장음표시 사용
161쪽
1514MOR INTELLIGENDI SAPIENDI UE. sed usque non dari potest intellectus absque mente, id est, abs- lue objectis illiae amantur, Seu ab Sque amoribus; si modo intuemur si alum nostrae mentis, apparet liquido, quod a prima apperceptione seu intellectione excitetur aliquis amor: hic amor sic excita lus est primus in cogi latione, est ullimus, est medius, id est omnis, absque amore nusquam potest cogitatio existere: id noscitur etiam a desideriis, voluntate, et finibus mentis, nisi foret amor nullum esset desiderium, desideramus enim quod amamus, voluntati inest ipse amor, quae torpesceret vel nulla foret absque amore; ipse sinis est subjectum illud seu objectum amoris: ergo amor est primum, medium et ultimum in nostra mente rali in ali Verum amores sunt innumeri, ipsaque media finium sunt amores, quia respiciuntur ipsis sinibus tanquantunita, vel illis continua. Est itaque mens ipsa anima aul ipsa vita intellectus, intellectus comparari potest cum corpore istius animae, sic conjuncta sunt, ut si mens aut ejus amores recedunt, intellectus sit nullus seu lanquam corpus exanimum; et amor absque intellectu ita dici potest tanquam anima sine corpore: ideo amor quidam inest nostrae menti rationali, antequam intellectus, ei sor- matur intellectus a mente tanquam c0rpus a sua anima, in quo sit primum, et ultimum, Seu omne. Sed quaeritur num hi amores qui menti rationali deprehenduntur inesse, sint proprii illius, vel num aliunde veniani; apparent quidem tanquam essent proprii, sed ne per apparentiam abducamur, percurrere debemus aliquot amores, tum denique assecliones caeteras, quae menti inesse videntur.
Amor intelligendi Sapiendi I ti e In prima infantia non appercipitur quod menti nostrae rationali ius il aliquis amor sapiendi, ratio est, quod non adhuc ejus amoris conscii sumus, seu per reflexionem a phaenomenis tale quid ut principium intelligendi insit: tum etiam quod universalis quidam amor nondym limitatus alit determinatus ad certae Scientiae amorem sit, quod nihilominus insit, id ex ipso esse clupro certo possumus concludere: absque enim tali amore nusquam potuissemus informare nostram mentem seu instruere ali-
162쪽
AMOR SCIENDI OCCULΤΑ, ΕΤ quo intellectu, qui lamen perficitur ex quodam principio activo,
Seu amore; quod cupiamus Videre, audire, memoria lenere,
imaginari, cogitare, id in aetate innocua pervenit ab insito amore intelligendi sapiendique; quae eliam delitiae istis sensibus insunt, non possunt esse delitiae absque universali hoc principio interno; sed in hac aetate est amor intelligendi fere generalis et in determinalus, et sic est purus amor sapiendi, absque objecto cui inest amabile, propter quod intelligentiam desideramus. In aetate vero adulla, tunc determinamus hunc amorem universalom ad singulare genus Scientiae, quam amamus prae caeleris, ut Vel artem bellicam, nauticam,
politica rei, mathe in alicam, scientiam juris civilis, theologicam, et plures; aetate adhuc progrediente nostrum hunc amorem determinamus ad speciem aut pariem aliquam scientiae universalioris. Iu hoc statu, non amamus scientias alias quam quae propositam is lana, quatenus ei assiles sunt, et perficiunt. Ex his apparet quod aliquis amor menti nostrau futurae rationali insit ex se et ex natura, quae primum est univerSaliS Omnium, et lemporis tractu singularis: si enim non in ipsa insan-lia fuisset universalis, nequaquam potuisSemuS mentem nostram aliquo intellectu instruere, nisi speciatim determinalo ad certam scientiam. Hoc comparari potest cum appetitu edendi, ante gustum et saporem inest embryoni et infanti amor edendi, nec asscitur aliquo gustu nisi tractu temporis, quare etiam lacte nutritur, cui nullus fere gustus inest, at succesSu temporis excitatur delitiis per gustum, ut excitetur. Hic amor non proprius dici liotest mentis rationalis, quia inest ante formalionem intellectus, et formato intellectu non cognoscitur quod insit nisi per reflexionem ad asseclus; ergo a superiore mente infunditur ac alitur per delitias animi et sic excitatur. Amor scie n di occulta, et admiratio.
Quod insiliis sit amor sapiendi id imprimis percipimus ab amore singulis familiari sciendi occulta; hic enim amor est qui
omnem nostrum intellectum flarmat, nam infanti et puero omnia quae usquam memoriae ejus imprimuntur, occulta prius
fuere; ut primum Vero impressa sunt, rapitur cupidine sciendi
163쪽
quid in hoc cognito adhuc occultum taleat, ejus scilicet qualitates et plura; hic amor rapit nos in scientias, per quas pervenire in cognitionem occullorum persuademur: lotus orbis Eruditus in experientias physicas, ut ab illis sapiamus seu occulta naturae penetremus, antiqui philosophi ab hoc amore loli abrepti sunt, sed in occulta naturae a priori, seu per principia et
philosophiam rationalem, nostrales vero a posteriori seu per experientiam volunt penetrare, utrisque est idem amor, nam in hoc sine concurrunt: quis non desiderat naturam in suis intimis et nudam conspicari; quis non scire quid anima, ubi resideat, qualis sutura sit post mortem, quid summum bonum; quis non interiora mentis alius, et sociorum societatisque regnorumque arcana, quis non delectatur quando lelescopiis lunam, plane tamque et ejus satelliles contemplatur, et vult scire num ibi incolae sint, et quomodo in magno hoc vortice agant motuS diurnos et annuos; quis non amat minima naturae insectaque visum latentia microscopiis detegere, praeler infinita plura, quae indicant, amorem talem insilum esse menti humanae, qui etiam sit principium sapiendi et causa assiciens formalionis nostri intellectus: et quia ille inest ante formalionem, nec ipsi ap- percipimus quod insit, nisi judicando ab essectu, sequitur quod a
mente quadam superiore in nobis influat, cujus est universaliter omnia scire et intelligere, et hoc suum velle communicare cuidam menti inferiori, per quam se praesentem Suo corpori
Admiratio est assectio omnis persectionis relative ad subjectum, admiramur enim sapientiam in puero, non autem in sene, intellectum in insano, analogon virtutis in animali bruto;quamdiu itaque objecti nullam habemus notitiam vel aliqualem, iunc ejus persectionem tametsi exiguam admiramur, ita admiramur mirabilia naturae, quae infinita sunt, formas occultas et similia, quare pueruli omnia admirantur, quia illis subjecta occulla sunt, quare haec admiratio coincidit cum amore sciendi
Occulta, quae enim admiramur, ea memoriae nostrae penilius
insiguntur: quod natura tam mirabilis sit in suis regnis admiramur, sed si sciremus qualis ipsa sit, et quod perfectissima, et n0u nisi quam similia queat producere, desineremus mirari. Dei miracula ejusque providentiae documenta admiramur, quia
164쪽
AMOR PRAESCIENDI FUTURA.non catililius quod infinitus sit et ejus persectio insinita, si lio cperciperemus nihil stuperemus, sed solum veneraremur et adoraremus , cogitando quod minima sint quae mente nostra capimus, et quod infinita sint quae intellectum excedunt: sed occultissimus est et nusquam explorabilis ulli menti, ut Deus sit,
quem ex universo et admirandis naturae admiremur et adoremus Quis foret Deus nisi imperscrutabilis. Amor praesciendi iratura.
Amor praesciendi futura in uno tertio cum amore sciendi occulta concurrit, futura enim quia occulta scire amamuS, et quia amamus desideramus, est modo disserentia quae est inter occulta si mullanea. et occulta successiva, quae enim simul insunt, successive inferri debent, ideo quando sutura noverimus,
illa concipimus tanquam praesentia et simul insint, nam omnia praeterita fuerant futura: ideo etiam hic amor declarat, quod aliquid menti nostrae insit, quod est principium a clivum formandi nostrum intellectum. Hic amor etiam in omni mente humana ita regnat, ut insit omia i ejus finium desiderio, quando enim finem aliquem desideramus, et impossibili tales quaedam
obstant, desideramus statim scire eventum, unde SpeS, quare in unoquoque, cui spes inest, est amor futuri, quod scire desideramus; ob hunc mentium humanarum amorem plures aries
excogitatae sunt, ut phJsiognomia. geomantia, arithmetica Ρythagorica, astrologia judiciaria, olim auspicia, oraculorum
consultationes, extispicia, somniorum interpretationes et plura. Ipsa praeterila etiam innumera, sicuti regum regnor uinque sala et historiae non ita delectant, ac unicum illud novum, quod desideravimus scire; qualis itaque amor sui, talis amor
praesciendi sua felicia sala, quod etiam pueris est jucundissimum; quantus amor patriae, tantum oblectamentum sciendi ejus prosperitatem futuram. Hic amor inesse videtur menti, sed non usque est menti proprius, ob easdem rationes ac supra de amore sciendi occulta tradidi, nam unus idemque amor est indicium quod talis cognitio insit animae, unde praesagia mentium et somniorum e VentUS.
165쪽
l 5 5 Amor Neritatum et Princi Pi Ortim. Intellectus mentis nostrae rationalis abSque amore vetitalum nequicquam informari potest, et seri intellectus, nam quot sunt ejus ideae, tot debent esse veritates, ex quibus an alb liceversalis et aequalis iterum nova veritas exsurgit, ex hac et similibus aliis adhuc novae verilales, usque dum ad Veritales universales, quales animae et intellectorio puro insunt, perveniat; particularissimae verilales, et quae primum insinuantur, sunt materiales illae, quae sensuum ope haurimus, qua S OmneSuli apparent, mens pro lolidem veritalibus primum arripit, et ab illis analysin suam rationalem orditur, ei intellectum insantem format. Quot itaque conclusa formavit mens, tot assumit
ut principia, 'si praemissis fidem hahet, atque sibi fidit, quod
rite illa formaverit: haec principia sunt istae veritates quae insunt menti rationali tanquam ejus propriae, Sed non dici que uni veritates purae, sed p0lius pr0babilitales, sunt enim ut plurimum ex quali latibus occultis conflatae, ei in se spectatae opiniones, hypotheses. quod animadvertet, si illas inlime resolvat, et cum aliis componat, et aliquid inde concludat, quod experimentaliter verum est; ipsae hae praesunt Plae Veritates eo plus ut veritates agnoscuntur, quo probabiliores et verosimiliores reddi queunt, seu ita ornari et amiciri, ut sorma interna non appareat; a superficie enim et forma externa ui plurimum de interna, ut de vir lute virginis fix venustale ejus judicamus. Quod itaque amor insitus sit principia condendi, et illa ut veri lates agnoscendi, seu quod eodem recidit, intelleclum formandi, supra ostensum est: sed hic praecipue agitur de amore principiorum, ut veritates Specialorum.
Quod naturale sit amare veritates, id confirmari potest ab ipso ordine qui singulis sormis et harmoniis naturae inest, ipsa verilas in intellectualibus correspondet ordini in naturalibus; et quia ordo in se siculi harmonia asscit sensorium commune grate, et animum jucunde, ita veritates mentem intellectualem: proinde siculi ordo ponit harmoniam, ita verilas aliquem amorem seu aliquod bonum, de quo praedicari queat, quod sit vere bonum, vel Vere malum; a communi experientia liquet, quod mentes humanae in lantum ament veritates, in qua illum hae
166쪽
156 AMOR BONI ET MALI. confirmant ideam boni; sunt enim bona natura bona, et sunt apparenter bona , ei sunt non bona Sed mala, quae lamen usque assiciunt mentem lan quam essent bona; siculi vindiciae cupidus in ipsa crudelitate suas de lilias et suum bonum concipit, ille dum isto amore aufertur, omnia amat quae confirmant, et
Odio habet quae impugnant; saepius ipsas verilales, quae Oppugnant latem animum, intelligit, sed illas odit, etiam illos qui veri latibus animam ejus flectere volunt. Qui avarus est, et bonis alienis inhiat, is saepe veritates agnoscit, quod hoc naturae ordini repugnet, sed usque veritales istas odit , et amat omnes probabilitales quae persuadent ideamque ejus boni mulcent. Scelerati saepe sapientissime loquuntur, imo etiam concionantur, perque catenam verit alum ipsa Scelera impugnant, at vero ipsas illas veritales mente sua oderunt. Ila sunt qui amant veri lates, et qui illas odio habent, seu illa quae verilati contraria sunt, odium enim est amor contrarii Mens rationalissimiliter, illa ex insito amore veritales amat, absque illo amore
nusquam potuisset intellectum suum perficere, usque ut judicio polleat; sed loco verilatum substituit principia, quae totidem sunt probabilitates, quas pro veritalibus agnoscit; haec principia seu has probabilitates amare, est e X eodem amore, quo amplectimur veritales. Quod hic ardor insit menti superiori seu animae, cujus omnes ideae sunt veritales, quas anima vel amat vel odit, id apparet ab effectu similis amoris in mente rationali, tum etiam ex Origine ambitionis et irae, quae in anima sunt totidem calores et ignes veritales istas defendendi; dantur enim qui natura sunt sententiae tenaces, etiam in puerilia similes senectuti, senes enim Omnia sua principia credunt lolidem esseveritates, non item adolescentes, qui progredientis intellectus
Amor boni et mali. Inter amorem veri et amorem boni est disserentia qualis inter intelligentiam et sapientiam, verilales enim sunt intellectus objecta, bonitates vero sapientiae, sed intellectus nullus est absque sapientia, quia nullus absque amore alicujus boni, intellectus acquiritur per amorem intelligendi vera, sapientia
167쪽
non acquiritur, quia ipsum bonum est amabile illud quod influit seque ex se insinuat, sed requiritur intellectus, ut intelligamus num Vere bonum sit, num apparenter bonum, et num non bonum seu salse bonum; vere bonum in Se est bonum, apparenter bonum est in se bonum quatenus ita apparet, false bonum est malum quod vero bono contrarium, ita Verum et bonum sunt iam unita quam separata, ut amare pOSsumus malum
seu odisse bonum, et usque lamen intellectu pollere, seu intelligere verum et salsum, seu intelligere quod honum non sit, quamvis id odimus, hoc vocatur sapientia intellectiva, scientisca, externa; ipsa sapientia non potest non cum amore esse coniuncta, et quia omnis amor est connatuS, non possumus
sapere a nobis, sed ab influxu amoris veri boni; utque influat, nobis concessa est libertas mentem ad hanc sive illam partem flectendi. Ergo Neritates constituunt intellectum, qui eo major est, quo principia nostra accedunt ad ipsas veritales, seque ab
umbra probabilitatum extricant, utque mens nostra rationalis intelligentissi ina sit, necessum est, ut Sciat veritateS universales, qualiter intellectorium purum et anima ex se, ad cujus perfectiones approximare connititur. BonitateS Vero constituunt Suientiam; amare sapientiam est amare intelligentiam quae naturam boni latis evolvit, at amare ipsum Verum bonum est Sapere; quare mens nostra semper ad summum bonum aspirat,
de quo mulla disputat, nam quisque bonum probabile assumit pro summo bono. Scientia non est intelligentia, nec sapientia, sed est causa media intelligentiae seu causa ejus instrumentalis, quare omnis scientia vel per propriam Sensuum experientiam, vel propriae mentis in tu ili 0nem , et explorationem, vel per experientiam aliorum, scientias et doctrinas acquiritur; ubi intelligentia est naturalis, ibi etiam est scientia, nam unum ponit alterum, sed tunc scientia non apparet tanquam aliquid contingens, sed ut necessarium, ei quod natura ejus sit id scire: scientia ut plurimum versatur circa objecta bonitatis. Cognitio Vero eSt causa media, qua comparatur scientia, unde doctrinae et disciplinae. Mens rationalis ex se nusquam amat bonum, sed judicat de bono et Inalo, cumque unum prae altero amplectitur, dicitur amare, quia admittit unum et excludit alterum, omne quod ju-
168쪽
AFFIRMAT IVUM ET NEGATIVUM. cundum est, delitiosum et ad blandiens animo, et sensibus, Seu amores sui animi admittit mens, seu facit ut in mentem influant, cujus idea quum occupatur, et expellit ideam contrarii, tunc dicitur mens amare, quia vocat id bonum, sed sunt amore S non ejus proprii, verum influunt: similiter quum excludit animi sui assectiones, et sic admittit amores superiores, tunc Vocatilla bona, et dicitur illa amare, quia tuta in illarum idea occupatur: sic obsidetur mens rationalis ab amoribus influis, quando ipsa 'ael amore proprio careat, sed vocantur proprii, quia influunt et ideam ejus obsident.
ALFirmatio um et 1ιegati Mum. Quod mens possit a stirmare et negare, clare indicat illi odin medio posita sit inter binos amores, qui utrinque influunt, et quod eligere possit unum et rejicere alterum, seu quod hoc unicum mentis sit proprium; absque hac proprie lale nec potuis-Set mens existere, minus subsistere. Caetera omnia quae sunt in Uni Verso corpore, non possunt assirmare nec negare; ipse noster animus id nequit ex se, quia assicitur secundum harmoniam istam quae objecto inest, ei suae naturae conVenit; OCulus nec potest assirmare aut negare, sed assicitur ab objectorum ha rmonia et colorum mixtura . inter quos sit ordo naturalis, ut
in iride: ipsum intellectorium et anima nec possunt assii mare aut negare, Sed omnia ista quae perfecta sunt in se, grate assiciunt, imperfecta vero in se in grale, sed secundum ipsius animae naturam; ita potest anima solum amare hoc et odisse illud, at vero assii mare et negare id non est ejus, sed solius mentis rationalis: ipsae verilales animae sunt inditae, sed ejus status ille veritates in se vel amet vel oderit, ita ut nequaquam possit jam amare quod antea oderit, sed quod induat hunc statum, id solum est in hac vita, et quidem per mentem rationalem, quae astirmare et negare potest, atque eligere unum prae altero. Ut ergo menti rationali sit libera electio, sitque voluntas, 'et sic facultas assii mandi et negandi, ei nulli amores proprii concessi sunt; si ei forent amores proprii et naturales, tunc omnino ejus assirmativum et negativum cessaret. At quod amores ei videantur innati, sicuti amor honesti, cujus semina in
169쪽
mente reposta esse videntur, et quod ei sint inclinationes, id non probat quod ei in sint amores naturales, sed solum dispositio quod h0s amores melius possit recipere quam ali 0s, facilius ita flatus suos mutare quam aliter, seu facilius esse in his id eis quam in aliis, verbo quod amores illos potius velit ad mille re quam alios; sed tamen id non probat, quod sit amor ei insitus et propriuS.
Conscientia bona et conscientia mala videtur esse propria assectio mentis rationalis, sed num sit, liquebit ex inquisitione ejus originis: ipsa conscientia dependet primario ex determinatione veri boni, quicquid credimus esse verum bonum, et lamen contra illud agimus, id conscientiam malam excitat, et quicquid
credimus esse maluili, et lamen id agimus, conscientiam malam excitat: contra vero conscientiam bonam: ita conscientia nostra dependet a principiis nostris, quae totidem credimus esse
verila ies: sic conscientia unius bona, potest alterius esse malaeX una eademque causa; facinorosi conscientia bona est, honestorum mala; Diabolus contra suam conscientiam agit, si non agat malum, quamvis sciat quod contra veritates spirituales sit. Conscientia admodum manifeste declarat, quod mens nostra rationalis sit media inter amores superiores ei inferiores: conscientia bona correspondet laetitiae in animo, et conscientia mala tris litiae, quare etiam laetitia et tristitia per correspondentiae modum in mentem influunt, ut conscientiam ejus excitant. Status etiam animae, ejusque amores ad con Scientiae statum in mente rationali mullum contribuunt; anima quae amat Veritates, iluando ejus amor regnat in mente rationali, tunc
latenter angitur ab iis quae contra istum amorem facit, id est, conscientia vera; si Vero anima odit veritates stpirituales, et fit diabolica, tunc angitur mens ab ipsis veris bonis, quando ab his ducitur: Ergo conscientia venit ab animo et a mente superiore; et talis est, ut vix ullus sciat qualis est, ut enim quis de veritate conscientiae judicet, scire omnino debet quid vere bonum, qualis sit ejus mens, et qualis sit ejus animus; quod solius Dei est: ipsa conscientia unum quemvis judicat.
170쪽
Hoc indubium est, quod detur bonum in se bonum, et quod detur principium istius boni, quod sit ipsum bonum principaliter, ac ipse amor: sique detur bonum in se, necessum est,
ut omnia ista quae ab illo bono fluunt, et quae ad illud bonum tendunt, sint bona in se; quae vero a via deflectunt, et adhuc magis, quae contraria sunt huic bono, nec ad illud tendunt, sint mala in se, et in tantum mala, in quantum ab isto bono distant: Ex his manifestum est, quod nihil potest esse ipsum bonum quam Deus, qui fons est omnis boni, id est, omnis perfecti. Quae vero mala sunt et imperfecta sunt, apparere possunt lanquam bona et perfecta Sint in nostra mente, et sic persuadere quod sint amplectenda, ast in mente puriore ei sublimiore nusquam ita quid agnoscamus quod mala sint, sed amplectantur quia mulcent, et statui nostrae mentis conveniunt; tunc etiam qilando lue vocantur mala necessaria. Ex his jam apparet, qu0d unusquisque amplectatur et agnoscat id ut summum bonum, quod statui suae meniis convenit; uli vindicia vindictae cupidini, opes a Varo, et Sic caeteris, Verbo unusquisque ponit summum bonum in bona conscientia; sed perspiciendum est, quid bonum, num verum bonum sit vel falsum bovum: ideo veritates universales indagandae sunt, et his instruendae
Summum bonum ponit etiam Summum Verum, qu0dcunque affirmat hoc summum bonum id est Summum Verum, caelera sunt falsa, sed vera etiam sunt mala, proinde Summum Verum
significat id quod ipsam cujusvis naturam qualis est in se exprimit, sic etiam naturam boni malique. Bonum in mente significat perfectum in natura, quare sibi mutuo correspondent; ipsa et persectiones sunt superiores et inferiores, ideo summum bonum in se disseri aut distat secundum ipsa subjecta, quae bonum istud admittunt. Summum bonum corporis est voluptas quae maxime corpus assicit: sciurnum bonum animi est iste amor qui summe illum asticit; haec sunt summe bona in se respective ad corporis et animi statum, qui recipiuntur, et qui a bonis istis assiciuntur: talis etiam est mens animae, et intellectorii puri. Summum bonum mentis rationa-