solum est regium, Sed etiam divinum, seu rex per clementiam aemulatur Deum: 'est enim Vera clementia absque odio, amore sui, absque invidia, vindicta, ira, crudelitate, seu absque aliqua assectione naturaliter ingrata; cum amore erga illos, in quos clemens est, semper conjuncta, siccum tranquillitate animi, felicitate mentis, et cum misericordia unita; amor semper clemens: ex ipsa clementia cognoscitur qualis sit, et in quos sit amor; si amor sit veritatis, est clementia cum justitia copulata, similiter si amor sit honesti et virtutum, imprimis si amor sit pie latis et veneralio numinis. At verosi amor sit viliorum, falsi talum, Vanilalum, impie lalis, exercetur clementia contra illos, quorum amore muli10 assicitur, haec clementia est spuria et injusta. Clementia est plerumque naturalis siculi patientia, qui enim clemens est, non potest crudelis esse, ita clementia opponitur crudelitali, ex cujus descriptione apparet clementiae character. Sed clementia datur quoque acquisita, quando crudelitas est timori conjuncta, sed latet anguis in herba: est quoque clementia spuria et legitima, sic vilium et virtuS. I ntemperantia, Lux uria.

Intemperantia finJ genere significal omnem excessum desideriorum mentis, cupiditatum animi, delitiarum et voluptatum corporis, mundi et bonorum telluris; intemperantia vero in specie excessum edendi bibendique; quod dicitur genio 3uo indulgere, Baccho et Cereri litare, et venirem curare. Quilibet

143쪽

INTEMPERANTIA, LUXURIA. 135 amor, et quaelibet voluptas est propter finem, ut vivamus sani in corpore sano, ideo omnibus abundat telliis, ut iis tanquam mediis non ut sinibus fruamur; quando respicimus singulos amores et singulas voluptates ut media, tunc singulis fruimur tem peranter, istilite ea ratione, ut sinem oblineamus; at vero quando ista respicimus ut fines non autem ut media, tunc. in eXCessum labimur, et quidem quo ardentius amamus finem; ila intemperantia denotal statum mentis . perversum, et admodum limitatum et materialem , quae scilicet sines intra angustos limites claudit; mens vero sublimior penetrat, quod unum sit propter aliud, et quod calena sit mediorum ad sinem aliquem universalissimum, talis calena est universum creatum, est mundus Seu societas terrestris, et sumus nosmet ipsi; nihil in universo nostro corpore datur, quod non sit medium ad aliquem sinem superiorem, ultimus finis est anima, propter quam est Corpus, anima quae est sinis amorum corporis, non est sinis universalissimus, sed finis intermedius ad universaliorem , nec desinimus

nisi ipso numine universi, qui est sinis et principium omnium. Ergo quum nihil non sit finis intermedius, sequitur quod in lemperantia dari queat in omnibus mediis, quae pro fine assumuntur; omnia enim media in se sunt fines quia termini distincti, sed sunt sues seu termini intermedii. Ergo omnes intemperan-liae Species recensere, earum causam, naturam et esseclum

describere, foret iterum omnes assectiones mentis, animi et corporis resumere; quisque ex descriptione assectionum judicare potest de earum defectu et excessu. Id solum, quod omnis intemperantia sit contra naturam, ei quod vim naturae inserat, nostramque vel mentem, vel animum vel corpus destruat; ita quando a Voluntate, et voluntas a desiderio, desideria ab amoribus non ut mediis sed ut sinibus reguntur, in totidem destructionum causas ruimus, unde mors corporis. Ipsae Vero Virtutes, honesta, persectiones, felici lates spirituales nusquam p0S- sunt intemperanter desiderari et amari, nam in corpore ad ipsam persecti0nem nusquam possumus ent i, sed infinita semper supersunt; intemperantia vero spiritualis est desiderare persectionem natura sua persectiorem, ut si mens qualis est anima, anima qualis est Deus, sed solum ut sit in suo gradu persectissima, et sic imago, typus et simulachrum superiorum: forma

144쪽

i34 I EMPEI 4NTIA, PARSIMONIA , FRUGALITAS.inferior nusquam elevari potest ad persectionem formae superioris, nisi per praeviam dissolutionem, et sui mortem. Ergo semper intra temperantiae limites subsistimus, quamdiu, licet apparenter immodice, desideramus statum persectiorem; ita si mens intelligentiam et sapientiam. ideo intemperantia est semper Vilium, alon autem VirtuS.

T em P er antia , P arcimo nia, frugalita S.

Er: descriptione intemperantiae discimus ilia id sit temperantia, est scilicet mediocris usus de liliarum et voluptatum corporis, ut sint correspondentia et proportionata media ad fines; ita intemperantia proprie significal excessum, sed involvit etiam defectum, desectus enim unius non datur nisi respeclive ad excessum in re altera, ut defectus nutriendi corpus indi at exces- Sum parcendi sum libus, et praeterea est excessus avaritiae Vel abstinentiae, quae similiter corpori nocet: ipsa ergo mediocritas omnium est temperantia; sed aliis semper nominibus significatur respective ad objecta, uti temperantia denotat mediocritatem edendi bibendique. Parcimonia dispensandi opes et bona telluris; frugalitas respicit oeconomiam domesticam. Ita etiam in caeleris: Interivi quia temperantia est mediocritas naturalis, illa se habet secundum cujusvis naturam, quare temperantia unius est quandoque intemperantia alterius; et sic porro. Ergo omnium assectionum tam mentis, quam animi et corporis, de quibus jam egimus, mensura et libra est temperantia, quae

est omnium conservatri X, ut sana sit mens in Sano corpore.

in Summa, eaptores tit intelligaue quid et erum et quid bonum, et ressice Omnia tit sines medios, qtimus perseenias ad ullimiam , continuo Sciscitando, Ob quem suem.

De animo et de mente ratio nati.

Nihil dissicilius est in psychol0giae rationalis scientia, quam clare intelligere, et tametsi intelligitur, quam clare eX ponere, quid proprie animus et quid proprie mens, Singula enim quae

in sensoriis nostris internis aguntur, apparent tanquam parVulum chaos, cujus ne quidem superficiem distincte videmus, mi-

145쪽

DE ANIMO ET DE MENTE RATIONALI. 135nus ejus partes, quarum una alteri tanquam in calena cohaerent; comparari aliquatenus potest cuin animalchilo quod vix acie irii cros copii pertingimus, ex cujus solo molli intelligimus, qui ut sit aliquid vivum, nec dubitamus quin viscerula ejus distinctissime aucta et Separata Sint, et quodam Cerebro, medulla si inali, pulmone, veniri culo. intestinis, musculis, organissensoriis gaudet, id enim in animalculis similibus de lexit oculus ope artis opticae, at ubi visus vix superficiem lambit, divinare

interiora et occultiora dissicillimum est; late etiam' est sensorium nostrum internum. Per reflexionem explorare possumus, quod percipiamus, iiii et ligamus, cogitemus, eligamus, de Sideremus, velimus, determinemur in actum, et quod phalanges sint amorum, cupiditatum, desideriorum, voluptatum, sinium: Omnia haec illium unius Sensorii Sint, et appareant tanquam continua

et unita, sequitur quod dissicillimum sit singula distincte evolvere, et intellectus nostri ideas alius intellectui distincte exponere; quis enim artem pictoris et gratiam imaginis in umbra potest videre, et quis rite percipiet, si etiam ipse pictor in umbra verbis singula exprimat; ideo solis et luminis ortus expectandus est, ut Singula lanquam ad vivum palescant. Haec etiam est ratio quod ignoremus quid proprie animus sit, et quid proprie mens: ab an liquis non philosophis creditus est animus esse idem cum nostra anima, quare etiam animum immortalem dixerunt; Philosophi vero inter animum et mentem distinxerunt, et animum quendam Superiorem, quam mentem appellaverant, agnoverunt: aliqui eliam mentionem

faciunt mentis alicujus superioris et purioris etiam in nobis, sed ut e vestigemus, quid unum sit et quid alterum, quae disi inctio et quae conjunctio, debemus ipsi per indefessam quandam reflexionem et in tu ilionem intellectualem inire singulas operationes, et quidem ordine unam post alteram, et dein post

exant latum laborem saepius iterum revolvere partes, ei Sic perspicere, qua catena cohaereant; mens enim nostra non aliter

se habet ac ipsa forma corporis interna, quae se ipsam non nisi quam per operationes revelat qualis sit, nisi an atomice unam partem post alteram nudemus, lustremus et penitus inspiciamus; talis etiam anatomia mentis requiritur, ita ex nobisinet ipsis instruendi sumus quales sumus, et mens mente investiganda

146쪽

136 ANIMUS ET MENS RATIONALIS. est; ipsa enim tam scientifice ex se agit, ut omnes scientiae philosophicae vix nisi exiguam pariem cognitionis ejus decerpserint; sed haec missa saciamus, et inquiramus quid animussit et quid men S. Quod animus non sit anima, et quod non sit idem ac mens rationalis, id luce clarius est, animo enim omnes istae assectiones et cupiditates adscribuntur, quae pure animales sunt, ut ira, amor Venereus, invidia et caeterae, quae non solum propriae sunt generi humano, sed etiam brutis animalibus; animus nuS- quam dicitur rationalis pro ui mens, omnes animi cupidi lates nobiscum moriuntur, non enim post mortem remanet ira, Venus, fastus, superbia, limor, vindicta. , et plura similia, ab iliae his non vivere potest animus, quia ex his constat; ita animus est pure animalis, et quasi mens in serior seu irrationalis, dum enim animus assicitur et cupii, non est ille qui cogitat, sed est infra illum animum, ut ita dicam, qui cogitat et rationalis vocatur; quare animi nostri cnpiditates a mente illiadam supeii ore seu rationali cohibendae sunt, et secundum judicii mentis arbitria moderandae; accedit quod anima et singula ejus assectio ipsi vultui, sono, voci, actioni, id est, corpori inscribatur, et simul omni rei influenti animus inscriptus sit; quare animus non rem Olior est a corpore quam ut ei insit, et se ostendat corporaliter, ut in ira, vindicta, fastu, odio, amore et caeteris; at Vero quod cogitamus, non elucet ex facie, nisi cogitatio cum assectione animi sit conjuncta, praeter e Xiguam quasi scintillam in oculis, si simulare nequeunt; ex quibus li-iluido apparet, quod mens rationalis sit distinctissima ab animo,

sed tamen ita conjuncla, ut mentem nostram rationalem appellare queamus animum superiorem, ac animum mentem inseri Orem; Sed ea V eamus, ne per similitudinem vocum ipsas ideas

Sed quaeritur quid animus, si animum vocamus Ineralem inferiorem, non usque per latem denominationem intelligimus luid animus, nam ignotum est, quid mens, ideo notius esse nequit quid animus. Si animum definimus quod sit principium mulationiam in noSiro corylore, agnoscimus quidem quod principium sit, nihil enim non ex suo principio debet profluere, sed quid sit animus usque nescitur, infinita enim principia mulatio-

147쪽

ANIMUS ET MENS RATIONALIS.137 num dantur, sed quodlibet explicandum est quid sit, ut assi r- metur vel negetur, quod animus sit late principium vel non. Si animus describitur, quod sit forana idearum materialium nostri sensorii communis, explicandum est quid et qualis forma, quid ideae materiales, et quomodo earum sorma possit concipi, denique quid sensorium commune cui sorma id earum adscribitur. Si animus dicitur a ectio unis ei Salis Sensorii, seu quod asiectiones simul sumtae constituunt animum, quaeritur tamen quid est, ubi est, qualis est, nam animus, non autem assectio universalis dicitur assici; itaque quocunque mentem Vertimus, usque illa de animo in qualitate aliqua occulta desinit: exinde resultat, quod credatur animus vel in aliqua crJpla cerebri sicut regulus occuli, vel quod sit qualitas, quae sit absque subjecto, et quod qualitas possit esse aliquod tale principium, quale est mutationum corporis. Sed ut intelligamus quid animus, omnino ipsum sontem adire debemus: indubium enim est quod cerebrum recipiat omnes SenSuS Organorum externorum, prout tactum, guSlum, Ol-

factum, auditum, visum, nam a singulis illis organis abscedunt nervi, qui medullam oblonga iam et ipsum cerebrum adeunt et ineunt; quod cerebrum recipiat alluentes se usus, id innumera phaenomena alia confirmant, obstructo enim cerebro, vel obstructo nervo qui cerebrum adit, perit illico omnis

Sensatio: ergo ex communi omnium consensu Vocatur cerebrum Sensorium commune: id eliam constans est veritas, quod unuS-

quisque nervus in sibi as ei sibi illas est divisus, et quod una quaevis sibra suam originem habeat; si sequimur sibi am usque ad suam originem, videmus manifeste quod illa terminetur in quodam capitulo aut parvo globulo, qui vocatur glandula corticalis, ipse visus microscopio instructus id etiam detexit; ergo quum sensationes quae pergunt ad cerebrum non subsistere possunt in media via, sed omnino ad suas origines seu principia enituntur, ergo in his principiis esse debet id quod sentit et recipit sensum. Haec principia tot sunt quot sunt sibrae, nam tanta est earum copia et luxurie&, ut totum ambilum massae cerebri constituant et ejus quoque interiora occupent; ex bis

sequitur quod hae glandulae simul sumiae id in cerebro sint,

quod sensorium commune appellatur. , Hunc corticem seu hanc

148쪽

ANIMUS ET MENS RATIONALIS. substantiam si lustramus, appercipimus quod omnes ejus I rtes seu omnes glandulae simul in quandam formam dispositae sint, quae persectissima est, et quam spiralem appellavimus, tum etiam quod eaedem glandulae discriminatae sint, ac inter se mutuo coordinatae, et sibi mutuo sub ordinalae, verbo quod glandulae hae, quae lolidem sunt sensoriola particularium formam constituant. His jam praemissis videamus quid animus.

Cerebrum hoc corticale seu sensorium commune recipit, ut dictum est, omnes sensationes externas, at sentit singula discrimina, quae organorum si bris et papillis impressa sunt, haec

sensalio non dici potest animus, sed est nuda perceptio Sen-Sationum, seu modorum cum suis disserentiis et discriminibus, Sic est sensorium commune quod sentit et percipit, non autem animus. Ast vero unaquaevis sensalio simplex aut composita est quaedam forma, constans scilicet ex discriminibus exiguissimorum lactuum et virium, talis est sensatio gustus, talis olfactus, latis auditus, cujus formae distincte percilii untur lam incantu quam in singula voce, quae ideo dicitur sonus articulatus; lalis etiam est sensatio visus, nam unum quodvis objectum vel unaquaevis imago est formala ex disserentiis umbrae et lucis, cumprimis imago composita seu tolum objectum; haec

forma dum ad sensorium commune seu cerebrum corticale appellit, non percipitur nude lanquam sensalio, id est, quod sit

dulce, amarum, jucundum, pulchrum, harmonicum aut dis- harmonicum; sed etiam exhilarat et laetificat cerebrum, animum contristat, prorsus secundum ipsius formae qualitatem, perfectionem et impersectionem; hoc vocatur cerebri animus, qui dicitur assici; sic animus est in divulsus a sensorio communi, et quatenus est sensorium quod assicitur, est id ipsum respecti vead assectionem, animus; ita distinctum est perceptio et distinctum asseclio; utrumque tamen est cerebri. Sic est sensorium commune quod assicitur grate vel ingrate, jucunde vel injucunde, unde sensus, inde lae lilia, tristilia aut alia quaedam passio quae animo soli adscribitur; proprie est ipsa laetilia aut tristitia quae profluit a gratia illa seu harmonia vel disharmonia modorum in iis quae sentiuntur et percipiuntur, quae Vocatur assectio animi externa, sed datur etiam interna. Est etiam animus Princi tum omnium mulationum sui

149쪽

ANIMUS E Τ MENS RATIONALIS.159 corporis , ipsa enim assectio sensorii seu singulae substantiae corticalis transfunditur in conlinentes sibi as, et per eas in universum corpus, quod solum ex sibi is est conformatum: ita adscribitur animo passio id est assectio, ut et actio id est principi

um actionum.

Sed quia non unius animus est similis animo alterius, sed quo unus asscitur grale, eodem alter asscitur ingrate, ab eadem harmonia soni, aut forma visus, unus laetatur, alter Vero contristatur, sequitur quod alius si aliis sit unius sensorii quam alterius, qualis enim status sensorii, talis etiam est assectio; operatio enim eadem in bina subjecta dissimilia variatur secundum Stalum recipientis, seu ejPs qui asscitur: et quia animus laetificatur, contristatur, cupit, irascitur, invadit, et sic ei vita inest, necessum est ut insit sensorio communi, et Singulis sensoriolis id quod vivit: hinc inquirendum est, unde animus hanc suam essentiam et suam vitam trahat.

Ut adhuc clarius intelligatur quid animus, per exempla loquamur, quod saporiferum est in gustu, id in sensorio communi appercipitur vel tanquam dulce, vel amarum Vel acidum, sed perceptio haec non ulli a vadit, ipsa jucundilas etiam inest eidem

Sensui, tanquam gustus quidam communis, at vero appetitus inde excitatur, et quidem ad ea quae corporis statui conveniunt, ut in brutis quae ex solo gustu appetunt naturae suae con 'enientia, id est animi: similiter in sensatione olfactus: in sonis auditus adhuc evidentius, modulamina canius et singulae disseren-liae sonorum appercipiuntur fa sensorio communi, similiter etiam ipsa harmonia et gratia, cujus est quasi Sensalio communis, sed inde oriunda hilaritudo, laetitia, et assectio cujusdam amoris est animi: similiter in objectis visus, vir ela ridentia horticum singulis floribus, rosis et arbustis percipiuntur fab oculo et sensorio communi, simul etiam pulchri ludo ex graminum ordinata dispositione resultans, sed inde oriunda laetificatio inlima, ex formosi late visa amor, ex hoste vindicta, timor, ira, ex miseris misericordia est animi, qui in varias inde assectiones, et ab his in cupiditates, quae communicantur corpori, abripi

tur: ex his videmus quam difficile sit distincte percipere quid animus, et quid perceptio, sunt enim unicuique quasi distinctae naturae, perceptionis disserentiae sunt lolidem ac quoi appa-

150쪽

ANIMUS ET MENS ΗΛTIONALIS.

1, rent in sensalionibus, quae innumerae sunt. Animi vero sunt totidem ac sunt assectiones, quarum unaquaevis suas disserentias speciales et particulares fert; ex ipsa comparatione intelligitur, qu0d animo insit vita quaedam, quae SenSationum perceptioni seu sensorio communicatur, sine qua nullae sensaliones forent, ideo est animus τita SenSationum.

Sed vivit animus non ex se, sed ex ipsa anima quae sola Vivit, et per quam omnia reliqua in corpore vivunt. sed ani-mUS non eodem modo ac anima vivere potest, nam ille ab hac

longe distat, et inest formae impersectiori, et compositae, quae est sensorii communis, ex cujus forma animus id trabit, quod appellatur forma: quam ob rationem inquirendum est, quid sit

mens, quae forma formarum, et animus Superior vocatur.

Aeque dissicile est intelligere quid mens sit, tametsi nihil

familiarius sit in loquela communi, et quia vox ista adaequale semper inseritur loquelae, indicium est, quod mens nOStra rationalis exacte sciat quid sit, sed quod nos ipsi nesciamus, sed illam debeamus inquirere. tanquam anatomicum quid inest cordi et arteriis quando ex pulsu noscit quod aliquid sit, ex quo pulsus: si non definiatur formam formarum, adhuc minus comprehendimus, quam si diceremus quod mens sit mens, seu quod sit aliquid quod per formam exprimendum sit, qua exprimimus

qualitatem mente occultiorem. Si vero dicimus quod mens sit PrinciPium omnium mutationum sui animi, explicandum est principium, quid sit, ubinam, et quale, principium enim est voX generalis, lanquam vis et causa, quod uni cuivis rei dici potest inesse. Si mens dicatur essesns a ectionum rationalium, resti Lians ex harmoniis idearum intellectualium seu immaterialium, sicuti animus ab ideis non immaterialibus, aliquid videtur exprimi, quo ad cognitionem mentis propius acceditur, sed ut percipiatur, inquirendus est ipse sons, ex suis rivis, et rivi ex suis derivalis, quae vel coram sensibus ut effectus se praesentant, vel cum sensibilibus quandam analogiam habent. Ut ergo exploremus quid sit mens vel animus superior, eodem modo procedendum est, ac supra in eXploratione de animo, ipsa illa substantia organica, aut sensorium internum indagandum est, ubi mens quasi residet, nam quod mens in cerebrosit, id extra dubii aleam est, si alias enim mentis est status

SEARCH

MENU NAVIGATION