Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

De Deo. 47 existit, in ipsa eius natura, quae propterea contradictionem involveret. Atque hoc de Ente absolute infinito et summe perfecto assimare, absurdum est ergo nec in Deo nec extra Deum ulla causa seu ratio datur, quae ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q. E. D.

Aliter.

Posse non existere impotentia est, et contra posse existere potentia

est ut per e notum. Si itaque id, quὸ jam necessario existit,

non nisi entia finita sunt; sunt ergo entia finita potentior Ente absolute infinito atque hoc ut per se notus, absurdum est ergo vel nihil existit, vel ns absolute infinitum necessario etiam existit. Atqui nos vel in nobis, vel in alio, quod necessari existit, existimus rid. xiom. I. et Prop. 7.). Ergo Ens absolute infinitum, hoc est per Desin. 6. Deus, necessario existit. Q. E. D.

In hac ultima demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere volui, ut demonstratio facilius perciperetur Non autem propterea quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia a priori non sequatur. Nam cum posse existere potentia sit, sequitur, quo plus realitatis alicuius rei naturae competit, eo plus virium a se habere, ut existat adeoque Εns absolute infinitum, sive Deum, infinitam absolute potentiam existendi a se habere, qui propterea absolute existit. Μ viti tamen forsan non facile hujus demonstrationis evidentiam videre poterunt, quia assueti sunt eas solummodo res contemplari, quae a causis externis fluunt; et ex his, quae cito fiunt, hoc est quae facile existunt, eas etiam facile perire vident, et contra eas res factu difficiliores judicant, hoc est ad existendum non adeo faciles, ad quas plura pertinere concipiunt. Verum, ut ab his praejudiciis liberentur, non opus habeo hic ostendere, qua ratione hoc nunciatum, quod cito sit, esto perit, verum sit, nec etiam, an respectu totius naturae omnia aeque facilia sint an secus. Sed hoc tantum notare lassicit, me hic non loqui de rebus, quae a causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quae per Prop. 6. a nulla causi externa produci possunt. Res enim, quae a causis externis fiunt, sive eae multis partibus constent sive paucis,

72쪽

U Ethices Pars I. quicquid persemonis sive realitatis habent, id omne virtuti causae externae debetur, adeoque earum existentia ex sola persectione causae externae, non autem suae oritur. Contra, quicquid substantia perfectionis habet, nulli causae externae debetur; quare ejus etiam existentia ex sola ejus natura sequi debet, quae proinde nihil aliud est, quam ejus essentia Persectio igitur rei existentiam non tollit, sed contra ponit impersectio autem contra eandem tollit adeoque de nullius rei existentia certiores esse possumus, quam de existentiarantis absolute infiniti seu perfecti, hoc est Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, absolutamque persectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat, quod mediocriter attendenti perspicuum

sore credo.

PROPOSITIO XII.

Nullum substantia attributum potest ere concipi, ex Go equum'

substantiam posse Didi.

DEMONSTRATIO.

Partes enim, in quas substantia sic concepta divideretur, vel naturam substantiae retinebunt, vel non. Si primum, tum per 8. Prop. unaquaeque pars debebit esse infinita, et per Prop. 6. causa sui, et per Prop. s. constare debebit ex diverso attributo, adeoque ex una substantia plures constitui poterunt, quod per Prop. 6. est absurdum. Adde, quod partes per Prop. a. nihil commune cum suo toto haberent, et totum per Don. . et Prop. o. absque suis partibus et esse et concipi posset, quod abs dum esse nemo dubitare poterit. Si autem secundum ponatur, quod scilicet partes naturam substantiae non retinebunt ergo, cum tota substantia inaequales partes esset divisa, naturam substantiae amitteret, et esse desineret, quod per Prop. . est absurdum.

PROPOSITIO XIII. Substantia absolute infinita est indixisibilis.

DEMONSTRATIO.

Si enim divisibilis esset, partes, in quas divideretur, vel naturam substantiae absolute infinitae retinebunt, vel non. Si primum, dabun-

73쪽

De Deo. 49tur ergo plures substantiae ejusdem naturae, quod per Prop. s. est absurdum. Si secundum ponatur, ergo ut supra poterit substantia absolute infinita desinere esse, quod per Prop. II. est etiam absurdum.

Ex his sequitur, nullam substantiam, et consequenter nullam substantiam corpoream, quatenus substantia est, esse divisibilem.

Quod substantia sit indivisibilis, simplicius ex hoe solo intelligitur, quod natura substantiae non potest concipi nisi infinita, et quod per partem substantiae nihil aliud intelligi potest quam substantia finita, quod per Prop. . manifestam contradictionem implicat. PROPOSITIO XIV. Praeter Deum nulla dari neque concipi potest substantia.

Cum Deus sit ens absolute infinitum, de quo nullum attributum, quod essentiam substantiae exprimit, negari potest per Dem. 6. , isque necessario existat per Prop. II. si aliqua substantia praeter Deum daretur, ea explicari deberet per aliquod attributum Dei, sieque duae substantiae ejusdem attributi existerent, quod per Prop. s. est absurdum adeoque nulla substantia extra Deum dari potest, et consequenter non etiam concipi. Nam si posset oncipi deberet necessario concipi ut exstens atqui hoc per primum partem hujus Demonst. est absurdum. Ergo extra Deum nulla dari neque concipi potest substantia. s. E. D.

Hinc clarissime sequitur P. Deum esse unicum, hoc est per Deo. 6. in rerum natura non nisi unam substantiam dari, eamque absolute infinitam esse, ut in Scholio Prop. Io jam innuimus.

Sequitur II , rem extensam et rem cogitantem vel Dei attributa esse, vel per Axiom. I. affectiones attributorum Dei.

PROPOSITIO XV. sequi est, in Deo est, et nihil sine Deo esse neque concipi potest.

74쪽

DEMONSTRATIO.

Praeter Deum nulla datur neque concipi potest substantia pero . Prop.), hoc est per Desin. 3.ὶ res, quae in se est et per se concipitur. Μodi autem per Don. s. sine substantia nec esse nec concipi possunt; quare hi in sola divina natura esse, et per ipsam solam concipi possunt. Atqui praeter substantias et modos nil datur per Axioma I. . Ergo nihil sine Deo esse neque concipi potest. Q. E. D.

Sunt, qui Deum instar hominis corpore et mente constantem, atque passionibus obnoxium fingunt; sed, quam longe hi a vera Dei cognitione aberrent, satis ex jam demonstratis constat. Sed hos mitto nam omnes, qui naturam divinam aliquo modo contemplati sunt, Deum esse corporeum negant. Quod etiam optime probant ex eo, quod per corpus intelligimus quamcunque quantitatem, longam, latam et prosundam, certa aliqua figura terminatam, quo nihil absurdius de Deo, ente scilicet absolute infinito, dici potest. Attamen interim aliis rationibus, quibus hoc idem demonstrare conantur, clare ostendunt, se substantiam ipsam corpoream sive extensam a natura divina omnino removere, atque ipsam a Deo creatam statuunt. Ex qua autem divina potentia creari potuerit, prorsus ignorant; quod clare ostendit, illos id, quod ipsime dicunt, non intelligere. Ego saltem satis clare, me a quidem judicio, demonstravi vide Coroli. Prop. 6. et Schol. a. Prop. 8.), nullam substantiam ab alio posse produci vel creari. Porro Prop. I . ostendimus, praeter Deum nullam dari neque concipi posse substantiam; atque hinc conclusimus, substantiam extensam unum ex infinitia Dei

attributis esse Verum, ad pleniorem explicationem, adversariorum argumenta refutabo, quae omnia huc redeunt. Primo, quod substantia corporea, quatenus substantia, constat, ut putant, partibus; et ideo eandem infinitam posse esse, et consequenter ad Deum pertinere posse, negant. Atque hoc multis exemplis explicant, ex quibus unum aut alterum afferam. Si substantia corporea, aiunt, est infinita, concipiatur

in duas partes dividi erit unaquaeque pars vel finita, vel infinita si illud, componitur ergo infinitum ex duabus partibus sinitis, quod est absurdum. Si hoc datur ergo infinitum duplo majus alio infinito,

75쪽

De Deo. I

quod etiam est absurdum. Porro, si quantitas infinita mensuratur pariibus pedes aequantibus, infinitis talibus partibus constare debebit, ut et, si partibu mensuretur digitos aequantibus ac propterea unus numerus infinitus erit duodecies maior alio infinito. Denique, si ex B uno puncto infinitae cujusdam quantitatis concipiatur, duas lineas, ut AB, AC, certa ac determinata in initio distantia in infinitum protendi certum est, distantiam inter Bet Ccontinuo augeri, et tandem ex determinata indeterminabilem fore. Cum igitur haec absurda sequantur, ut putant, ex eo, quod quantitas infinita supponitur inde concludunt, substantiam corpoream debere esse nitam, et consequenter ad Dei essentiam non pertinere. Secundum argumentum petitur etiam a summa Dei perfectione Deus enim, inquiunt, cum sit ens summe perfectum, pati non potest atqui substantia corporea, quandoquidem divisibilis est, pati potest sequitur ergo, ipsam ad Dei essentiam non pertinere. Haec sunt, quae apud scriptores invenio argumenta, quibus ostendere Onantur, substantiam corpoream divina natura indignam esse, nec ad eandem posse pertinere. Verum enim vero, si quis recte attendat, me ad haec jam respondisse comperiet quandoquidem haec argumenta in eo tantum sundantur, quod substantiam corpoream ex partibus componi supponunt, quod jam Prop. Ia cum Corosi Prop. I 3. absurdum esse ostendi. Deinde si quis rem recte perpendere velit, videbit, omnia illa absurdas quidem omnia absurda sunt, de quo jam non diripulo , ex quibus concludere volunt, substantiam extensam finitam esse, mihime ex eo sequi, quod quantitas infinita supponatur sed quod quantitatem infinitam mensurabilem, et ex partibus finitis conflari supponunt; quare ex absurdis, quae inde sequuntur, nihil aliud concludere possunt, tuam quod quantitas infinita non sit mensurabilis, et quod ex partibus finitis conflari non possit. Atque hoc idem est, quod nos supra Pro M. Ia, etc. jam demonstravimus. Quare telum, quod in nos

76쪽

sa 444 e dis Pars I. intendunt, in se ipsos revera conjiciunt. Si igitur ipsi ex suo hoc

absurdo concludere tamen volunt, substantiam extensam debere esse finitam, nihil aliud hercla faciunt, quam si quis ex eo, quod finxit circulum quadrati proprietates habere, concludit, circulum non habere centrum, ex quo omnes ad circumserentiam ductae lineae sunt aequales. Nam substantiam corpoream, quae non nisi infinita, non nisi unica, et

non nisi indivisibilis potest concipi Fid. Prop. 8,s, et I a. , eam ipsi

ad concludendum, eandem esse finitam, ex partibus finitis constari, et multiplicem esse et divisibilem concipiunt. Sic etiam alii, postquam fingunt, lineam ex punctis componi, multa sciunt invenire argumenta, quibus ostendant, lineam non posse in infinitum dividi. Et profecto non minus absurdum est ponere, quod substantia corporea ex eo Oribus sive partibus componatur, quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineae denique ex punctis componantur. tque hoc omnes, qui claram rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, et imprimis ii, qui negant dari vacuum. Nam si substantia corporea ita posset dividi, ut ejus partes realiter distinctae essent cur ergo una pars non posset annihilari, manentibus reliquis ut ante inter se connexis Et cur omnes ita aptari debent, ne detur vacuum Sancrerum, quae realiter ab invicem distinctae sunt, una sine alia esse et in suo statu manere potest. Cum igitur vacuum in Natura non detur de quo alias , sed omnes partes ita concurrere debent, ne detur vacuum sequitur hinc etiam, easdem non posse realiter distingui, hoc est, substantiam corpoream, quatenus substantia est, non posse dividi. Si quis tamen jam quaerat, cur nos ex natura ita propensi simus ad dividendam quantitatem Ei respondeo, quod quantitas duobus modis a nobis concipitur, abstracte scilicet, sive superficialiter, prout nempe ipsam imaginamur, vel ut substantia, quod a solo intellectu fit. Si itaque ad quantitatem attendimus, prout in imaginatione est, quod saepe et facilius a nobis sit, reperietur finita, divisibilis, et ex partibus conflata si autem ad ipsam prout iii intellectu est attendimus, et eam quatenus substantia est concipimus, quod dissicillime fit, tum, ut jam satis demonstravimus, infinita, unica, et indivisibilis reperietur. Quod omnibus, qui inter imaginationem et intellectum distingueresciverint, satis manifestum erit Praecipue si ad hoc etiam attendatur,

77쪽

quod materia ubique eadem est, nec partes in eadem distinguuntur, nisi quatenus materiam diversimode assectam esse concipimus, unde ejus partes modaliter tantum distinguuntur, non autem realiter. Ex gr. aquam, quatemis aqua est, dividi concipimus, ejusque partes ab invicem separari; at non quatenus substantia est corporea eatenus enim neque separatur neque dividitur. Porro aquae, quatenus aqua, generatur et corrumpitur; at quatenus substantia, nec generatur nec corrumpitur. Atque his me ad secundum argumentum etiam respondisse puto quandoquidem id in eo etiam fundatur, quod materia, quatenus

substantia, divisibilis sit et ex partibus confletur. Et quamvis hoc non esset, nescio, cur divina natura indigna esset quandoquidem per Prop. I .hextra Deum nulla substantia dari potest, a qua ipsa pateretur. Omnia, inquam, in Deo sunt, et omnia, quae fiunt, per solas leges infinitae Dei naturae fiunt, et ex necessitate ejus essentiae ut mox ostendam sequuntur; quare nulla ratione dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam extensam divina natura indignam esse tametsi divisibilis supponatur, dummodo aeterna et infinita concedatur. Sed de his impraesentiarum satis.

PROPOSITIO XVI.

Ex necessitate Dinae natura infinita infinius modis hoc est omnis, quae sub intellectum infinitum cadere possunt sequi debenι.

Haec Propositio unicuique manifesta esse debet, si modo ad hoc attendat, quod ex data cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus conchadit, quae revera ex eadem hoc est, ipsa rei essentia necessario sequuntur, et eo plures, quo plus realitatis rei definitio exprimit, hoc est, quo plus realitatis rei definitae essentia involvit. Cum autem natura divina infinita absolute attributa haheat per Don. 6.), quorum etiam unumquodque infinitam essentiam in suo genere exprimit, ex ejusdem ergo necessitate infinita infinitis modis hoc est omnia, quae subintellectum infinitiun cadere possunt necessario sequi debent. Q. E. D.c OROLLARIUM I. Im sequitur, Deum omnium rerum, quae sub intellectum infinitum cadere possunt, esse causam efficientem.

78쪽

COROLLARIUM II. sequitur II'. Deum causam esse per se, non ero per accidens. COROLLARIUM III. Sequitur III'. Deum esse absolute causam primam.

Deus ex solis fure iamra legibus, et a nemine coactus agit.

Ex sola divinae naturae necessitate, vel quod idem est ex solis ejusdem naturae legibus, infinita absolute sequi, modo Prop. 6. ostendimus et Prop. Is demonstravimus, nihil sine Deo esse nec concipi posse, sed omnia in Deo esse quare nihil extra ipsum esse

potest, a quo ad agendum determinetur vel cogatur, atque adeo Deus ex solis suae naturae legibus et a nemine coactus agit. Q. E. D. COROLLARIUM I. Hinc sequitur P., nullam dari causam, quae Deum extrinsece velintrinsece praeter ipsius naturae persectionem, incitet ad agendum. c OROLLARIUM II. Sequitur IIq. solum Deum esse causam liberam. Deus enim solus ex sola suae naturae necessitate existit per Prop. II. e Corol I. Prop. I .), et ex sola suae naturae necessitate agit per Prop. praeced. .

Adeoque per Don. . solus est causa libera. Q. E. D.

Alii putant, Deum esse causam liberam propterea quod potest, ut putant, essicere, ut ea, quae ex ejus natura sequi diximus, hoc est quae in eius potestate sunt, non fiant, sive ut ab ipso non producantur. Sed hoc idem est ac si dicerent, quod Deus potest effcere, ut ex natura trianguli non sequatur, ejus tres angulos aequales esse duobus rectis sive ut ex data causa non sequatur effectus, quod est absurdum. Porro infra absque ope hujus Propositionis ostendam, ad Dei naturam neque intellectum neque voluntatem pertinere. Scio equidem plures esse, qui putant se posse demonstrare, ad Dei attiaram summum intellectum et liberam voluntatem pertinere nihil enim persectius cognoscere sese aiunt, quod De tribuere possunt, quam

79쪽

De Deo sid, quod in nobis summa est persectio. Porro tametsi Deum actu summe intelligentem concipiant, non tamen credunt, eum posse Omnia, quae actu intelligit, essicere ut existant, nam se eo modo Dei potentiam destruere putant. Si omnia, inquiunt, quae in eius intellectu sunt, creavisset, nihil tum amplius creare potuisset, quod crechini Dei omnipotentiae repugnare; ideoque maluerunt Deum ad Omnia indifferentem statuere, nec aliud creantem praeter id, quod absoluta quadam voluntate decrevit creare. Verum ego me satis clare ostendisse puto Vid. Prop. 6.), a summa Dei potentia, sive infinita natura, infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessario emuxisse, vel semper eadem necessitate sequi eodem modo ac ex natura trianguli ab aetereo et in aeternum sequitur, ejus tres angulos aequari duobus rectis. Quare Dei omnipotentia aestu ab aeterno fuit, et in aeternum in eadem actualitate manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longe, meo quidem judicio, perfectior statuitur. Imo adversarii Dei omnipotentiam liceat aperte loqui negare videntur. Oguntur enim fateri, Deum infinita creabilia intelligere, quae tamen nunquam creare poterit. Nam alias, si scilicet omnia, quae intelligit, crearet, suam, juxta ipsos, exhauriret omnipotentiam, et se impersectum redderet. Ut igitur Deum persectum statuant, eo rediguntur, ut simul statuere debeant, ipsum non posse omnia emcere, ad quae ejus potentia se extendit, quo absurdius, aut Dei omnipotentiae magis repugnans, non video quid singi possit. Porro, ut de intellectu et voluntate, quos Deo communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam: si ad aeternam Dei essentiam intellectus scilicet et voluntas periinent, aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum est, quam quod vulgo solent homines. Nam intellectus et voluntas, qui Dei essentiam constituerent, a nostro intellectu et voluntate toto coelo differe deberent, nec in ulla re, praeterquam in nomine convenire possent; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum coeleste, et canis, animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit, uti noster intellectus, posterior ut plerisque placet), vel simul natura esse cum rebus intellectis, quandoquidem Deus omnibus rebus prior est causalitate pro CorolLI. Prop. 6.); sed contra veritas et formalis rerum

80쪽

Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam constituere coneipitur, est revera causa rerum, tam earum essentiae quam earum existentiae; quod ab iis videtur etiam suisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem, et potentiam unum et idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum causa, videlicet ut ostendimus tam earum essentiae quam earum existentiae debet ipse necessario ab iisdem differre, tam ratione essentiae quam ratione existentiae. Nam causatum differt a sua causa praecise in eo, quod a causa habet. Ex gr. homo est causa existentiae, non vero essentiae alterius hominis est enim haec aeterna veritas et ideo secundum essentiam prorsus convenire possunt; in existendo autem differre debent; et propterea, si unius existentia pereat, non ideo alterius peribit; sed si unius essentia destrui posset, et fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res, quae et essentiae et existentiae alicujus effectus est causa, a tali effectu differre debet, tam ratione essentiae quam ratione existentiae. tqui Dei intellectus est et essentiae et existentiae nostri intellectus causa: ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere concipitur, a nostro intellectu tam ratione essentiae quam ratione existentiae differt, nec in ulla re, praeterquam in nomine, cum e convenire potest, ut volebamus Circa voluntatem eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest.

PROPOSITIO XVIII.

Deus est omnium rerum causa immanens, mn ero transiens. DEMONSTRATIO.

Omnia, quae sunt, in Deo sunt et per Deum concipi debent per Prol. s.); adeoque per Coroli I. Prop. 6. hujus Deus rerum, quae in ipso sunt, est causa quod est primum. Deinde extra Deum nulla potest dari substantia per Prop. 4.), hoc est per Desin. 3. res, quae extra Deum in se sit quod erat secundum Deus ergo est

omnium rerum causa immanens, non ero transiens. Q. E. D.

Deus, De omnia Dei attributa sunt aterva.

SEARCH

MENU NAVIGATION