장음표시 사용
51쪽
Ε mendatione Tractatus. 7sensuum oritur dubitatio, et si quis post dubitationem acquisiverit veram cognitionem sensuum, et quomodo per eorum instrumenta res a distantiam represententur, tum dubitatio iterum tollitur. Unde sequitur, nos non posse veras ideas in dubium vocare ex eo, quod forte aliquis Deus deceptor existat, qui vel in maxime certis nos fallit, nisi quamdiu nullam habemus claram eo distinctam ideam; hoc est, si attendamus ad cognitionem, quam de origine omnium rerum habemus, et nihil inveniamus, quod nos doceat, eum non esse deceptorem eadem illa cognitione, qua, cum attendimus ad naturam trianguli, invenimus eius tres angulos aequales esse duobus rectis; sed si talem cognitionem Dei habemus, qualem habemus trianguli, tum omnis dubitatio tollitur. AEt eodem modo, quo possumus pervenire ad talem cognitionem trianguli, quamvis non certo sciamus, an aliquis summus deceptor nos fallat eodem etiam modo possumus e venire ad talem Dei cognitionem, quamvis non certo sciamus, an detur quis summus deceptor et modo eam habeamus, lassiciet adtollendam, ut dixi, omnem dubitationem, quam de deis claris et distinctis habere possumus. Porro si quis recte procedat investigando, quae prius sunt investiganda, nulla interrupta concatenatione rerum, et sciat, quomodo quaestiones sint determinandae, antequam ad earum cognitionem accingamur, nunquam nisi certissimas ideas, id est claras et distinctas habebit Nam dubitatio nihil aliud est, quam suspensio animi circa aliquam affirmationem aut negationem, quam affirmaret aut negaret, nisi occurreret aliquid, quo ignoto cognitio ejus rei debet esse imperfecta. Unde colligitur, quod dubitatio semper oritur ex eo, quod res absque ordine investigentur. Haec sunt, quae promi tradere in hac prima parte methodi. Sed ut nihil omittam eorum, quae ad cognitionem intellectus, et ejus vires possunt conducere, tradam etiam pauca dememoria et Oblivione ubi hoc maxime venit considerandum, quod memoria corroboretur ope intellectus, et etiam absque ope intellectus. Nam quoad primum, quo res magis est intelligibilis, eo facilius retinetur, et contra, quo minus, eo facilius eam obliviscimur. x. r. si tradam alicui copiam verborum solutorum, ea multo dissicilius retinebit, qua si eadem verba in forma narrationis tradam. Corroboratur
52쪽
a D e L Decli e cara setiam absque ope intellectus, scilicet a vi, qua imaginatio aut sensus, quem vocant communem, assicitur ab aliqua re singulari corporea. Dico singularem imaginatio enim tantum a singularibus assicitur: Nam si quis legerit ex gr. unam tantum fabulam amatoriam, eam optime retinebit, quamdiu non legerit plures alias ejus generis, quia tum sola viget in imaginatione; sed si plures sint ejusdem generis, simul omnes imaginamur, et lacile confunduntur. Dic etiam cor ream: nam a solis corporibus asscitur imaginatio. Cum itaque memoria ab intellectu corroboretur, et etiam sine intellectu, inde concluditur, eam quid diversum esse ab intellectu, et circa intellectum
in se spectatum nullam dari memoriam, neque oblivionem Quu ergo erit memoria Nihil aliud, quam sensatio impressionum cerebri, simul cum cogitatione ad determinatam durationem sensationis quod etiam ostendit reminiscentia. Nam ibi anima cogitat de illa sensatione, sed non sub continua duratione; et sic idea istius sensationis non est ipsa duratio sensationis, id est ipsa memoria. Α vero ideae ipsae aliquam patiantur corruptionem, videbimus in Philosophia. Et si hoc alicui valde absurdum videatur, sussiciet ad nostrum propositum, ut cogitet, quod, quo res est singularior, eo facilius retineatur, sicut ex exemplo comoediae modo allato patet. Porro quo rc intelligibilior, eo etiam facilius retinetur. Unde maxime singularem, et tantummodo intelligibilem, non poterimus non retinere. Sic itaque distinximus intercideam Veram et caeteras perceptioneS,
ostendimusque, quod deae ictae, falsae, et caeterae habeant suam originem ab imaginatione, hoc est a quibusdam sensationibus fortuitis ut sic loquar atque solutis, quae non oriuntur ab ipsa mentis potentia, sed a causis externis, prout corpus, sive somniando sive vigilando, varios accipit motus. Vel si placet, hic per imaginationem, quicquid velis, cape, modo sit quid diversum ab intellectu, et
Si vero duratio sit indetorminata, memoria eius rei est imperfecta, quod quisque etiai videtur a natura didit ille Saepe enim , ut alicui melius credamiis in eo, quod dicit, rogamus, quando et ubi id contigerit. Quamvis etiam Ideae pis suam abcant durationem in mente, tamen cum assueti simus durationem deterininare ope alicujus mensum motus, quod etiam ope imagri attonis fit, ideo nullam adhuc memoriam observamus, quae sit purae mentis.
53쪽
Emendat Ione Tractatus. 19 unde anima habeat rationem patientis perinde enim est quicquid capias, postquam novimus eandem quid vagum esse, et a quo anima patitur, et simul etiam novimus, quomodo ope intellectus ab eadem liberamur. Quare etiam nemo miretur, me hic nondum probare, dari corpus et alia necessaria, et tamen loqui de imaginatione, de corpore, et ejus constitutione. Nempe, ut dixi, est perinde quid capiam, postquam novi esse quid Vagum, etc. At ideam veram simplicem esse ostendimus, aut ex simplicibus compositam, ut quae ostendit, quomodo et cur aliquid sit aut
sactum sit, et quod ipsius effectus Objectivi in anima procedunt ad rationem formalitatis ipsius objecti id quod idem est, quod veteres
dixerunt, nempe veram scientiam procedere a causa ad effectus nisi quod inquam, quod sciam, conceperunt, uti nos hic, animam secundum certas leges agentem, et quasi aliquod automa spirituale. Unde quantum in initio licuit, acquisivimus notitiam nostri intellectus,
et talem normam verae deae, ut jam non Vereamur, ne vera cum
falsis aut fictis confundamus nec etiam mirabimur, cur quaedam intelligamus, quae nullo modo sub imaginationem cadunt, et alia sint in imaginatione, quae prorsus oppugnant intellectum, alia denique cum intellectu conveniant. Quandoquidem novimus operationes illas, a quibus imaginationes producuntur, fieri secundum alias leges, prorsus diversas a legibus intellectus, et animam circa imaginationem tantum habere rationem patientis. Ex quo etiam constat, quam lacile si in magnos errores possunt delabi, qui non accurate distinxerunt inter imaginationem et intellectionem. In hos ex gr. quod X- tensio debeat esse in loco, debeat esse finita, cujus partes ab invicem distinguantur ' realiter, quod sit primum et unicum fundamentum omnium rerum, et uno tempore maius spatium Occupet quam alio, multaque eiusmodi alia, quae omnia prorsus oppugnant veritatem, ut suo loco ostendemus. Deinde cum verba sint pars imaginationis, hoc est, quod, prout vage ex aliqua dispositione corporis componuntur in memoria, multos conceptus fingamus, ideo non dubitandum, quin etiam Verba, seque
54쪽
so De intellectusae imaginatio, possint esse causa multorum magnorumque errorum, nisi magnopere ab ipsis caveamus. Adde quod sint constituta ad libitum et captum vulgi adeo ut non sint nisi signa rerum, prout sunt in imaginatione, non autem prout sunt in intellectu quod clare patet ex eo, quod omnibus iis, quae tantum sunt in intellectu et non in imaginatione, nomina imposuerunt saepe negativa, uti sunt,
incorporeum, infinitum, etc., et etiam multa, quae sunt revera assi maliVa, negative exprimunt, et contra, uti sunt increatum, independens, infinitum, immortale, etc., quia nimirum horum contraria multo facilius imaginamur; ideoque prius primis hominibus oecurrerunt, et nomina positiva usurparunt. ulta assimamus et negamus, quia
natura verborum id assimare et negare patitur, non ver rerum natura adeoque hac ignorata facile aliquid falsum pro vero sumeremus. Vitamus praeterea aliam magnam causam confusionis, et in facit, quo minus intellectus ad se reflectat nempe, cum non distinguimus inter imaginationem et intellectionem, putamus ea, quae facilius imaginamur, nobis esse clariora, et id, quod imaginamur, putamus intelligere. Unde quae sunt postponenda anteponimus, et sic verus ordo progrediendi pervertitur, nec aliquid legitime concluditur. Porro ut tandem ad Secundam Partem hujusmethodi perveniamus, proponam primo nostrum scopum in hac methodo ac deinde media, ut eum attingamus. Scopus itaque est claras et distinctas habere ideas, tales videlicet, quae ex pura mente, et non ex O tuitis motibus corporis factae sint. Deinde omnes ideae ad unam ut redigantur, conabimur eas tali modo concatenare et ordinare, ut mens nostra, quoad ejus fieri potest, referat obiective formalitatem naturae, quoad totam et quoad ejus partes. Quoad primum, ut jam tradidimus, requiritur ad nostrum ultimum finem, ut res concipiatur vel per solam suam essentiam, vel per proximam suam causam scilicet si res sit in se, ve, ut vulgo dicitur, causa sui tum per solam suam essentiam debebit intelligi:
Praecipua huius partis Regula est, ut ex prima parte sequitur, recensere omnes ideas, quas ex puro intellectu in nobis invenimus, ut eae ab iis, quas imaginamur, distinguantur; quod ex roprietatibus uniuscujusque, nempe imagi-uationis et intellectionis, erit eliciendum.
55쪽
Emendatione Tractatus. isi vero res non sit in se, sed requirat causam, ut existat, tum per proximam suam causam debet intelligi: Nam revera cognitio effectus nihil aliud est, quam perfectiorem causae cognitionem acquirere. Unde nunquam nobis licebit, quamdiu de inquisitione rerum agimus, ex abstractis aliquid concludere, et magnopere cavebimus, ne misceamus ea, quae tantum sunt in intellectu, cum iis, quae sunt in re; sed optima conclusio erit depromenda ab essentia aliqua particulari affrinativa, sive a vera et legitima definitione. Nam ab axiomatis solis universalibus non potest intellectus ad singularia descendere, quandoquidem axiomata ad infinita se extendunt, nec intellectum magis ad unum, quam ad aliud singulare contemplandum determinant. Quare recta inveniendi via est ex data aliqua definitione cogitationes formare quod eo felicius et facilius procedet, quo rem aliquam melius definiverimus. Quare cardo totius hujus secundae methodi partis in hoc solo versatur, nempe in conditionibus bonae definitionis cognoscendis, et deinde in modo eas inveniendi. Primo itaque de conditionibus Definitionis agam. Definitio ut dicatur effecta, debebit intimam essentiam rei explicare, et cavere, ne ejus loco propria quaedam usurpemus ad quod explicandum, ut alia exempla omittam, ne videar aliorum errores velle detegere, adferam tantum exemplum alicuius rei abstractae, qliae perinde est, quomodocunque definiatur, circuli scilicet quod si definiatur, esse figuram aliquam, cuius lineae, a centro ad circumferentiam dume, sunt aequales, nemo non videt talem definitionem minime explicare essentiam circuli, sed tantum eius aliquam proprietatem. Et quamvis, ut dixi, circa figuras et caeter entia rationis hoc Parum referat multum tamen refert circa entia physica et realia nimirum quia proprietates rerum ' intelliguntur, quamdiu earum essentiae ignorantur; si autem has praetermittimus, necessario concatenationem intellectus, quae Natum concatenationem referre debet, Pervertemus, et a nostro scopo prorsus aberrabimus. Ut itaque hoc vitio liberemur, erunt haec observanda in Definitionci
Nota, quod hinc appareat nihil nos de matura posse intelligere, quin simul cognitionem priuiae causae, sive Dei ampliorem reddamus.
56쪽
3a De intellectus I. Si res sit creata, definitio debebit, ut diximus, comprehendere
causam proximam. Ex gr. circulus secundum hanc legem sic esset definiendus eum esse figuram, quae describitur a linea quacunque, cujus alia extremitas est fixa, alia mobilis quae definitio clare comprehendit causam proximam. II. Talis requiritur conceptus rei, sive definitio, ut omnes proprietates rei, dum sola, non autem cum aliis conjuncta spectatur, ex ea concludi possint, uti in hac definitione circuli videre est. Nam ex ea clare concluditur, omnes lineas a centro ad circumferentiam ductas aequales esse quodque hoc sit necessarium requisitum definitionis, adeo per se est attendenti manifestum, ut non videatur operi pretium in ipsius demonstratione morari, nec etiam ostendere ex hoc secundo requisito, omnem definitionem debere esse firmativam. Loquor de assimatione intellectiva, parum curando verbalem, quae propter Verborum penuriam poterit fortasse aliquando negative exprimi, quamvis firmative intelligatur. Definitionis vero rei increatae haec sunt requisita. I. Ut omnem causam secludat, hoc est, objectum nullo alio praeter suum esse egeat ad sui explicationem. II. Ut data ejus rei definitione nullus maneat locus quaestioni,
III. Ut nulla, quoad mentem, habeat substantiva, quae possint adjectivari, hoc est, ne per aliqua abstracta explicetur. IV. t ultimo quamvis hoc notare non sit valde necessarium requiritur, ut ab ejus desinitione omnes ejus proprietates concludantur. suae etiam omnia attendenti accurate fiunt manifesta. Dixi etiam, quod optima conclusio erit depromenda ab essentia aliqua particulari affrmativa Quo enim specialior est dea, eo distinctior, ac proinde clarior est. Unde cognitio particularium quam
maxime nobis quaerenda est. Quoad ordinem vero, et ut omnes nostrae perceptiones ordinentur et uniantur, requiritur, ut, quamprimum eri potest et ratio postulat, inquiramus, an detur quoddam ns, et simul quale, quod sit omnium rerum causa, ut ejus essentia objectiva sit etiam causa omnium nostrarum ridearum; et tum mens nostra, ut diximus, quam
57쪽
Emendatione Tractatus. 33 maxime referet Naturam: nam et ipsius essentiam, et ordinem, et unionem habebit objective. Unde possumus videre, apprime nobis esse necessarium, ut semper a rebus physicis, sive ab entibus realibus, omnes nostras ideas deducamus, progrediendo, quoad ejus fieri potest, secundum seriem causarum ab uno ente reali ad aliud ens reale, et ita quidem, ut ad abstracta et universalia non transeamus, sive ut ab iis aliquid reale non concludamus, sive ut ea ab aliquoreali non concludantur: Utrumque enim verum progressum intellectus interrumpit. Sed notandum, me hic per seriem causarum, et realiumentium, non intelligere seriem rerum singularium mutabilium; sed tantummodo seriem rerum fixarum aeternarumque Seriem enim rerum
singularium mutabilium impossibile foret humanae imbecillitati assequi,
cum Propter earum omnem numerum superantem multitudinem, tum propter infinitas circumstantias in una et eadem re, quarum unaquae que potest esse causa, ut res existat, aut non existat. Quandoquidem earum existentia nullam habet connexionem cum earundem
essentia, sive ut jam diximus non est aeterna veritas. Verumenimvero neque etiam opus est, ut earum seriem intelligamus siquidem rerum singularium mutabilium essentiae non sunt depromendae ab earum serie sive ordine existendi cum hic nihil aliud nobis praebeat
meter denominationes extrinsecas, relationes, aut ad summum circumstantias quae omnia longe absunt ab intima essentia rerum. Haec vero tantum est petenda a fixis atque aeternis rebus, et simul a
legibus in iis rebus, tanquam in suis veris codicibus, inscriptis, secundum quas omnia singularia et fiunt et ordinantur; imo haec mutabilia singularia adeo intime atque essentialiter ut sic dicam ab iis fixis pendent, ut sine iis nec esse nec concipi possint. Unde
haec fixa et aeterna, quamvis sint singularia, tamen ob eorum ubique pretesentiam, ac latissimam potentiam, erunt nobis tanquam universalia, sive genera definitionum rerum singularium mutabilium, et cause
Sed, cum hoc ita sit, non parum difficultatis videtur subesse, ut ad horum singularium cognitionem pervenire possimus nam omnia simul concipere res est longe supra humani intellectus vires Ordo autem, ut unum ante aliud intelligatur, ut diximus, non est peten-
58쪽
a De Intelle et usdus ab eorum existendi serie, neque etiam a rebus aeternis. Ibi enim omnia haec sunt simul natura. Unde alia auxilia necessario sunt quaerenda praeter illa, quibus utimur ad res aeternas earumque leges intelligendum; attamen non est hujus loci ea tradere, neque etiam opus est, nisi postquam rerum aeternarum, earumque inlassibilium legum, sussicientem acquisiverimus cognitionem, sensuumque
nostrorum natura nobis innotuerit. Λntequam ad rerum singularium cognitionem accingamur, tempus erit, ut ea auxilia tradamus, quae omnia eo tendent, ut nostris sensibus sciamus uti, et experimenta certis legibus et ordine facere, quae suffcient ad rem, quae inquiritur, determinandam, ut tandem ex iis concludamus, secundum quasnam rerum aeternarum leges facta sit, et intima ejus natura nobis innotescat, ut suo loco ostendam. Hic, ut ad propositum revertar, tantum enitar tradere, quae Videntur necessaria, ut ad cognitionem rerum aeternarum pervenire possimus,
earumque definitiones formemus conditionibus supra traditis. Quod ut fiat, revocandum in memoriam id, quod supra diximus; nempe quod, ubi mens ad aliquam cogitationem attendit, ut ipsam perpendat, bonoque ordine ex ea deducat, quae legitime sunt deducenda, si ea falsa fuerit, alsitatem deteget; sin autem vera, tum faciliter ' perget sine ulla interruptione res veras inde deducere hoc, inquam, ad nostram rem requiritur. Nam ex nullo fundamento cogitationes nostrae terminari queunt. Si igitur rem omnium primam investigare velimus, necesse est dari aliquod fundamentum, quod nostras cogitationes eo dirigat. Deinde, quia methodus est ipsa cognitio reflexiva, hoc undamentum, quod nostras cogitationes dirigere debet, nullum aliud potest esse, quam cognitio ejus, quod formam veritatis constituit, et cogniti intellectus ejusque proprietatum et virium hac enim acquisita fundamentum habebimus, a quo nostras cogitationes deducemus, et viam, qua intellectus, prout eius seri capacitas, pervenire poterit ad rerum aeternarum cognitionem, habita nimirum ratione virium intellectus. Quod si vero ad naturam cogitationis pertineat Veras formare
59쪽
Ε mendatione Tractatus. 3sideas, ut in prima parte ostensum, hic jam inquirendum, quid per Vires et potentiam Intellectus intelligamus. Quoniam vero praecipua nostri methodi pars est vires intellectus ejusque naturam optime intelligere, cogimur necessario per ea, quae in hac secunda parte methodi tradidi haec deducere ex ipsa cogitationis et intellectus definitione. Sed hucusque nullas regulas inveniendi definitiones
habuimus, et quia eas tradere non possumus, nisi cognita natura
sive definitione intellectus, ejusque potentia, hinc sequitur, quod vel definitio intellectus per se debet esse clara, vel nihil intelligere
possumus. Illa tamen per se absolute clara non est; attamen quiaritas proprietates, ut omnia, quae ex intellectu habemus, clare et distincte percipi nequeunt, nisi cognita earum natura ergo definitibintellectus per se innotescet, si ad ejus proprietates, quas clare et distincte intelligimus, attendamus Intellectus igitur Proprietates hic enumeremus, easque perpendamus, deque nostris innatis 3 instrumentis agere incipiamus. Intellectus proprietates, quas praecipue notavi, et clare intelligo, hae sunt. I. Quod certitudinem involvat, hoc est, quod sciat res ita esse formaliter, ut in ipso objective continentur. II. Quod quaedam percipiat, sive quasdam sorme ideas absolute, quasdam ex aliis Nempe quantitatis ideam Ormat absolute, nec ad alias attendit cogitationes motus vero ideas non nisi attendendo ad ideam quantitatis. III. Quas absolute format, infinitatem exprimunt; at determinatas ex aliis format. Ideam enim quantitatis, si eam per causam percipit, tum quantitatem 'determinat, ut cum ex motu alicujus plani corpus, ex motu lineae vero planum, ex motu denique puncti liωam oriri percipit; quae quidem perceptiones non inserviunt ad intelligendam, sed tantum ad determinandam quantitatem. Quod inde apparet, quia eas quasi ex motu oriri concipimus, cum tamen motus non percipiatur, nisi percepta quantitate, et motum etiam ad formandam
Vide supra pag. Io, II, et seqq. invectach, Saisset Idea. Vers Belg. fi per avom percipit, tum eam per quantiιatem.
60쪽
a s De Intellectus Emendatione ractatus. lineam in infinitum continuare possumus, quod minime possemus facere, si non haberemus ideam infinitae quantitatis. IV. Ideas positivas prius format, quam negativas. V. Res non tam sub duratione, quam sub quadam specie aeternitatis percipit, et numero infinito vel potius, ad res percipiendas, nec ad numerum nec ad durationem attendit: cum autem res imaginatur, eas sub certo numero, determinata duratione, et quantitate percipit. VI. Idere, quas claras et distinctas formamus, ita ex sola necessitate nostrae naturae sequi videntur, ut absolute a sola nostra potentia pendex videantur; confusae autem contra. Nobis enim invitis saepe
VII. Ideas rerum, quas intellectus ex aliis format, multis modis mens determinare potest ut ad determinandum ex gr. planum elliPseos fingit stylum chordae adhaerentem circa duo centra moveri, vel concipit infinita puncta eandem semper et certam rationem ad datam aliquam rectam lineam habentia, vel conum plano aliquo obliquo sectum, ita ut angulus inclinationis major sit angulo verticis coni, vel alii infinitis modis. VIII. Ideae, quo plus persectionis alicujus objecti exprimunt, eo perfectiores sunt. Nam fabrum, qui fanum aliquod excogitavit, non ita admiramur ac illum, qui templum aliquod insigne excogitavit. Reliqua, quae ad cogitationem referuntur, ut amor, laetitia, etc. nihil moror nam nec ad nostrum institutum praesens faciunt, nec etiam possunt concipi, nisi percepto intellectu Nam perceptione omnino sublata ea omnia tolluntur. Ideae falsae et fictae nihil positivum habent ut ab de ostendimus , per qua falsae aut fictae dicuntur; sed ex solo defectu cognitionis ut tales considerantur. Ideae ergo falsae et fictae, quatenus tales, nihil nos de essentia cogitationis docere possunt; sed haec petenda ex modo recensitis proprietatibus positivis hoc est, jam aliquid commune statuendum est, ex quo hae proprietates necessario sequantur, sive quo dato hae necessario dentur, et quo sublato haec omnia