Regnum animale ... cujus pars septima de anima agit

발행: 1849년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ELECI IO BONI MALIQUE MORALIS. 171 ab auditu, visu, caelerisque sensibus, proinde nec impedire, quin sensationes istae animum et hic mentem rationalem in varia desideria excitent, sunt enim jucundi tales et delitiae, quae mentem rationalem permulcent, illamque in statum istum naturaliter auferunt; sic ipsae cupiditates animi quae a corpore mundoque seu societate humana profluunt, vix impediri queant,

quin influant, nisi velimus sensuum nostrorum Orgdna, no Smel- ipsos ab istis, quando ut totidem tentamina creduntur, rem OVere, vel quando influunt, mentem ab iis avertere; quod fere naturam humanam excedit. Cogitatio immediale excipit perceptionem. ita etiam libertas cogitationis, quae siculi ipsa cogitatio est summa, mentem enim ab id eis semel excitatam Vertere possumus quocunque libet, in illam ad mille re ideas expromptuario memoriae; sed iterum super singulas ideas reflectere . quae totidem possint esse novae advertentiae et excitationes: haec libertas in mente humana est regnantissima, e Xque

illa videre possumus qualis sit nostra natura, ad quos Scilicet amores inclinemus, quos lubentissime admittamus, et quibus indulgere delectemur: sic ex ipsis cogitationibus appercipere licet, qualis sit usus libertatis. Iudicalio excipit cogitationem, et consistit ex totidem principiis prius formatis, quae mens ut veritates aestimat, principia ista sunt lolidem ideae intellectuales, exque conclusis ex id eis cogitationis, seu ex cogitatis formatae: judicationis libertas non lania est, quanta cogitationis, nam antequam in judicium, ut sint res judicata, admittuntur,

eliguntur Solum ea, quae Veritates esse credimus, vel si non ut veritales credimus, ex intuitione et aequilibralione plurium aliorum amorum, quibus serimur, ita lem peramus et moderamus analisin cogita lorum, ut sub specie humana et decente appareat; imo etiam contemplatur lunc mens praesentia non SO-lum ex praeteritis, sed etiam ex futuris, nam una quasi aequatio, cui omnia ista insint, formalur, et quae futura, etiam possibilitatem intuetur et libral; quare judicationis libertas admodum restricta est ad quendam ordinem magis naturalem, quam liberias cogitationis quae solet erratica esse; et lamen alte reposta inesse potest amor, qui ex solo timore jacturae alius amoris refrae natur: sed haec prolixa est maleria. ConcluSMsequitur immediate judicalionem, nam tunc concludimus ut in

182쪽

LIBERUM ARBITRIUM SEU voluntatem remit lanlur, perque illam in actum determinentur, sic est conclusio tanqua in linea aequalioni subducta, quae mox in suas partes resolvenda est: in concluso hoc clare perspicitur

qualis est libertas, seu qualis fuerit in judicatione, et qualis incogitatione, et enim simul omnia insunt, sique non in actum erumpunt, nihilominus insunt, adeo ut sit modo inluilio suturi, indeque oriundus timor sinis desiderali, quae lolidem sunt resistentiae et quasi impossibili tales, quae actum remorantur, et illico iis remotis, ardenter erumpit. Sic libertas jam admodum refraenata est, utque refraenetur, Sunt leges civiles, poenae, aestimationes aliorum, infortunia et plura, quae unice relardant; sed consideranda est mens conclusi, tanquam jam dum sit actualis; sed remanet usque libertas menti hoc suum conclusum iterum dissolvere, et novum quoddam formare; sed haec libertas admodum est debilis, qualenus ei plerumque inest amor sui, proinde id earum, quas aestimat ut veritales. Hanc libertatem sequitur libertas resolutionis, scilicet qu0d aequatio jam actualiter in suas partes successive resolvenda Sit, ut enim peractiones vel membrorum corporis, vel faciei, vel linguae, seu per loquelam, singula quae concluso inerant successive sunt evolvenda, huic nulla manet libertas, nam dependet ab ipsis essentialibus quae insunt concluso, ista enim facultas resolvendi aequationem non est aliqua operatio intellectualis, sed pure organica, et unice ab intellectu dependet. Sique enim absque intellectu determinantur, id considera lur ut quoddam animale, quod non respicitur ut virtus aut vilium , seu laude aut vi lupe rio dignum. De voluntate infra acturuS Sum.11. Ex his apparet quod libertas sit cogitandi et libertas agendi, quod inter tanquam media intercedat libertas a rhi trandi, quodque mens nostra non arbitra sit disponendi, quin objecta sensuum et illecebrae inde exque corpore et mundo oriundae influant, sed quod arbitra sit, ne essiuant, seu in actum de

terminentur.

12. Quod libertatem c igitandi judicandique altinet, illa est fere abs0lula, sed qualis intellectus, talis cogitatio, id liberrimum est, ipsam cogitationem ex se si aenale, ne excurrat quo

cupiditas trahit, si enim ad milli uir in cogitationem, nec in primo hoc limine in vincula traditur seu cohibetur, facile dein

183쪽

175 ELECTIO IιONI MALIQUE MORALIS.tolam mentem Occupat, ut mens non amplius sit sui arbitrii: hinc vera libertas in eo consistit, ut mens sibimet ipsi queat imperare, et jugum sui animi excutere: hoc quomodo essectum consequatur, etiam physiologice potest demonstrari. 13. Libertas vero agendi admodum est refraenata, nam infinita obstant, quin omnis cogi latio in actum e siluat, sunt

enim leges civiles, sunt poenae, sunt decorum et honestum, sunt ambitiones perversae quae amictu veritatis ornandae sint, sunt respectus pei Sonarum, quibus Obediendum, sunt neceS-saria victus et amictus, ad quae comparanda infinita sunt media, quae respiciuntur dum ipsi fines; sunt amores qui regnant, quibus speciales sunt subjecti, et plura quae tanqua In necesSitales considerandae sunt; accedit ipsa c0nscientia cujusvis, quae est vinculum proprium et quarundam legum codex, cui inscripta

sunt ea quae ipsam mentem cogunt; haec Omnia sunt necessitales, et ipsi libertati exspatiandi copiam adimunt. Ergo quoad

ipsam cogitationem est libertas integra, at vero quoad actumesi admodum limitata; sed limitatur ob eam causam, ut Vera

libertate fruamur, non autem male utamur: summa enim libertas est posse menti suae imperare, ut naturae ordini convenienter vivat, ob que hunc sinem concessa est; sed quam vesana sit

mens humana, et quomodo se ab inferiori domino regi patiatur, id admodum ab experientia conflat, tam quod Volunt ales nostrae legibus cohibendae sint, quam quod etiam ipsi timeamus, ne id quod mentibus nostris insidet, per aliquam notam in

actione, loquela, vultu erumpat; Summa ars consistit in occultanda sua mente.

14. Libertas vero arbitrandi, unde liberum arbitrium, coincidit cum libertate judicandi, proprie significat statum illum, quando mens inter duo bona, aut binos amores libratur, et quando possit utrumque determinare in acium, atque eligat idqu0d melius ei apparet; hunc ob finem est datus intellectus, et ei desponsala est libertas, tametsi sint, qui etiam contra Verilales vel meliorem conscientiam arbitrantur; id fit quando amores animi praevalent, quod imbecillitali humanae aliquando attribuitur, et per hunc libertatis abusum conscientiam nostram

Ergo ipsa libertas seu facultas libere cogitandi consistit so-

184쪽

LIBERUM ARBITRIUM SEU 17 ultim in illa facultate mentis induendi status mutationes quascunque velit, et ab uno statu in alterum percurrendi, unaquaevis enim si aliis mulatio producit unam ideam, sive simplicem sive compositam; nam lol status mulationes dantur quot usque varie tales cogitationum et judiciorum: haec dicta sunt de ipsa essentia liberialis. 15. Sed supra observatum est, quod perpetuo Sint amoreS, qui intellectum nostrum regunt, et quod neque existere nec subsistere queat aliqua cogit alio absque amore quodam comite, qui incendit, nam amor est ipsa vita cogitationis; quomodo autem amores operantur in mente, id in sequentibus expendendum venit. Sed ex his videmur posse inducere, si mens nostra

rationalis a perpetuis quibusdam amoribus, desideriis et sinibus regatur, quod nulla sit libertas, vel modo talis, ut sil subjecta

alicui amori, quae imperat; qua ratione in singulis videtur esse aliqua necessitas. Id quoque verissimum est, quod quatenus mens a perpetuis desideriis, sine quibus mens nulla foret mens, regatur, non sui juris et arbitrii sit, sed ipsa libertas in eo consistit, quod mens se possit ab uno amore in alterum Vertere, am0rem boni apparentis et mali rejicere vel amittere, seque dedere amori vere honi, seu quod judicat esse optimum; idcirco libertas in eo non consistit, ut sit absque omni amore, desiderio, sine, tunc enim desineret esse, sed in facultate amplectendi

unum, et rejiciendi alterum; et quidem genuina libertas, scilicet quae perfectiori intellectu comitata est, eligendi optimum. Si enim eligitur malum, signum est intellectus perversi, scilicet ab amoribus spuriis imperati, et sic nullius libertatis; de hac licentia ab intellectibus imperfectis praedicatur libertas, seu quod id solum sit libertas, at qualiter de libertate hac judicatur, talis est ipse intellectus; ita potest summa libertas dari, ubi servitium apparet. Ratio est, quod id sit libertas subjectum esse

amori boni optimi tanquam domino, nam sub ordinatio est Sum me naturalis, unum enim imperare debet, alterum obedire;

quod superius, prius et perfectius est' id jura dabit in seriori,

posteriori, imperfecti iri, hinc si mens universali hujus subo dinationis legi se subjicit, tunc liberrima est, sola enim claVum tenere nequit, nam ex se non potest dependere; quare eligere optimum est eligere id ut famuletur perfectiori, seque ab illo

185쪽

ELECTIO BONI MALIQUE MORALIS.I75 regi patiatur: si enim famulus exsurgit contra dominum, subditus contra regem, miles contra imperatorem, id non est libertas sed licentia, clitae universam societalem et integrum exercitum destruit. 16. Sunt in mente rationali diversi amores, lui omnem istam curiam occupant, et in suas partes trahunt, sed has amorum phalanges praetereamus, in distincto rem penetremus, Consideremus solum, qu0d in genere sint amores sui ieriores et amores inferiores, Superiores sunt spirituales, in seriores sunt naturales et corporei, hi conrentrali ni me ille rationali pugnare Solent, 3 mores Superiores quia spirituales sunt persectiores, inferiores vero sunt imperfectiores, illi conflariles, perpetui, hi inconstantes et brevi terminabiles; quod hi amores c0ntinuo regnent et mentem inter se dividant, ac dum unus imperat, altercedat loco et qlia si sussi, cetur, ab experientia admodum est conspicuum; allendamus modo ad nosmet ipsos, quando mens nostra profundissima et diu lina meditatione, quae ab amore quodam corporeo accenditur, est occupata, tunc si spiritualia, et puriora velimus in mentem revocare, quod impossibile sit, nisi prius expulsuS est amor pristinus cum sua cogitatione, ut si precibus Deum velimus invocare, quod cogitatio nusquam pura queat esse, sed quasi obumbrata et densa caligine obsessa, ut si in puriorem quandam cogitalionem seu a natura in spiritum vellemus penetrare, foret tanquam per nubem in s0lem, qui non prius emergit, quam nube prius dissipata; at vero ut primum hae nebulae discutiuntur, tunc primum jubar quoddam Solare emicat. Ita prorsus quando amores corporei et mundi obsident mentem, et dum mens in eo flatu permanet, velit in spiritualia penetrare. H. Ex hac descriptione apparet tanquam hi amores sibi contrarii essent, quia inter se confligunt, seu quod assectiones animicum amoribus mentis purae perpetuas quasi inimicilias agant: quum nihilominus anima naturam sibi associaverit, quando sibi junxit corpus, et Deus etiam non in hunc sinem ut spiritualia

cum naturalibus pugnarent, sed foedera jungerent, ea condidisse videtur. Sed bene expendendum est, quod animuS cum omnibus ejus asseclionibus sit corpori dono datus, absque illo

nec Vi Veret corpus, nec mens aliqua rationalis existeret, et

quod nulla data sit asseclio, quae non licita sit, et ab ipso

186쪽

LIBERUM ARBITRIUM SEU amore universali qui inest animae scaturiat; sed quod pugnent,

est in causa quod amores inferiores in mentis curia imperare velint, et amores istos persectiores exterminare, et Sic regere ipsam animam, quod contra ipsum ordinem naturae seret, scilicet ut id quod in se inconstans et imperfectum est regere velit id quod in se constans et perfectum est; hac ratione universa natura, quia ejus ordo, pessum iret ei rueret; tum etiam quia animus ejusque subjecti animi speciales seu assectiones, quia ratione carent, modum nesciant, ruantque quo seri cupido, et sic ad destructionem corp0ris, et insuper perniciem animae, uti infra confirmatum videbitur, ita in excessum Semper ruunt, ne Cmedium usquam tenent; haec est ratio quod mens rationalis intellectu instructa eis pra fixa sit, ei quod perpetua Vi Val pugna; anima enim bene novit, quod talis libertas inlegram suam rem publicam pecularetur, seque e solio deturbaret, quare illa quantum pol est collidit, usque dum vel victas det manus, Vel

triumphel; anima enim ex natura sua repugnat omni vi et insultui, quo destruatur ejus corporis oeconomia, et exstinguantur ejus amores spirituales, seu in lales spirituales mulentur, qui veris contrarii sunt. At vero si amores animi se prorsus subjicerent amoribus animae, tunc nulla foret pugna, sed homo viveret beatissimus; qualiter scilicet in prima sua aurea aetate;

seu a prima infantia, sed nec lunc foret aliquis intellectus, qui formari et instrui debet a sensibus et animi sui assectionibus, utque sit liber, debet scire quid bonum et malum, quod nesciret, si singula suo ordine procederent. Ergo singulae passiones

sunt totidem calores et excitationes vitae corporeae, et omneSconcessae, si serviant et cum lemperantia in usum vocentur.

18. Est itaque mens constituta in medio inter amores inferiores et superiores, qui inter se dimicant, et mentem possidere volunt, Sic mens est tanquam aequilibrium, et ipse intellectus cum sua libertate tenet trutinam, e qua binae lances pendent, una bilanx est corporis, altera est animae, Seu una est animi, altera est mentis purae: in bilancem corpoream influunt perpetuo vires tanquam totidem pondera, et ipsam mentem assiciunt et occupant, per fores enim sensuum a mundo, aque ipso corpore vel sanguine perpetuo insinuantur, ut mens

ab iis libera esse nusquam possit, ab illis etiam formata est ut

187쪽

ELECTIO BONI MALIQUE MORALIS.17 7 sit mens, nam per Viam sensuum informandi sumus: at vero amores animae vel puri non per Viam quandam sensuum sed occultissime se insinuant, nec ad conscientiam nostrae mentis perveniunt, nam ejus purissimis id eis puriores sunt, sed sunt tanquam totidem vires, quae insensibiliter occupant, insederant enim mentem a primo stamine usque ad nativitatem, quamdiu nulla mens rationalis apparuit esse; hinc facile judicatu est, quod amores corporis praevalituri sint, et quod amores animae me ille nos ira nec concipi queant, quales sunt, nisi per ideam fixam in iis quae sensibilia sunt, cum quibus comparatio institui debet. Ipsa enim anima nos instruere nequit, nihil ejus alligatum est vocibus et exprimi potest loquela, sic sensibiliter in mentem nequit ipsa influere. Ex hac causa sequitur quod mens rationalis aegre queat dono libertatis suae frui, sed quod tanquam captiva a bi lance corporea auferatur. Quaeritur ergo

qualis sit libertas in corporeis et naturalibus, et qualis in spiritualibus et divinis; et quomodo a liberiale naturali in quandam spiritualem perduci queamuS. 19. Libertas pure naturalis est nulla, nam libertas absque spirituali non dici potest libertas, praedicari de mente rationali libertas potest, quia se potest determinare a naturali versus spiritualem et vice versa, nisi enim bitane foret quae attolli et deprimi quiret, nulla foret aequilibratio, proinde nec trutina; est quidem aliqua libralio inter varias assectiones pure

naturales, ausert enim quae prae dominatur, et ejicitur una succedente allera, sed haec sunt tanquam pondera diversae materiae, et magnitudinis, quae eidem bitandi immittuntur, aeque enim una assectio ac altera deprimit, seu avertit mentem, ne superiora versus elevetur. Libertas itaque in naturalibus seu se ab uno amore in alterum conjicere, non est libertas, sed potius serviliis, nam mens quae eligere debet optimum, perpetuo trahitur in bonum apparens vel in malum: libertas enim saeviendi in hostes etiam victos, spoliandi amicos bonis, opipare vivendi, eminentiam super alios asseclandi, non est libertas, sed servitus, nam ut dictum se ipsum posse vincere, id est liberum: interim omnis data est menti libertas se a spiritualibus et divinis

removere, et totam suam mentem determinare ad amores corporeos; sed ne id agat, provisum est per sormas regiminum,

188쪽

LIBERUM ARBITRIUM SEU conditas leges, et impositas criminibus seu ab usui liberialis poenas; ac insuper innali timores jacturae suae fausti talis terrestri S.

20. Libertas vero spiritualis nulla datur in mente rationali; quia mens rationalis nihil de amore aliquo superiore, seu de iis quae supra se sunt, intelligere potest, quod enim Superius est, judicare potest de inferioribus, non autem vicissim; nec appercipere pol est mens quod sit in aliquo amore spirituali, quia ejus ideam non fovere potest, nisi haec astixa sit alicui naturali, ut per comparationem intelligat qualis sit, proinde non

sensibiliter delectari potest quando in illo sit, nisi qu0d sibi

imaginari possit esse quoddam persectius, constabilius, illi mitatius, quoddam quasi infinitum, perpetuum, immoriale, non comparabile, respective ad illud quod percipit esse inconstans, limitatum, si nilum, siniturum, mortale, et aliquid; sed usque ut se flectere possit ab illis quae aliquid percipiuntur esse, Sentiuntur, praesentia sunt, requiritur fides, nam mens eX Se perci I ere nequit quod sit, perit tanquam in abysso quodam quando mens huic immergitur; si des haec est vel intellectualis vel divina, illa per inlimam rerum reflexionem et inluilionem comparari putest, sed usque facile exstinguitur, supervenientibus id eis malestialibus, divina vero unica est, quae menti non illa percipiendi capaci persuadeat; accedit quando mens rationalis tales ideas nequeat ex se habere, quod nec libertate donata sit induendi istos si aliis, qui amoribus spiritualibus conveniunt. 21. Quaeritur itaque in quanam re consistit libertas, quando nulla sit in pure naturalibus, ei nulla in spiritualibus, et quando Se nequeat ex se a naturalibus in spiritualia flectere. At si essentiam libertatis humanae penitus expendimu S, rimamur, observabimus quod in eo cum primis consistat , Scilicet quod mens nostra possit amores naturales discutere, seu se ab illis abducere, et liberare, ac retinere tantillum quantum corpori sustentando inserviat, omnia enim,

seret hominem exuere, seque ipsum vita animali privare; id enim potest mens percipere, quod dum assectionibus his co poreis inescatur, quod nequaquam possit spiritualibus intendere mentem; ergo libertas prima in naturalibus in eo consistit, ut abducere mentem queat a corporeis, nec ea plus aesti'

189쪽

ELECTIO BONI MALI UE MORALIS. mare quam ut servilia et media Lad spiritualia, prout universum corpus est modo animae suae organum Seu instrumentum,

ita animus erit instrumenturia mentis spiritualis . Libertas altera in eo consistit, quod possit instrui tam a scripturis sacris quam aliorum, tum etiam a propria reflexione quod detur spirituale, et divinum, quod superius sit, et sic fidem quandam intellectualem sibi comparare; qua comparata in similium cogitatione potest mentem suam relinere et pascere; ab hac cogitatione, quando illecebrae corporeae remolae sunt, pol est in ideas perduci, quae conveniunt amoribus spiritualibus; qui ex se influunt, quia perpetuo adsunt, et sic quasi vivificantur, ac intellectui mutationes status inducunt, ut tandem aliquo sensu illorum imbui videatur. Tertia Libertas in eo consistit, ut praescriptis mediis uiatur. quae sacra dicuntur, scilicet ecclesias

frequentare, Sacramentis uti, Deum adorare, et cumprimis prece implorare numen. Haec omnia relicta sunt mentibus humanis, et haec omnia constituunt libertatem, quae mentibus concessa est, dumque his rite utitur, nusquam deest gratia divina, quin infundat fidem, et amorem, ipsumque illum providentia regat, ut possit amore et gelo spirituali incalescere; quarta libertas tunc venit, quod etiam ipse queat his delectari, quotieS se a corporeis avertit, his lue se subjicit; quando enim ardet gelo spirituali, tunc intellectus formatur tanquam noVus, qui spiritualis vocandus, qui consistit in flatus mulationibus universalissimis et persectissimis, quae non sunt sensorii, sed intellectorii puri; tunc eliam cedit animus cum suis asseclionibus, nam singula intellectoria sunt paries et singularia quae constituunt animum; cujus si inlima essentia purificata sit, etiam communis obsequi lene lur. Sed hic status usque purus nusquam in corpore existere potest. Hic vero status est genuinus libertatis, tunc enim sapit quid summum bonum est, et

tunc eligit quod optimum.

22. Hac ratione perficitur mens humana, quae persectissima est, quando amoribus superioribus recipiendis adaptata est, tunc est quasi purificata, e novo informata, vel etiam reno-Vata, et regenerata, ei quasi innocua, qualis fuerat in infantibus, quorum mentes non ab animo quodam sed a mente pura se regi patiuntur, quare in illum statum redigendae sunt men- 12

190쪽

LIBERUM ABBIΤRIUM SEU tes in quo fuerant ante sormationem per viam Sen Suum seu posteriorem; uti ipsa corpora redeunt quasi in infantias, ita eliam debent mentes, et quasi oblivisci omnium quae spiritualia exstinguunt, id est nullam operam illis impendere: solum ui prudentes in vita civili, siculi debila membra, queant vivere: hae mentes sere spirituales ipsum coelum et felicitatem internam dum corpore vivunt, quasi primis pedibus ingrediuntur,

amantes resolvi.

23. Ex his jam apparet qualis fuerit liberias hominis persectissimi seu Adami, scilicet quod intellectu gavisus sit perfectissimo, qui solo amore spirituali incaluerit, in quo animus nondum cum animae ejus spiritu rebellare et pugnare potuit, non enim per viam sensuum suil mens eius instructa, nec societas prava, quae illam potuit irritare, nec cognitio alicujus . mali illam infestare potuit; mens ejus summe rationalis prorsus subjecta suit animae, ei anima suo Deo, ita liberrima, quia quid Optimum no Vii, quia sensit, mens enim aliis amoribus non

suit adaptata; sic omnis ejus voluntas liberrima suit, quia ducebatur ad optima; potuit etiam duci ad pejora, alias nulla libertas fuisset praedicabilis, quod eliam experientia docuit; ignorantia mali nihil demit tali libertati, nam non fuisse videtur

ignorantia, sed aversatio mali, et quasi contra ejus naturam, sic ut malum cogitationi ejus potuisset inesse, vel influere, sed nulla in voluntale: ila imago Dei vixit, seu omnium amorum spiritualium typus in corpore: ab eo traximus, quod sicut ipse insurgere voluit contra suum numen, et sub ordinationis leges violare, ita animus noster perpetuo id agitare laboret, et quidem Contra amores spirituales animae. Ergo omnium liberrimus est, qui novit malum, potest malum patrare, Sed a vel Satur malum. 24. Liberior est, qui secum vehementius pugnat, et desideria corporea sertius vincit, quam qui nunquam aliquam pugnam iniit, ipse enim liberialis usus et exercitium est seipsum Vincere, nec vincere potest cui nullus est hostis: sed haec ex ipsa natura intellectus, cui libertas inest, seu ex causis deducamus; qui enim vehementius instillatur et impugnatur ab amoribus corporeis, id est, a te ni alionibus, is quidem ill0s admittitso vel que mente, sed usque ante ipsum actum exstinguit, Stalumque sui sensorii intellectoriique restituit, desideria enim quae

SEARCH

MENU NAVIGATION