Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Emendatione Τractatus. 7 talis dea versetur Video eam tantum versari circa possibilia; non Vero circa necessaria, neque circa impossibilia. Rem impossibilem Voco, cujus natura implicat contradictionem, ut ea existat necessariam, cuius natura implicat contradictionem, ut ea non existat: possibilem, cuius quidem existentia, pa sua natura, non implicat contradictionem, ut existat aut non existat; sed cuius existentiae nccessitas, aut impossibilitas, pendet a causis nobis ignotis, quamdiu ipsius existentiam fingimus; ideoque si ipsius necessitas aut impossibilitas, quae a causis externis pendet, nobis esset nota, nihil etiam de ea potuissemus fingere. Unde sequitur, si detur aliquis Deus, aut omniscium quid, nihil prorsus hoc posse singere. Nam quod ad nos attinet, postquam i novi me existere, non possum fingere me cxistere aut non existere nec etiam possum fingere elephantem, qui transeat per acus soramen nec possum, postquam naturam Dei novi, fingere eum existentem aut non existentem idem intelligendum est de Chimaera, cujus natura existere implicat '. Ex quibus patet id, quod dixi, scilicet quod fictio, de qua hic loquimur, non contingit circa aeterna veritates sed antequam ulterius pergam, hic obiter notandum est, quod illa differentia, quae est inter essentiam unius rei et essentiam alterius, ea ipsa sit inter actualitatem aut existentiam ejusdem rei, et inter actualitatem aut existentiam alterius rei Adeo ut si existentiam ex gr. Adam tantum per gene-

Ed. r. nihi prorsus nos Vere Belg. eum. Quia res, modo ea intelligatur, se ipsam manifestat, ideo tantum gemus exemplo ne alia demonstratione. Idemque erit hujus contradictoria, quae ut appareat esse salsa, tantum opus recenseri, ut statim apparebit, quum de fictione circa essentiam loquemur. Nota, quamvis muli dicant se dubitare, an Deus existat, illos tamen nihil praeter nomen habere, vel aliquid ingere, quod Deum vocant: id quod cum Dei natura non convenit, ut postea suo loco ostendam. contradictionem involvendo impedit s. praecludit; cf. Cog. et. I.

a D et . I s . Sic etiam Uers Belg. Etsi propter C. Μ. II. I S 4 legere

quis velit cujus natura non existere impIDaι. Statim etiam ostendam, quod nulla fictio versetur circa aeternas veritates Per aeternam veritatem talem intelligo, quae, si est assirmativa, nunquam poterit esse negativa sic prima et aeterna veritas est, Deum est e, non autem est a terna veritas, Adamum eogitare Chimaram non est e, cst aeterna veritas,

42쪽

18 De Intellectus

ratem existentiam concipere velimus, idem suturum si, ac si adeoncipiendam ipsius essentiam, ad naturam entis attendamus, ut tandem definiamus, damum esse ens. Itaque quo existentia generalius concipitur, eo etiam conlasius concipitur, faciliusque unicuique rei potest assino econtra, ubi particularius concipitur, clarius tum intelligitur, et dissicilius alicui, nisi rei ipsi, ubi non attendimus ad naturae ordinem, assingitur Quod notatu dignum est. Veniunt jam hic ea consideranda, quae vulgo dieuntur fingi, quamvis clare intelligamus, rem ita sese non habere, uti eam fingimus.

Ex gr. quamvis sciam terram esse rotundam, nihil tamen vetat, quominus alicui dieam terram medium globum esse, et tanquam medium pomum auriaeum in scutella, aut solem circum terram moveri, et similia. Ad hae si attendamus, nihil videbimus, quod non

cohaereat cum jam dictis, modo prius advertamus, nos aliquando potuisse errare, et jam errorum nostrorum esse conscios deinde quod possumus fingere, aut ad minimum putare, alios homines in eodem esse errore, aut in eum, ut nos antehac, posse incidete. Hoc inquam, fingere possumus, quamdiu nullam videmus impossibilitatem nullamque necessitatem quando itaque alicui dico, terram non esse rotundam, etc., nihil aliud ago, quam in memoriam revoco errorem,

quem forte habui, aut in quem labi potui, et postea fingo aut puto, eum, cui hoc dico, adhuc esse, aut posse labi in eundem errorem. Quod, ut dixi, fingo, quamdiu nullam video impossibilitatem nullamque necessitatem hanc vero si intellexissem, nihil prorsus fingere potuissem, et tantum dicendum suisset, me aliquid operatum

esse.

Superest iam, ut ea etiam notemus quae in quaestionibus supponuntur id quod passim etiam contingit circa impossibilia. Ex gr. quum dicimus supponamus hanc candelam ardentem jam non ardere, aut supponamus eam ardere in aliquo spatio imaginario, sive ubi nulla dantur corpora quorum similia passim supponuntur, quamvis hoc

ultimum clare intelligatur impossibile esse; sed quando hoc fit, nil prorsus fingitur Nam primo mihil aliud egi, quam quod in

Postea cum de fictione, quae versatur circa euentias, loquemur, lare

43쪽

Ε mendatione Tractatus. 9memoriam revocavi aliam candelam non ardentem aut hanc eandem

concepi sine flamma), et, quod cogito de ea candela, id ipsum de hac intelligo, quamdiu ad flammam non attendo. In secundo nihil

aliud fit, quam abstrahere cogitationes a corporibus circumjacentibus, ut mens se convertat ad solam candelae, in se sola spectatae, contemplationem ut postea concludat candelam nullam habere causam ad sui ipsius destructionem. Adeo ut si nulla essent corpora circumiacentia candela haec, ac etiam stamina, manerent immutabiles, aut similia: Nulla igitur datur hic fictio, sed , verae ac merae assertiones. Transeamus jam ad fictiones, quae versantur circa essentias solas, vel cum aliqua actualitate sive existentia simul Circa quas hoc maxime venit considerandum quod, quo mens minus intelligit, et tamen plura percipit, eo majorem habeat potentiam fingendi, et quo plura intelligit, eo magis illa potentia diminuatur. Eodem ex gr. modo, quo supra vidimus, nos non posse fingere, quamdiu cogitamus, nos cogitare et non cogitare; sic etiam, postquam novimus naturam corporis, non possumus fingere muscam infinitam sive postquam novimus naturam animae, non possiimus fingere eam esse quadratam, quamvis omnia verbis possimus effari sed, ut diximus, quo minus homines norunt Naturam, eo sacilius multa possunt fingere veluti, arbores loqui, homines in momento mutari in lapides,

apparebit, quod fictio nunquam aliquid novi facit, aut menti praebet sed quod

tantiam ea, quae sunt in cerebro aut in imaginatione, revocantur ad memoriam, et quod confuse ad omnia simul mens attendit. Revocantur ex gr. in memoriam loquela et arbor et cum mens confuse attendit sine distinctione, putat arborem loqui. Idem de existentia intelligitur, praesertim, ut diximus, cum adeo generaliter ac en concipitur quia tum facile applicatur omnibus, quae simul in memoria occurrunt. Quod notatu valde dignum est. Idem etiam de hypothesibus intelligendum, quae fiunt ad certos motus explicandum, qui conveniunt cum caelorum phaenomenis, nisi quod ex iis, si motibus caelestibus applicentur, naturam caelorum concludant, quae tamen alia potest esse, praeserum cum ad explicandum tales motus multae aliae causae possint concipi. Saepe contingit, hominem hanc vocem anima ad suam memoriam revocare, et simul aliquam corpoream imaginem formare. Cum vero hae duo simul repraesentantur, icile putat se imaginari et fingere animam corpoream quia nomen a re ipsa non distinguit. Iic postulo, ut te flores non sint praecipites ad hoc resutandum, quod, ut spero, non facient, modo ad exempla quam accurate attendant, et simul ad ea quae sequuntur.

44쪽

ao De 1ntellectus in sontes, apparere in speculis spectra, nihil sieri aliquid, etiam Deos in bestias et homines mutari, ac infinita ejus generis alia. Aliquis sorte putabit, quod fictio fictionem terminat, sed non intellectio hoc est postquam finxi aliquid, et quadam libertate volui assentiri, id sic in rerum natura existere, hoc effcit, ut postea non possimus id alio modo cogitare. x. r. postquam finxi ut cum iis

loquar naturam corporis talem, mihique ex mea libertate persuadere volui, eam sic realiter existere, non amplius licet muscam v. g. infinitam singere, et postquam finxi essentiam animae, eam quadrare non possum, etc. Sed hoc examinandum. Primo vel negant, vel Oncedunt nos aliquid posse intelligere. Si concedunt, necessario id ipsum, quod de fictione dicunt, etiam de intellectione dicendum erit. Si Vcro hoc negant, videamus nos, qui scimus nos aliquid scire, quid dicant. Hoc scilicet dicunt, animam posse sentire, et multis modis percipere, non se ipsam, neque res, quae existunt; sed tantum ea, quae nec in se nec ullibi sunt hoc est, animam posse sola sua vi

creare sensationes aut ideas, quae non sunt rerum adeo ut ex parte eam tanquam Deum considerent. Porro dicunt, nos, aut animam

nostram, talem habere libertatem, ut nosmet, aut se, imo suam ipsam libertatem, cogat Nam postquam ea aliquid finxit, et assensum ei praebuit, non potest id alio modo cogitare aut singere, et etiam ea fictione cogitur, ut etiam 'tali modo cogitentur, ut prima fictio non oppugnetur; sicut hic etiam cogimtur absurda, quae hic recenseo, admittere propter suam fictionem; ad quae explodenda non delatigabimur ullis demonstrationibus. Sed eos in suis deliriis linquendo curabimus, ut ex verbis, quae cum ipsis fecimus, aliquid veri ad nostram rem hauriamus, nempe hoc mens, cum ad rem fictam et sua natura falsam attendit, ut eam pensitet et intelligat, bonoque ordine ex ea deducat, quae sunt deducenda, facile falsitatem alcfa-

Fortasse ut etiam alia tali modo. Quamvis hoc experientia videar concludere, et quis dicat id nil esse, quia deficit demonstratio, eam, si quis desiderat, sic habeat. Cum in natura nihil possit dari, quod ejus leges oppugnet; sed cum omnia secundi in certas ejus leges fiant, ut certos, certis legibus suos producant effectus irrefragabili concatenatione hinc sequitur quod anima, ubi rem vere concipit, perget objuetive eosdem essectus formare vide infra, ubi de dea salsa loquor.

45쪽

Ε mendatione Tractatus. Iciet; et si res ficta sua natura sit vera, cum mens ad eam attendit,

ut eam intelligat, et ex ea bono ordine incipit deducere, quae inde sequuntur, feliciter perget sine ulla interruptione, sicut vidimus, quod ex falsa fictione, modo allata, statim ad ostendendam ejus absurditatem, et alias inde deductas, praebuit se intellectus. Nulla ergo modo timendum erit, nos aliquid fingere, si modo clare et distincte rem percipiamus nam si forte dicamus homines in momento mutari in bestias, id valde generaliter dicitur adeo ut nullus detur conceptus, id est idea, sive cohaerentia subjecti et praedicati in mente si enim daretur, simul videret medium et causas, quo et cur tale quid factum sit. Deinde nec ad naturam subjecti et praedicati attenditur. Porro modo prima dea non sit ficta, et ex ea caetere omnes ideae deducantur, paulatim retecipitantia fingendi vanescet; deinde, cum dea sicta non possit esse clara et distincta, sed

solummodo confusa, ct omnis confusi inde procedat, quod mens rem integram, aut ex multis compositam, tantum ex parte Oscat,

et notum ab ignoto non distinguat praeterea quod ad multa, quae continentur in unaquaque re, simul attendat sine ulla distinctione; inde sequitur primo, quod si dea sit alicujus rei simplicissime, ea non nisi clara et distincta poterit esse Nam res illa non ex parte, sed tota aut nihil ejus innotescere debebit Sequitur secundo, quod si res, quae componitur ex multis, in partes omnes simplicissimas cogitatione dividatur, et ad unamquamque seorsim attendatur, omnis tum confusi evanescet sequitur tertio, quod fictio non possit esse simplex; sed quod fiat ex compositione diversarum dearum confusarum, quae sunt diversarum rerum atque actionum in Natura existentium vel melius ex attentione i simul sine assensu ad tales diversas ideas nam si esset simplex, esset clara et distincta, et per consequens vera. Si ex compositione dearum distinctarum, esset etiam earum compositio clara et distincta, ac proinde vera. ax. r. post-

B. quod fiectio in se spectata non multum disserat a somnio, nisi quod in somniis non offerantur causae, quae vigilantibus ope sensuum ollaruntur, ex quibus colligunt illa repraesentamina illo tempore non repraesentari a rebus extra se constitutis. Error autem, ut statim apparebit, est vigilando somniare; et, si sit admodum manifestus, delirium vocatur.

46쪽

aa De Intellectus quam novimus naturam circuli, ac etiam naturam quadrati jam non possum ea duo componere, et circulum facere quadratum, aut animam quadratam, et similia. Concludamus iterum breviter, et viile

mus, quomodo fictio nullo modo sit timenda, ut ea cum veri ideis confundatur. Nam quoad primam, de qua prius locuti sumus, ubi scilicet res clare concipitur, vidimus, quod si ea res, quae clare concipitur, et etiam ipsius existentia, sit per se aeterna veritas, nihiI circa talem rem poterimus fingere sed si existentia rei conceptae non sit aeterna veritas, tantum est curandum, ut existentia rei cum ejus essentia conseratur, et simul ad ordinem Naturae attendatur. Quoad secundam fictionem, quam diximus esse simul attentionem sine assensu ad diversas ideas infusas, quae sunt diversarum rerum atque actionum, inmatura existentium vidimus etiam rem simplicissimam non posse fingi sed intelligi, et etiam rem compositam, modo ad partes simplicissimas, ex quibus componitur, attendamus imo nec ex ipsis ullas actiones, quae vene non sunt, nos posse fingere Nam simul cogemur contemplari, quomodo et cur tale quid fiat.

His sic intellectis, transeamus jam ad inquisitionem Ideae Falsae, ut

videamus, circa quae versetur, et quomodo nobis possimus cavere,

ne in falsas perceptiones incidamus. Quod utrumque non erit nobis jam dissicile post inquisitionem ideae fictae: nam inter ipsas nulla alia datur differentia, nisi quod haec supponat assensum, hoc est uti jam notavimus , quod nullae offeruntur causae, dum repraesentamina ipsi offeruntur, quibus, sicut fingens, possit colligere, ea non Oriri a rebus extra se, et quod fere nihil aliud sit, quam oculis apertis, sive dum vigilamus, somniare. Versatur itaque idea falsa, vel ut melius loquar refertur ad existentiam rei, cujus essentia cognoscitur, sive circa essentiam, eodem modo accide ficta. Quae ad existentiam refertur, emendatur eodem modo ac fictio nam si natura rei notae supponat existentiam necessariam, impossibile est, ut circa existentiam illius rei fallamur; sed si existentia rei non sit aeterna veritas, uti est ejus essentia, sed quod necessitas aut impossibilitas existendi pendeata causis externis tum cape omnia eodem modo, quo diximus, cum de fictione sermo esset: nam eodem modo emendatur. Quod attinet ad alteram, quae ad essentias resertur, vel etiam ad aestiones, tales

47쪽

Emendatione Tractatus. 3perceptiones necessario semper sunt confuse, compositae ex diversis confusis perceptionibus rerum in Natura existentium, ut cum hominibus persuadetur, in silvis, in imaginibus, in brutis, et caeteris adesse numina dari corpora, ex quorum sola compositione fiat intellectus; cadavera ratiocinari, ambulare, loqui Deum decipi, et similia; sed ideae, quae sunt clane et distinctae, nunquam possunt esse falsae: nam ideae rerum, quae clare et distincte concipiuntur, sunt vel simplicissimae

vel compositae ex deis simplicissimis, id est, a simplicissimi ideia deductae. Quod vero idea simplicissima non queat esse lalia, poterit unusquisque videre, modo sciat, quid sit verum, sive intellectus, et simul quid falsum. Nam, quod id spectat, quod formam veri constituit, certum est,

cogitationem veram a falsa non tantum per denominationem extrinsecam, sed maxime per intrinsecam distingui. Nam si quis faber ordine concepit fabricam aliquam, quamvis talis fabrica nunquam exstiterit nec etiam unquam exstitura sit, ejus nihilominus cogitatio vera est, et cogitatio eadem est, sive fabrica existat sive minus; et contra si aliquis dicit Petrum ex gr. existere, nec tamen scit Petrum existere, illa cogitatio respectu illius falsa est, vel, si mavis, non est vera; quamvis emis revera existat. Nec haec nunciatio Petrus existit, vera est, nisi respectu illius, qui certo scit Petrim existere. Unde sequitur, in deis dari aliquid reale, per quod verae a falsis distinguuntur: quod quidem jam investigandum erit, ut optimam veritatis normam habeamus ex data enim verae deae norma nos nostras cogitationes debere determinare diximus, methodumque cognitionem esse reflexivam, et proprietates intellectus noscamus nec dicendum hanc differentiam ex eo oriri, quod cogitatio vera est res cognoscere per primas suas causas, in quo quidem a falsa valde differret, prout eandem supra explicui Cogitatio enim vera etiam dicitur, quae essentiam alicujus principii objective involvit, quod causam non habet, et per se et in se cognoscitur. Quare forma verae cogitationis in eadem ipsa cogitatione sine relatione ad alias debet esse sita; nec objectum tanquam causam agnoscit, sed ab ipsa intellectus potentia et natura pendere debet. Nam si supponamus, intellectum ens aliquod

novum pereepisse, quod unquam exstitit, sicut aliqui Dei intellectum

48쪽

a De Intellectus concipiunt, antequam res crearet quae sane perceptio a nullo objecto oriri potuit , et ex tali perceptione alias legitime deducere 'omnes illae cogitationes verae essent, et a nullo objecto externo determinatae; sed a sola intellectus potentia et natura dependerent. Quare id, quod formam verae cogitationis constituit, in ipsa eadem eogitatione est quaerendum, et ab intellectus natura deducendum. Hoc igitur ut investigetur, ideam aliquam veram ob oculos ponamus, erius objectum maxime certo scimus a vi nostra cogitandi pendere, nec objectum aliquod in Natura habere in tali enim idea, ut ex jam dictis patet, facilius id, quod volumus, investigare poterimus. Ex gr. ad formandum conceptum globi fingo ad libitum causam, nempe semicirculum circa centrum rotari, et ex rotatione globum quasi oriri. Haec sane idea vera est, et quamvis sciamus nullum in Natura globum sic unquam ortum fuisse est haec tamen vera perce tio, et facillimus modus formandi globi conceptum. Iam notandum, hanc perceptionem firmare semicirculum rotari, quae firmatio fessa esset, si non esset juncta conceptui globi, vel causae talem motum determinantis, sive absolute, si haec firmatio nuda esset. Nam tum mens tantum tenderet ad affrinandum solum semicirculi motum, qui

nec in semicirculi conceptu continetur, nec ex conceptu causae motum determinantis oritur. Quare falsitas in hoc solo consistit, quod aliquid de aliqua re inmetur, quod in ipsius, quem formavimus,

conceptu non continetur, ut motus vel quies de semicirculo. Unde sequitur, simplices cogitationes non posse non esse veras, ut simplex semicirculi, motus, quantitatis, etc. idea. Quicquid hae firmationis continent, earum adaequat conceptum, nec ultra se extendit, quare nobis licet ad libitum sine ullo erroris scrupulo ideas simplices formare superest igitur tantum quaerere, qua potentia mens nostra eas formare possit, et quousque ea potentia se extendat hoc enim invento facile videbimus summam, ad quam possumus pervenire, cognitionem. Certum enim est, hanc eius potentiam se non extendere in infinitum Nam cum aliquid de aliqua re firmamus, quod in conceptu, quem de ea formamus, non continetur, id desectum nostrae perceptionis indicat, sive quod mutilatas quasi et truncatas

49쪽

Km em illa est O me a Uura. 25 habemus cogitationes, ve deas. Μotum enim semicirculi falsum esse vidi us ubi nudus in mente est eum ipsum autem Verum, si conceptui globi jungatur, vel conceptui alicujus causae talem motum determinantis. Quod si de natura entis cogitantis sit, uti prima

fronte videtur, cogitationes veras sive adaequatas formare, certum cst, ideas inadaequatas ex eo tantum in nobis oriri, quod pars sumus alicujus entis cogitantis, cujus quaedam cogitationes ex toto, quaedam ex parte tantum nostram mentem constituunt.

Sed quod adhuc venit considerandum, et quod circa fictionem non fuit operae pretium notare, et ubi maxima datur deceptio est, quando contingit, ut quaedam, quae in imaginatione offeruntur, sint etiam in intellectit, hoc est, quod clare et distincte concipiantur; quod tum, quamdiu distinctum a confuso non distinguitur, certitudo, hoc est dea vera, cum non distinctis commiscetur. X. r. quidam Stoicorum forte audiverunt nomen anime, ct etiam quod si immortalis, quae tantum confuse imaginabantur imaginabantur etiam, et simul intelligebant, corpora subtilissima caetera omnia penetrare, et a nullis penetrari. Cum haec omnia simul imaginabantur, concomitante certudine hujus axiomatis, statim certi reddebantur, mentem esse subtilissima illa corpora, et subtilissima illa corpora non dividi, etc. Sed ab hoc etiam liberamur, dum conamur ad normam datete verae ideae omnes nostras perceptiones examinare, cavendo, uti initio diximus, ab iis, quas ex auditu, aut ab experientia vaga habemus. Adde quod talis deceptio ex eo oritur, quod res nimis abstracte concipiunt: nam per se satis clarum est, me illud, quod in suo vero objecto concipio, alteri non posse applicare oritur denique etiam ex eo, quod prima elementa totius Naturi non intelligunt; unde sine ordine procedendo, et Naturam cum abstractis, quamvis sint vera axiomata , confundendo , se ipsos confundunt Ordinemque Naturae pervertunt. Nobis autem, si quam minime abstracte procedamus, et a primis elementis, hoc est a fonte et Origine Natum, quam primum fieri potest, incipiamus, nullo modo talis deceptio erit metuenda. Quod autem attinet ad cognitionem originis Naturete, minime est timendum, ne eam cum abstractis confundamus nam cum aliquid abstracte concipitur, uti sunt omnia universalia, semper latius com-

50쪽

in De Intellectus prehenduntur in intellectu, quam revera in Natura existere possunt eorum particularia. Deinde eum in Natura dentur multa, quorum differentia adeo est exigua, ut sere intellectum effugiat, tum facile si abstracte concipiantur potest contingere, ut confundantur ' at cum origo Naturae, ut postea videbimus, nec abstracte, sive unive saliter, concipi possit, nec latius possit extendi in intellectu, quam revera est, nec ullam habeat similitudinem cum mutabilibus, nulla circa ejus ideam metuenda est confusio, modo normam veritatis quam jam ostendimus habeamus est nimirum hoc ens unicum, infinitum , hoc est, est omnes esse, et praeter quod nullum datur esse. Hucusque de idea falsa superest, ut de Idea Dubia inquiramus, hoc est, ut inquiramus, quaenam sint ea, quae nos possunt in dubium pertrahere, et simul quomodo dubitatio tollatur. Loquor de vera dubitatione in mente, et non de ea, quam passim videmus contingere, ubi scilicet verbis, quamvis animus non dubitet, dicit quis se dubitare: non est enim ethodi hoc emendare, sed potius pertinet ad inquisitionem pertinaciae et ejus emendationom. Dubitatio itaque in anima nulla datur per rem ipsam, de qua dubitatur, hoc est, si tantum unica sit idea in anima, sive ea sit vera sive falsa, nulla dabitur dubitatio, neque etiam certitudo sed tantum talis sensatio.

Est enim in se nihil aliud nisi talis sensatio; sed dabitur per aliamideam, quae non adeo clara ac distincta est, ut possimus ex ea aliquid certi circa rem, de qua dubitatur, concludere, hoc est, idea, quae nos in dubium conjicit, non est clara et distincta. Ex gr. siquis nunquam cogitaverit de sensuum fallacia, sive experientia, sive quomodocunque sit, nunquam dubitabit, an sol maior aut minor sit, quam apparet. Inde rustici passim mirantur, cum audiunt solem multo majorem esse quam globum terrae, se cogitando de fallacia

M. r. eonfundamur. Haec non sunt attributa Dei, quae ostendunt ipsius essentiam, ut in Philo sopitia ostendam. Hoc supra jam demonstratum est. Si enim tale ens non existeret, nunquam posset produci adeoque mens plus posset intelligere, quam Natura praestare, quod supra falsum esse constitit. Id est, scit sensus aliquando se decepisse; sed hoc tantum confuse scit: Nam nescit quomodo sensus uiant.

SEARCH

MENU NAVIGATION