장음표시 사용
171쪽
4MOR VIRΤUTUM ET VITIORUM, ET C. 16llis est id quod lubentissime admittit, et quibus summopere indulget, seu in quos ejus ideae seu status mutationes inclinant. Haec omnia in se summa bona sunt, qualenus ad summum bonum in se directe tendunt, ac illud respiciunt; id est, quantum
sunt in nexu seu amore cum Summo bono.
Omnis facultas et mens sive superior sive inferior sive media ad summum bonum ex amore insito aspirat, sed tamen nusquam pervenire potest ad illum gradum boni, in quo est mens superior, menii enim superiuri aliquid infiniti inest, adiluod mens inferior pervenire nequit, nisi dissolveretur seu rumperetur: quod sustinium est mentis inferioris vix dici potest minimum mentis superioris; ita videre possumus quod mens nostra rationalis nequaquam c0gilare possit qualis sutura sit se licitas aut infelicitas suae animae, Si que non cogitare, nec potest
exprimere. Simile occurrit circa Summum verum, mens nostra
licet in indefinitum progreditur, et suum intellectum dissundit, nusquam tamen potest venire ad puram Veritatem, qualis est in anima, nisi dissolveretur aut rumperetur; Sic penetrare nequimus, qualis intelligentia pura sit, seu intelligentia animae. Sic limes est positus quousque noster intellectus queat se extendere, seu quo ultra nequit, sed ei usque lalis campus est concessus, ut usque in indefinitum queat extendi, ille etiam amor ei naturaliter inest; at si velit supra seipsum elevari, seu ambire se superiora, tunc vel perit et dissolvitur, vel in flatum illum redigitur, ut postea nequeat id ambire, et sic contra amorem et legem ordinis peccat; talis usque amor mentibus nostris connatus est, et qu3si haeredi late ab Adamo cepimus. Verbo omne
bonum et verum in Se est Diseinum, Omne maliam et falsum in se est diabolicum; omne bonum et Uerum almarens et simile est humanum, sic justum, sincerum, honeSlum, VirlUS, etc. etc. Amor ω irtutum et et itior iam; honestum, decorum. Honestum est commune omnium virlulum, nam virtutes omnes simul sum lae constituunt honesium; ita honestas est forma, cujus determinationes essentiales sunt virtutes in specie: unaquaevis virtus est sorma, cujus delerminationes essentiales sunt partes istius virtutis, decoriam autem est forma ex-
172쪽
terna Virtutum, ut enim appareant virtutes requiritur externum, ex quo judicare queamus de ipsa honestate ejusque par tibus; quae est ratio qu0d decorum tot modis Variari queat,
unaquaevis forma externe mille modis variari potest, ut et formae internae status variari, remanente forma externa; haec
est ars nostra poli lica, ut mentes quae ab externis judicant, de
internis persuadeantur. Inhonestum contra est sorma, cujus determinationes essentiales sunt vitia, et omne vilium est forma, cujus determinationes essentiales sunt paries istius vitii. indecorum est sorma externa. Omnis enim forma interna suam formam externam habet, quae vocatur sigura, quae naturaliter correspondet formae internae.
Nulla datur virtus in se, sed bonum in se; at vero ut virtus sit audialque, necessum est ut praecedat affirmativum et negativum, intuitio rationalis quod bonum sil eligendum, sit voluntas, et sit finis quem ut bonum intuemur; haec non concurrunt nisi in mente rationali, proinde virtus nulla moralis prodit nisi a mente rationali; machina inani mala si alicui egeno nummos
porrigat, id non virtus pol est dici, si quis alicui benefaciat,
et nesciat qu0d id sacit, seu ex alia intentione, vel eX necessitate, id non virtus dicitur: insanus si societati serviat, id non virtus est, sed bonum: ergo quicquid naturale est et necessarium, id exuit nomen virtutis: ita omnes virtutes sunt solius mentis. Similiter etiam vilia, nullum datur vilium in se, sed malum in se, ipsa mens facit, ut vitium morale sit. Ila omne morale, uti omne vilium est solius mentis rationalis. Quae itaque sunt virtutes et quae vitia, supra exposui, ubi de asseclionibus animi actum est, scilicet ambitio, amor sui, amor patriae, Vindicta, ira, avaritia et plura, haec omnia sunt vel bona vel mala in se, sed usque non audiunt virtutes aut vitia, nisi quatenus a mente rationali proficiscuntur: quo itaque mens est instructior, et intellectus major, eo magis est vi
tus aut vitium, quod inde profluit: ita amor sui prae aliis est malum in se, at si latis sit in mente, est vilium, vicissim amor plurium et societatis prae se, est b0num in se, sed non audit virtus nisi in mente rationali. Virtus itaque dependet a statu mentis rationalis, prout haec respicit bonum, quod sit verum
173쪽
bonum, vel non vere bonum Seu malum; quando nescit mens num sit vere bonum Vel vere malum, in Suspenso tenetur, et
dicitur ejus conscientia dubia, in hac nihil facere debet, quia
id non est bonum nec malum, et sic non rationale, sed brutum aut irrationale, seu tanquam machinae non animatae.
Ergo prout mens judicat de bonis, ita judicat de virlulibus et
vitiiS. Est ita lue mens rationalis, quae qualifical omnes istas assectiones quae animi et corporis dicuntur, illae omnes tales sunt, quales a mente rationali proficiscuntur: quare de singulis illis hic
agere Supersedeo, quia omnes Se ad amores et bona insinuant menti, haec per suam Voluntatem in actum determinat: haec est
causa, quod nihil dici queat virtus aut vitium, quod in mentem rationalem influit, sed quod a mente rationali e siluit: et lania major est virtus, quantum illud quod influit sub specie boni
persuadeat menti quod virtus sit, cum lamen sit vilium. Quaeritur jam num aliquis amor virtutum aut viliorum menti rationali naturaliter insit; ab experientia confirmatur, quod semina honestalis sint quorundam mentibus insita, seu quod sint inclinationes ad honestum, et vice versa, sed quic-iluid ex natura inest alicui menti, quae nulla est absque cultu, seu quae formanda est, ut sit rationalis, quaeque nihil ex se possidet nisi quod acquisitum est. videtur quod amor virtutum non sit ejus proprius, sed sit mentis superioris quae influit, et hanc ejus naturam constituit; accedit, si amor boni insual, et hoc bonum audiat virtus quando mens rationaliter id intuetur,
quod naturae boni conveniat; ita n0n potest amor virtulis diei proprius menti rationali, sed quod anima sit bona, ex qua ille amor fluit, vel etiam quod mens naturaliter talis sit, ut potius ad hos quam ad illos amores recipiendos inclinet: sic ejus inclinatio est solum facullas se ad hunc vel ad illum amorem recipiendum flectendi. Sed quatenus mens rationalis se adplicat utrinque, etiam
ad receptionem vere boni se applicat, ejusve amoris, et hujus
boni conscia redditur, et ex amore isto in suo velit et desideret ejus consequutionem actualem, praedicari potest amor virtutum et viliorum de mente rationali, per illam enim facultatem sibi bona ista aut mala ad propriat tanquam Sua
174쪽
Conclusio quid sit animus, quid mens spiritualis et quid mens rationalis.
Animus est forma, cujus determinationes essentiales sunt omnes istae assecliones quae a corpore, et a mundo per fores sensuum influunt. Unaquaevis assectioni praeest quasi animus specialis, cujus deler minationes essentiales sunt omnes istae assectiones quae sunt istius assectionis partes; et Sic porro: lalis animus est noster genius, quare indulgere genio aut animo dicitur, et unusquisque ab antiquis cultus et adoratus est ut deus, quibus omnibus praeesset Deus communis, inde Iupiter, Apollo, Venus, Mars, caelerique, ac illorum specifici alii. In
sacris et communi sermone dicuntur omnes istae assectiones animi quae ex corpore, a corde venire, sic toto corde, Seu toto animo, miSericors, excors, Vecors, etc. quae SanguiniS
Mens spiritualis , forma, cujus determinationes essentiales sunt omnes illi amores qui a superiori influunt, seu a Deo
per suum Spiritum, medio verbo, aque coelo seu societate animarum coelesti: haec mens vocatur proprie spiritus, cujus subjectum est anima, sic anima quidem dicitur spiritus, sed proprie spiritualis.
Mens rationalis est forma, cujus determinationes essentiales sunt omnes isti amores qui tam a mente spirituali, quam ab animo influunt, qui sunt mixti, et vocantur rationaleS, non ejus proprii, quia non remanent, si mens spiritualis suos et animus suos subtrahit. Sed proprie mens rationalis est forma, cujus determinaliones essentiales sunt omnes virtutes et Vilia ;nam i)roprium ejus est, conscire quid bonum ei malum, sic ista
eligere quae bona sunt, et om ille ita mala, id quod ex mente rationali prodit, vocatur virtus vel vilium. Cui libet virtuti et
Vitio sua praeest mens rationalis, cujus determinationes essentiales sunt omnes partes istius virtutis vel vitii. Metilioneati etiam feci mentis alicujus Superioris quam Πα-tumlem dixi, quae scilicet intellectorio puro inest, sed haec mens est ipse ille animus, animus enim est universale, et menS uniuS- cujusvis intellectorii est singulare, ut enim universale existat, debent esse singularia ex quibus universale existat et subsistat
175쪽
1 65 Quod mens rationalis sit proprie id quod homodi ottia V. Forma externa non lacit hominem, nam simia etiam humana est facie, usque est simia, cera etiam efformari sorma humana potest, sed usque est cera, et simulachrum hominis. Forma externa corporis nec constituit hominem, similibus membris et visceribus, ei simili sere structura gaudent animalia bruta, imo etiam imperfectiora, ut in secla. Loquela non facit hominem, psittacus enim loquitur, nec lamen est homo. Αnimus non est homo, nam simili animo gaudent etiam bruta, suique corporis, et sui mundi amoribus similiter ac homo assci
Sed quod mente rationali gaudeat, scilicet quod cogitare, iudicare, libere arbitrari, et velle possit, id est homo: talisellatim ab omnibus aestimatur homo , qualis est ejus mens rationalis, si solum animo et genio indulgeat, sique stupidus sit et hebes, dicitur brutus, animal, nec agnoscitur homo, nisi ut aliquid insit adhuc humanum, quod cogitare possit. Quo itaque major intellectus seu sublimior mens rationalis, eo major homo; si excellit caeteris, dicitur id supralium anum et divinum, et aliquid quod supra hominem est. Ipsi eliam in nobis agnoscimus id solum tanquam nostrum
proprium quod mente possidemus, omne enim in toto systemate qualisicatur a mente; quare omnes amores lam Superiores quam inferiores in mentem rationalem ut in suum centrum influunt et confluunt, aque illo essitiunt, sic principium omnium actionum et sinis omnium sensationum, seu concentralio totius est in mente: quare caetera omnia quae extra mentem Sunt, respiciuntur tanquam instrumenta et organa mentis; quae mens nescit qualia sunt, nec curat scire, modo ei tanquam famulitia inserviant; et videtur Deus tanquam ipsa haec naturalia ita contempserit, et tantum in numerum instrumentorum repOSuerit, quia nobis non revelavit, qualia sint, et quomodo mens per illa agit, sed quod solum illa dederit, et illis circumscripserit mentem, ut obsequiosa et paratissima flent ad omnem esseclum, per quem mens promovere finem vult. Id solum amamus quod ipsi huic menti rationali tanquam
176쪽
LIBERUM ARBITRIUM SEU proprio nobis adblanditur, nam quisque vult videri qualis est
per mentem, Si per corporis ornamenta, est ut ostendat qualis sit ejus mens. Ita etiam odimus id quod mentem istam infringit, et saepe ruimus in iram; quod corpori limeamus, est ut mens suis instrumentis et agendi polentiis non privetur In mente rationali est vultus animae, sicuti in corpore est vultus et essgies animi, ita mens rationalis potest dici corpus animae, quia ad ejus operationum imaginem est formala. Haec mens indicat qualis est anima, si anima non sit spiritualis, ac immortalis, nequicquam potest talis mens formari, in qua spirituale et naturale sit conjunctum; quare quia spirituale inest menti et simul naturale, possidet mens ista, ut in quodam centro confluxuum, quicquid homo possidet; quare est mens rationalis id quod dicitur homo. Hac mente destructa, perit homo, tunc est spiritus, quia sola anima vivit. Haec est ratio quod huino dicatur internus et exlernus, spirituale id quod in mentem rationalem insuit, est homo interior et superior, naturale vero, quod ab animo influit, est homo externus: mens est quae in se percipit, quid suadeat homo externus et internus. Ergo homo externus est idem ac animal ; internus vero idem ac angeluS. Liberum arbitrium seu electio boni malique
1. De libertate mentis humanae Eruditi in palles digrediuntur, sunt qui in divinis et spiritualibus nullam esse relictam
nisi umbratilem et vix agnoscibilem asserunt, sunt qui omnem dicunt relictam esse in rebus mundanis et corporeis, alii vero regerunt, quod haec libertas potius sit servilias, nam meus sica suis animi assectionibus in vinculis tenetur, et sunt qui nullam dari liberialem, tametsi appareat lan qua in sit aliqua, statuunt, nam sive abducimur a nostris ipsis mel amoribus . vel ab aliis qui in mentis nostrae sphaeram influunt, vel ab abso hila quadam directione divina, quae nos tanquam torrens aut velum navem aufert: accedit, si nulli sint amores proprii mentis, sed
omnes vel a superiori vel ab interiori in illam influunt, quod mens non sui sil juris et arbitrii, sed vel animae vel corporis, a
177쪽
167 ELECTIO BONI MALIQUE MORALIS. quorum assectionibus tanquam conflata esse videtur. Sed omnes lias controversias missas faciamus, argumenta enim assumere et refellere soret opus sterile, si enim argumentis a posteriori seu ab effectuum turba petilis inhaeremus, sane collidimus, mentes tanquam in densa et caliginosa sJlva, nec ultra proximum collem aut proximam pirum exlendimus xi sum; hinc ad editiora scandamus, seu ad principia et originem, seu ad veritates universales, et ab illis suo ordine descendamus, nec desectamus a via aliquem refellendo, sed usque ad me iam per
2. Quod mens nostra libere arbitrari, seu libere cogitare, et quando imposibilia non impediunt, libere velle et agere queat, id ab uno quovis agnoscitur: absque libertate cogitandi seu agendi cogitatis convenienter, nullus foret intellectus, et nulla
voluntas, ipsa vera voluntas exsularet eX turma vocum, n3m
nesciremus quid esset: absque libero arbitrio nihil foret astit malivum et negativum; accedit quod nulla foret virtus et nullum vilium . proinde nulla moralitas; nulla etiam foret religio et cultus Divinus, hic enim poscit mentem liberam; aliter nulla exauditio, minus imputatio, quia nihil ut nostrum potuisset respici; quis enim imputat alicui machinae, aut ei qui ex necessitate, aut
non ex se agit; nos etiam homines respicimus acliones ex sola
voluntate, quae non coacta sit, quid justilia Divina. Verbo absque dono libertatis non essemus homines, sed pure animalesanam quid seret humanum aut nostrum nisi liberum posse cogitare, et Velle et agere, quique libere potest cogitare, etiam libere potest velle, nam voluntas et actio sequitur cogitationem. Ergo non solum esse, Sed etiam posse ex se est vere humanum. Supra etiam ostensum est, quod unicum illud nostrum sit libertas illa, quae voluntati S Vocatur.
3. Id etiam constans est veritas, quod absque intellectu nulla sit liberias, et qualis intellectus, latis libertas, quae cuni suo intellectu crescit decrescitque, adeo ut libertas dici queat intellectus Sponsa, aut mentis rationalis unicus amor. Nulla enim est libertas in insanie , major est in adullis, nulla in insano aut delAo, nulla quoque in mortuo, exstinclo intellectu;
ex his sequitur quod major sit libertas in intelligente quam in
178쪽
LIBERUM ARBITRIUM SEU stupido, erudito quam ignaro, et sic porro, nam id consequens est prioris. 4. Sed quia erroneam de liberialis essentia fovemus opinionem, ViX comprehendere possumus, quod ipsa secundum intellectus gradum et excellentiam crescat, nam liberiorem serra per
credimus illum qui potentior est, opulentior, et sibi relictus, et sic imperator multo liberior milite, rex subditis, et quilibet suos amulo, etiamsi hic omnium intelligentissimus foret. Imo etiam illum liberiorem praedicaremus, qui carceri inclusus aut vinculis injectus est quam qui sui juris et arbitrii vivit: sed quando
de libertatis persectione et essentia loquimur, non intelligimus sormam ejus exiernam sed internam: ipse enim captivus et famulus potentia liberior suo domino potest esse, tametsi non sit actu: intelligentior potest esse qui obmutescere cogitur, quam qui continuo blaterat, a cultor visu cui oculi religati sunt, quam cui aperti, potentia non a Clu. 5. Ipsam etiam licentiam vulgo confundimus cum libertate, scilicet, genio indulgere, obsequi arbitriis et libidinibus
ani sui, remittere posse omnia fraena corpori, imo mentem nostram vesanam prorsus in actum similem erumpere pali, sed hoc non est liberias, est enim vera libertas, est apparens libertas, estque falsa libertas quae vocanda est servitus; vera libertas non consistit in posse cogitare et cogitatis convenienter agere, sed p0sse sapienter cogitare et judicare, crescit enim secundum intellectum, et rectae rationi convenienter agere, id est, eligere bona, atque omittere et repellere mala; dare animo suo fraena, est ruere in sui perniciem lana corpore quam anima, et Verum malum pro vero bono amplecti; ideo de tali nulla pol- est praedicari libertas, sed potius servi lus, nam me DS II OSira rationalis perpetuo regitur amoribus, quorum aliqui sunt boni,
aliqui perniciosi, id itaque libertas est, ut mens I iussit jugum
istud excutere, seque non ab amoribus perniciosis, sed pali avere bonis regi: in hunc sinem etiam libertas concessa esl. 6. Si liberialem arbitrii et voluuialis perpendimus, non possumus non notionem qnandam spuriam de illa formare, et
nobis imaginari, quod aliquid separatum sit ab intellectu mentis rationalis; vel si ei adjunctum, luod in se tamen sit aliquid per se, quum lamen sit qualitas, quae ex ips0 intellectu tali re-
179쪽
in prima infantia, et quod talis sit qualis intellectus, sequitur quod ita insit intellectui, uti qualitas Suo Subjeclo. I. Ut ergo genuinam ideam de hac libertate nobis comparemus, necessum est iterum describere quid intellectus, et qua ratione formatur: intellectus, uti suo loco indicatum est, consistit ex meris id eis intellectualibus, quae ex ideis materialibus primum formantur, ipsa enim cogitatio non est nisi volutio et versalio talium id earum, quae quando in certam quandam formam colla lae sint, inde resultat judicium, seu conclusum cui simul insunt ideae, quae cogi lationi successive: confirmatumeliam supra est, quod ideae memoriae, imaginationis et cogitationis non sint nisi mulationes status sensorii interni et intellectorii puri, et quod tales mutationes queant in sensoriis et intellectoriis infinitae dari, illarum enim persectio in statuum mulabilitate consistit; quare in sensorio et cumprimis intellectorio dari queunt tot status mulationes, quot usquam rationeS, an3logiae, Series, aequationes, formarum varie tales innumeris et geometria etiam sublimiore et persectissima; sic ut dari queant
mulationes status communes et particulares, universales et Singulares, generales, speciales, individuae, multiplices simul et
successive, coordinatae, sibique mutuo scibordinalae, ac subdivisae, scilicet lolidem et tales, siculi aequaliones in calculo . in sinitorum, cum quibus et cum quarum formalione apprimis comparari queunt: hanc itaque facultatem mutandi suos status esse ipsam facullatem producendi ideas, mente nostra percipimus, inque illa intellectualem polentiam et actum consistere, jam loco ejus substituamus voces communes, ut intellectum, ideas, cogitali 0nem, principia, judicium, et plura, n0n prorsuScoincidunt, horum lamen termini nobis familiariores sunt, nec intellectus perceptionem morantur. 8. Ipsa ergo Libertas consistit in producendis flatus mutationibus in sensorio et consequenter in intellectorio; seu in fla-libus induendis qui huic aut illi sint conveniunt: possumus enim cogitationes nostras in qliani velimus partem vertere, et in quo statu universali mentem fixe retinemus, in illum non possunt aliae ideae influere, quam quae ad illum perlinent, est Omnis cogitatio forma, quae a determinationibus essentialibus consti- .
180쪽
170 LIBERUM ARBITRIUM SEUtititur, in communem talem formam non influere possunt quam determinationes particulares, quae ei conveniunt, aut si universalis, non nisi quam singulares, quae naturaliter universa leni illam determinant: sic qualis est stalus mentis, tales influunt ideae, et talis inde nascitur forma, et talis asseclio istius formae, seu amor; caetera quae non formae isti conveniunt, vel non admittuntur, vel reflectuntur . vel si insunt, eXpurgantur, verbo rejiciuntur tanquam helerogeneae, ac sormam istam destruentes: id quovis momento manifeste experimur, quando enim sigimus nos iram cogitationem in una aliqua re, tunc respuimus et rejicimus omnia illa quae non similia sunt, tanquam discordia, siculi si amorem quendam nostrum cum intentione et desiderio inluemur, uti si honorem quem affectamus, Venerem qua perimus, opes quas desideramus, et plura similia, tunc permanet mens in hoc statu. ad millilque omnia illa quae conspirant, repellit quae illum destruere conantur, seque ipsam exauget, accendiique, ut ViX a statu isto in alium divertere queat, aliumque induere, etsi forte decidit, contristatur, illum ruminando revocat, dejicitur, et sic in statum contrarium, qui menti nostrae vim et violentiam inferre solet: sed redeamus ad Libertalem. 9. Menti nostrae rationali concessum est, non Solum SUOS
status mutare, aque una cogitatione in alteram labi, sed etiam conscire et intueri omnes istas particulares ideas quae communi statui insinuantur, imo eliam ipsum statum pernoscere qui sit, quo amore regatur, et quomodo accendatur, huncque statum cum alio conferre, et pervidere, quinam illorum praestet, et ipsi ordini naturae convenientior sit; haec facultas est quae vocatur libertas in mente rationali; ex quibus manifeste videmus, quod tanta et talis sit libertas, quantus et qualis sit intellectus, et quod uterque simul concipiantur, nascantur et efformentur.
10. Ipsa vero libertas intellectus humani, quae libertas intellectualis potest ali pellari, in ali tuo. classes potest redigi, et sic distinctius concipi, tot enim sunt libertatis partes, quot sunt intellectus, partes intellectus sunt, intellectio, cogit alio, judicatio, conclusio, resolutio, Voluntas, per quam demum in aclum determinatur; intellectionis libertas est omnium minima, aegre possumus arcere, ne influant sensationes, seu ideae materiales