Regnum animale ... cujus pars septima de anima agit

발행: 1849년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

caret proprio homine, nisi dicenda sit electio, quae quia libera est , coincidit cum libero arbitrio alii cum libertate et olendi agendique, hoc enim arbitrium libere eligit et sic concludit, quid ex aequalione ista rati0nali seu ex judicio depromendum sit

et in voluntatem re millendum, hac ratione dicendum est haec concitisio; complementum omnium est ipsa et Oluntas, hanc sequitur et huic inest determinatio, e X qua sequitur actio, et ab actione essectus; sed antequam concluditur ut aliquid ex intellectu rem illatur in voluntatem, et a Voluntate determinetur peraclionem, adesse debet amor aut desiderium cuj iis dam siris, quae est ratio, quod de voluntate non prius quam de amoribus istis et desideriis agere Iioluerim.

13. Intellectus hic proprie humanus jam descriptus vulgo

vocatur cogitatio, quapropter in sequentibus Vocc cogitationis intellectus usuri sumus; quaeritur itaque jam fluomodo cogitatio ista peragatur, ex descriptione patet, quod peragatur Similiter ac ipsa imaginatio, scilicet per mutationes Status Sen SO-rii seu glandulae corticalis; sed mutationes Status ejusdem sensorii dantur communes et particulares, generales, s IiecialeSel individuae, universales et singulares, communes illae, generales ei universales, quae in se complectuntur particulares, individuas et singulares, sunt proprie cogitationes, ab ipsa enim cogitatione sunt inductae et formalae: si alias enim ita sor- malus, ut singula particularia primum obscure, postea distincte complectatur, non est status imaginationis, nam haec modo circa particularia et singularia versatur: quod in siniti status, et infinitae status mulationes, quoi scilicet analogiae iam simplices quam compositae, et quot series analogiarum, et hae in seductae dari possint, mens aegre potest concipere, sed quod dabiles sint, et actualiter repraesententur, id experientia confirmat; in facultate mutandi flatus ipsa persectio enlium Sissi eriorum Consistit. Quando itaque glandula corticalis seu sensorium internum tot status mulationes potest induere, sequitur quod intellectorium seu cerebrum in limum, id est cortex simplex adhuc

plures et quidem infinite plures queat producere. Exempli loco

sumamus aliquas cogitationes in aequalionem quandam reda clas, tunc huic aequalioni ui si alui generali vel communi inesse possunt mille analyses, quapropter communis sensorii status

82쪽

DE INTELLECTU HUMANO. requiritur, qui omnes distincte comprehendat, quod animadvertitur ex ipsa loquela, exque scri pluris, Singillatim enim educitur una post alteram, ei quo distinctius, eo aequalioni isti distinctius inhaerent; nam singulas sub statu communi inluemur; quod iam evidens est, ui per solam reflexionem id com

14. Sed quia dicium est, quod intellectus purus in cogitationum sphaeram non influat, sed cum cogitationibus seu cum mulationibus si aliis concurrat, explicandum venit quo modo id actum consequitur; prius foveamus claram ideam de forma sensorii interni seu glandulae corticalis, scilicet qu0d sit cerebrum in mininia effigie, suo simplici cortice, ei sua simplici medulla, prout cerebrum magnum, Sed perfectiore instructum. Mutatio status ipsius memorali sensorii interni ne tua quam potest inducere aliquam mulationem si aliis intellectorio seu cortici simplici, uti mulatio si aliis integri cerebri non mulat statum sintulae ejus partis; sed solum partium flatum externum, scilicet earum silum, nexum et ordinem inter se; sed quia status externus convenit statui interno, scilicet i luod status partium inter se non possit nisi consentiat aliquo modo statui partium interno seu in se, inde sit, quod mulatio si altis externi illico se prodat et manifestet, quod sit ei qualis sit in flatu inlerno: dum hujus mulationis conscius redditur status internus, illico appercipit quid significet, et sic concurrit, non aliter ac modi loquelae Seu VO.ces, quae percipiuntur auditu, illico quasi xertuntur in ideas visualium similes, non per influxum, sed per correspondentiam; nam licet una idea alia voce et alio sono articulato producatur,

a st

usque similis idea concurrit, id est sive eandem sententiam graece, latine, gallice, ita lice, anglice, Suecice eloquimur, usque similis idea visualis concurrit; ergo ipse usus et cultus efficit, ut una id ea alleri correspondeat, similis ratio est id earum memoriae imaginationis et cogitationis, et intellectus puri, mutatio status sensorii interna, est mulatio status intellectorii externa, sed ex mulatione status Seu e X lerna e X USU et experien-lia appercipit intellectorium, quid talis mulatio significet, proinde concurrit, et per concursum, correspondentem ideam in tellectus puri producit; quo itaque universali 0r, generalior, et communior est si alus mulatio, eo distinctius illaru animadvertit,

83쪽

INTELLECTUS PURUS.

15. Ex his sequitur, quod propius propiusque accedere

queamus ad intellectum purum, scilicet per ideas universales, et per quandam potentiam passivam, . quod scilicet remo Veamus ideas particulares, seu abducamus mentem a terminis et id eis fractioribus et limilatioribus et materialibus, et simul a desideriis et amoribus, qui pure naturales sunt, tunc intellectus humanus ab hel erogeneis lurbis quasi quietus, et solum suis et intellectus puri propriis immoratus, essicit ut mens nostra non alias mutationes subeat, aut alias rationes depromat, quam quae cum id eis intellectus puri concordant; hac ratione intellectus noster in limo otio et inlima jucundi tale finitur; tunc enim concursus hic apparet tanquam influxus luminis cujusdam intelligentiae, quod lolam cogitationis Sphaeram illustrat, et

stringit, et inlime dictat, quod verum aut bonum sit, vel quod falsum aut malum. Hac ratione perficitur intellectus noster judicio, quod maturescit: sique liceat ex ipsa analome theo relica loqui, dum mens in hunc flatum pervenit, videtur quod tunc simplex illa medulla, ex solis fibris simplicibus, et ex paucis VaSculis conflet, nam quot sibrae simplices, lol radii intellectuales intellectus puri, et quot vascula, tot umbrae, quae radios luminosos seu intellectuales obfuscant, sed haec in trans-

l6. Ex his jarn apparet, quomodo intellectus humanus perficiatur, scilicet qu0d nullus sit in tenera infantia; quod augeatur in adolescentia, perficiatur in aetate adulla, quodque judicium postea crescat, decrescente ingenio seu imaginatione: cogitatio enim nulla dari potest in infantia et minus in embryone: quare est concursus, Correspondentia aut harmonia constabilita, non autem influxus: ut sit correspondentia et harmonia, illa per usum et cullum constabilienda sit, nam Secundum 3p- perceptam mutationem intellectus purus concurrit. Sed usque licet embryo sit, vel infans, vel stupidus, vel insanus, Usque tamen intellectus purus remanet idem, nam se non prius explicare potest, quam appercipiat mutationes flatus, quibus cor-

84쪽

respondeat, nec sensorium mulare suos flatus nisi per usum et influxum sensalionum externarum condiscere potest, ut Supra saepe notatum est: sic intellectus purus tanquam ex Suo carcere, cui inclusus est, vel e X suo in limo Sinu, secundum mulabilitatem inductam quasi elabitur et emergit, ei sic manifestat quod a principio formalionis assuerit, sed non potuerit se prius eVolvere: quumque se e Volvit, quod fit tractu ae lalis, tum in singulis formis et harmoniis vocum, inque explorandis inlimis

sensibus ex solo nexu et ordinatione id earum se quovis instanti praesentissim tim exhibe l.

17. Sed iam ipsa experientia, quam theoria confirmat, quod intellectus proprie humanus parum dependeat ab intellectu suo puro, sed ab imaginato, imo quod imaginatio plus a sensatione quam a suo intellectu se ii cogitatione, proinde quod intellectus noster sit admodum impurus, et quod talis, ut potius spurius et adulter mereatur vocari, qui usque lam Speciosus et purus apparet nobis, ut credatur quod ille sit ipsa anima, quae non solum est intellectus purus, sed etiam intelligentia spiritualis, quod quam salsum sit, ex nuda propositione liquido apparet. Imo intellectus noster saepe tam abalienalus est ab intellectu puro, ut contrario pugnent, et ille agnoscat ipsa mundana pro veritatibus, et hic inlime sciat, quod sint pura mendacia, et quod fallacia sint ornamenta, quae essciunt, ut

tanquam veritates in scenam prodeant, et applaudantur. 18. Interim ut intellectus humanus existat, necessum eStut ipsae veritates variegatae et quasi modificatae sint cum mendaciis, seu vera cum falsis, bona cum malis; ex misceta et variegatione relativa et oppositione conveniente exsurgit analysis

rationalis, et enascitur opinio, hypothesis, principium quoddam ignotum, et plura, quae sunt proprietates intellectus humani: absque variegatione intelligentiae et ignorantiae non magis existere p0test cogitatio et judicium , quam imago visualis absque lumine et umbra, quae est ratio quod de intelligentia

praedicetur lumen, claritas, et de ignorantia umbra et lenebrae, nam illa sibi mutuo correspondent. Absque tali variegatione nulla foret societas terrestris, nulla diversilas cogit alionum, morum, actionum, corporum, nullae assirmationes et negationes, nulli incerti rerum eventus, nulla auguria, et qui-

85쪽

COMMERCIUM ANIMAE ET CORPORIS.75dem nulla desideria sinium, et nulli amores terrestres, et plura, quae in ipsam societatem humanam ut necessitates influunt: nec foret loquela seu communicatio cogitationum per sermonem, nisi per superiorem quendam et angelicum, qui ne hilum

terrena concerneret.

19. Insaniarum species, quae infinitae sunt, inde scalu riunt, quod sensoriorum status ita perversi sint, ut mulationes non nisi irregulares et intellectui puro disconvenientes agani: et quia intellectorium concurrit, etiam cum his simili ordine concurrit, et sic quasi consentire videtur, quamvis prorsus dissentiat: ita est ipsa cogitatio Seu intellectus humanus, non autem intellectus purus qui insanit.

De Commercio animae et cor Pori S. 1. Quomodo communicet anima cum corpore, nequa

quam eves ligatur nisi prius exploratum sit, quid anima et quid corpus, turn quid sensatio, imagina lio, cogitatio, intellectus purus, spiritualis, quid voluntas et actio, ut ei qualia sunt organa sensoria et moloria iam interna quam externa, qualis Organismi nexus, et infinita plura; quam diti enim nescitur quid anima et corpus et quid inter animam et corpus intercedat, non potest quin cooperatio, communicatio et commercium ignoretur; ex ignotis nihil nisi quam ignotum educitur, deque eialibus quo rum essenii alia ignorantur, non nisi quam per meras ignoran tias loquimur, quousque loquendo progredimur. Sed usque non dissileor, quod nec ipse mihi videar adhuc in unam partem tam vastae cogitationis, Si ipsam cogitationem ex mJriadis myriadum partibus constare a Sseram, pervenisse, sed quod ObSCuram modo ideam a praemissis mihi comparaverim. Quod autem sensationes externae cum sensationibus internis et cum

inlimis, et landem cum ipsa antina ejusque intelligentia communicent, et quod actiones similiter, id luce clarius est, nam

quod corpore moveamur, Vi Vamus, simus, est nostrae animae,

quae sola est principium motus, vita et essentia nostri corporis. 2. Ipsa communicatio apparet tanquam sit in fluxus, nam transire videtur modus et imago sensus exierni in id eam sensus interni, sed ne apparentia nos ludat, ipsos nexus rerum intui

86쪽

COMMERCIUM ANIMAE ET CORPORIS.tione rationali penetremus, aliter sallacias pro veritalibus facile

arripimUS. 3. Evidens est, quod soni articulati seu voces, seu modi auditus in cerebro seu in sensorio communi vertantur in ideas visualium similes seu in totidem imagines, ut dum verbis seu loquela domum, palatium, urbem, prata, eam POS, Coelum et caetera describimus, illico eorum id ea repraesentetur sed haec Communicatio, seu hoc commercium non appellari potest influxus, nec harmonia, sed correSPOudentia acquisita, Sonus eorum eSi modo contremiscentia, quae non evocare potest ideam similem visualem, nam sive palatia, urbes, campos gallice, anglice, latine, graece describimus, iis lue tamen similis idea excitatur, talia etsi alius sit sonus, seu alia soni articulatio: Sed correspondentia haec usu et cultu acquiritur, condiscimis Senim loqui linguam, et sic quod talis modulatio significet talem imaginem, aut talem villam, picturam; qu0ties illa soni articulatio redit, eadem eliam id ea redit. Ralio eliam physica et anatomica potest reddi, ipsi enim soni sive articulati et con;

positi, sive simplices contremiscere faciunt si bras. corticem, meninges cerebri, haec contremiscentia vibrat ipsas substantias, earumque partes l0caliter allernis movet, haec alterna vibratio non aliquam mulationem statui partium interno inducit, sed solum statui partium externo, seu ipsi cerebro: usque tamen ipsae paries propter nexum, quem mutuum inter se lenent ser-Vantque, ac pr0pter ipsam formam, scilicet silum et ordinem, illico appercipiunt, non solum quod mulatio, sed etiam qualis mulatio inducta est, et ex usu condiscunt quid talis mulatio sig-

Ilificet, consequenter sensorium IMolenus cum Sua id ea Concurrit.

Sed praeter hanc correspondentiam acquisitam inter sonos articulatos loquelae seu auditus, et inter ideas visus interni seu imaginali 0nis, datur iterum correspondentia naturalis, quaeri an ex ipsis sonis qualenus soni sunt , sed ex harmonia Sonorum profluit; ut ex modulamine cantus, harmonia musica, Symmetria VOCuin, Seu Vocis remissione aut exaltatione dum loquimur, imo etiam a Sono quarundam Vocum, quae naturales dicuntur; excitant enim illico animum, sive enim lae lilia, sive dolore, sive amore illum assiciunt; talis .eliam est loquela ani-

87쪽

COMMERCIUM ANIMAE ET CORPORIS.77 manliii in brulorum. Causa est eadem, oriunda nimirum a nexu, situ, Ordine, forma seu harmonia partium cerebri mutua et inter se; quae cum forma et statu paritum interno correspondet; for- na enim proxime inferior a forma superiore descendit, et sic illa in simili ludinem superioris, prioris aut suae parentis naScitur Communicatio visus externi cum interno, seu Sensationis visus ocularis cum imaginatione sit per correspondentiam naturalem. Quod proprie visum attinet, ille non existit in oculo, sed in sensorio communi seu cerebro corticali, transit quidem per oculum, sed non sistit gradum quam dum per sibi as nervi optici et medulla res cerebri usque ad origines fibrarum seu ad substantiam cerebri corticalem se elevaverit vel ascenderit; ut primum origines illas tangit, se per universam illarum Superficiem et consequenter per universam compagem dissundit: ita visus ocularis existit in ipso hoc sensorio, inter quod et ocul viii est nexus Continuus, haec communicatio aliqua ratione dici

potest influxus, sed potius est praesentia ejusdem imaginis, in

sensorio interno, quae fuerat in externo; sed est modo visus, non autem imaginatio. Similis est auditus, qui non est auris, sed proprie cerebri, ira ducitur enim per continuum fibrarum usque ad cerebrum; et sic conserri potest audi ius et visus; auditus enim est lolius cerebri ejusque partium contremiscentia, visus autem est partium cerebri, seu cerebellulorum, id est glandularum. corticalium , peragiturque per subtiliorem adhuc contremi Scentiam, quae unamquam Vis ejus superficiei ei compagis partem tenuissime vibrat. Ast vero communicatio visus cum imaginatione sit per correspondentiam naturalem et simul acquisitam; dum enim imagines et phaenomena visus ocularis ad sensorium hoc commune, seu ad Sensori0la sua interna appellunt, ipsa harmonia objecti, imaginum Seu phaenomenorum asscit ita sensorium seu sensoriola haec, ut illico quandam flatus sui mulationem subeant; harmonica enim dissundunt, expandunt et laetificant sensorium, disharmonica vero constringunt, torquent, et contristant: lales mutationes status dantur

infinitae, quot scilicet genera et species harmoniarum et dis- harmoniarum, et quot disserentiae genericae, specificae et indi-Viduae , et quot relatio nos inter opposita: ita non est ipse Visus, sed est harmonia in objeclis et inter objecta visus, quae hanc

88쪽

78 COMMERCIUM ANIMAE ET CORI'ORIS.mulationem inducit, similiter ac sit in ipso oculo, qui secundum qualitalem objecti statum suum mutat, similiter etiam inaure; oculus ipsumque corpus, et singula ejus si bra, quae vel leviuscule stricta vel se contrahit vel se expandit, ad omne id constringitur, quod aliquam noxam infert, et ad omne id se expandit, quod mulcet et restituit : Talis etiam est asseclio cerebri in communi ab harmoniis sonorum: haec mulatio sensorii sit per correspondentiam natiarialem; harmonia enim est par lium inter se, nam intercedit ordo, et inest forma, quam diximus esse vorticalem, qualis itaque harmonia, talis datur correspondentia. Sed cerebrum et sensorium humanum in talem quidem correspondentiam est formalum, sed quoad mutationes status illae non actu, sed polentia in existunt; aliter ac in animalibus brutis, quibus istae a prima nativitate actu insunt; quae est ratio, quod tales status mulationes in homine per usum et cullum seu actualiter inducendae sunt, et quando inductae sunt, remanent acquisitae, unde memoria, ejusque ideae, quae dum re- producuntur, imaginatio existit; ideo inter visum et imaginationem intercedit communicatio per correspondentiam acquisitam , quae punit co/TeSPondentiam naturalem; una enim absque altera heic dari nequit. Imaginalio vero cum cogitatione non communicatur per aliquam correspondentiam naturalem aul acquisitam, ipsa enim cogitatio est similis si aliis mutatio ac imaginatio, estque imaginatio persectior, cujus status mulationes per habitum imaginationis abstracte a sensibilibus visus inducuntur; ideo inquirendum est, quae communicatio sit inter imaginationem seu cogitalionem et intellectum purum, quo enim imaginatio propius persectiusque se communicat cum intellectu puro, eo sit persectior, et dicitur c igitalio, intellectus purior, et magis ratio

Communicatio inter cogitationem et intellectum purum similiter per correspondentiam naturalem et acquisitam peragitur; una enim ponit alteram. Ipsum enim in sellectorium purum constituitur ex quadam substantia simplici corticali analoga ejus quae est in cerebro: sensorium enim internum seu glandula corticalis est cerebrum in minima effigie, proinde simplicius et persectius; ideo ex cerebro exque communicatione au-

89쪽

COMMERCIUM ANIMAE ET CORPORIS.79diliis et visus cum imaginatione, discimus qualis sit communicatio imaginationis seu cogitationis cum intellectu puro seu cum intellectorio, id est cum substantia illa simplici et analoga corticali. Ipsae ideae imaginationis seu cogitationis mulationem status externi intellectorio inducunt, nam simplices illas substantias ex situ, nexu, ordine, disturbant, et sic formam, et harmoniam earum flatus mutant, consequenter intelligit hoc intellectorium per usum , quid talis mutatio significat, inde nascitur correvondentia, quae dicenda est ac Lyti Dila; sed ipsa harmonia in id eis et inter ideas, quae sunt mentis rationales et intellectuales, ipsum intellectorium assicit non secus ac barmonia objectorum visus ipsum sensorium: ita datur correspondentia naturiatis: harmonia illa non est qualis est objectorum visus, sed rationalis, I roque suo objecto habent verum et salsum, honum et malum morale: ipsa illa harmonia in bono et inter bona vocatur alnos, qui ad blanditur et jucunditatem rationalem producit, et excitat desiderium, ut effectus amoris obtineatur, qui esse clus vocatur sinis, qui desideratur: talis harmonia, amor, jucunditas rationalis, et sinis in ipsis id eis et inierideas cogitalionis illico et naturaliter assicit intellectorium purum, cujus ideae sunt purae veritates naturales, et ejus harmoniae sunt purae bonitates naturales: de cor NSPOndentia naturali eo minus ambigi pol est, quod per solam reflexionem appercipia inus, aliquid intus in nostra cogitatione dari, quod consen-lial vel dissentiat, affirmet vel neget, et quod ipsae veritates in singulis propositionibus naturaliter et quasi ex se elucescant; adeo ut homo quidam internus sit qui correspondet cum homi ne externo. Quod quoque sit correspondentia acquia ita, patet exinde, quod ideae istae, quae per mulationes si aliis sensorii re producuntur, sint quidem naturales convenianique harmoniis objeclorum in se et inter se, sed usque quod harmoniae istae iterum artificialiter coordinandae et componendae sint, ut intellectorium sensum ex illis hauriat, et intelligat, quid significent: ipsum enim intellectorium non alligatum est id eis et vocibus, sed ut sensum vocum intelligat, nosse debet ex usu; quid mutatio illa velit dicere. Interim in utramque partem Versare possumus mentem, scilicet quod intellectorium, quia non alligatum est id eis, nec instruitur, naturaliter sciret

90쪽

COMMERCIUM ΛΝIMAE E CORPORIS. et ex se, quid mutatio externi sui flatus velit dicere: sed de his dubito. Quaeritur jam, quae communicatio sit animae cum intellectu puro; intellectorium illud, quod assimilatum est cuidam simplici cortici, ex quo fibrae simplices tanquam lolidem radii

intellectuales emicant, non potest esse ipsa anima, nam intelleclorium creari et formari debet a substantiis quibus superior forma, essentia, et intelligentia siliritualis inest: communicatio haec ex parallelismo seu analogia cum supra memorata intelligitur, quod sit correspondentia; ipsa enim anima, qtiae intellectorium hoc formavit, appercipit ejus status mulationem tanquam extra se, quoties intellectorium Suas mulationes peragit: talis itaque est correspondentia, ut anima ex se, absque usu et experieni in intelligat, quid mutationes istae dictent. Intellectus enim purus non instruitur ab eX perientia sensuum, eo

minus anima, quae constabilivit hoc suum intellectorium: id quod ab innumeris phaenomenis psychologicis potest confirmari: scilicet ex universali hac propositione , quae absque argumentis a posteri0ri petitis, quasi sponte assi matur, scilicet quod naturale nequeat influere in spirituale, seu quod homo rationalis ex se non resciat id ; quod pure spirituale est; ipsum

intellectorium est prima forma naturae, proinde primum naturale, at vero anima est spiritualis, et supra naturam, sed per intellectum purum operatur id, quod naturale est. Ex his iam consequitur, quod commercium infer corporis sensationes non fiat per aliquem influxum, minus physicum, nisi per influxum intelligere velimus correspondentiam naturalem, sed lunc est influxus ipsius harmoniae, non aulem influ-Xus entium quae harmoniam formant; talem influxum videtur

intellexisse autor causarum occasionalium. Ipsa corre Spondentia naturalis coincidit cum harmonia praestabilita, et correspondentia acquisita cum harmonia conflabilita: ipsa enim corre- spondentia naturalis profluit ab harmonia constabilita, quae in anima est praestabilita, inier animam vero et intellectum et inter hunc ac cogi lationem constabilita, sed quia prae existit,

antequam caeterae correspondentiae formatae Sunt, etiam prae-

) Credo Piod sit correspondentia naturalis Ut nulla acquisita.

SEARCH

MENU NAVIGATION