장음표시 사용
61쪽
in quibus agitur I. De DEO.II. De Natura et origine MENTIS. III. De Origine et Natura AFFECTUUΜ. Iv. De R vITUTE HUMANA, seu de ΛFFECTUUM VIRIBUS. V. De POTENTIA INTELLECTUs, seu de LIBERTAT HUΜANA.
63쪽
DEFINITIONES.I. Per causam sui intelligo id cujus essentia involvit existentiam; A sive id cujus natura non potest concipi nisi existens. II. Ea res dicitur in suo genere finita, quae alia ejusdem naturaeterminari potest. Ex gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione, nec cogitati corpore. III. Per substantiam intelligo id, quod in se est, et per se concipitur hoc est id, cuius conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat. IV. Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia percipit, tanquam ejusdem essentiam constituens. V. Per modum intelligo substantiae affectiones, sive id, quod in alio est, per quod etiam concipitur. VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam et infinitam essentiam exprimit.
Dic absolute infinitum, non autem in suo genere quicquid enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare possumus; quod autem absolute infinitum est, ad ejus essentiam pertinet, quicquid essentiam exprimit et negationem nullam involvit.
64쪽
o ditici ci s Pars I. VII. Ea res libera dicetur, quae ex sola suae naturae necessitate existit, et a se sola ad agendum determinatur Necessaria autem, vel potius coacta, quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. VIII. Per aeternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus X sola rei aeternae definitione necessario sequi concipitur.
Talis enim existentia ut aeterna veritas, sicut rei essentia, concipitur, proptereaque per durationem aut tempus explicari non potest, tametsi duratio principio et fine carere concipiatur.
I. Omnia, quae sunt, vel in se vel in alio sunt. II. Id quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet. III. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, et contra, si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus sequatur. Iv. Effectus cognitio a cognitione causae dependet, et eandem involvit. V. Quae nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit. VI. dea vera debet cum suo ideat convenire. VII. Quicquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam.
DEMONSTRATIO patet ex Definitione 3 ex s.
Duae substantia, Dema attributa habentes, nihi inter se commune habent. DEMONSTRATIO patet etiam ex Don. 3. Unaquaeque enim in se debet esse, et per
65쪽
De Deo. Ise debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit.
Quae res nili commune inter se habent, earum una alterius causa esse non potest.
Si nihil commune cum se invicem habent, ergo per Axiom. s. nec per se invicem possunt intelligi, adeoque per Axiom. una alterius causa esse non potest. Q. E. D.
mae aut plures res sincta, e inter se singuuntur ex diversitiate attributorum ubstantiarum, vel ex disersitate earundem olfectionum.
omnia, quae sunt, vel in se vel in ali sunt per Axiom. I. , hoc est υκ Dem. 3. e s.), extra intellectum nihil datur praeter substantias earumque ' affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui inter se possunt, praeter substantias, sive quod idem est per Dem.' M, earum attributa, earumque affectiones. Q. E. D. PROPOSIΤΙΟ V. In rerum natura non possunt dari duae aut plures substantia ejusdem natura De attributi.
Si darentur plures distinctae, deberent inter se distingui vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum per Prop. praeced.). Si tantum ex diverstate attributorum, concedetur ergo, non dari nisi unam ejusdem attributi. At si ex diversitate affectionum, cum substantia sit prior natura suis affectionibus per Prop. I.), depositis ergo affectionibus, et in se considerata, hoc est perion. 3. e Axiom. ' 6. vere considerata, non poterit concipi ab alia distingui, hoc est per Prop. praeeαὶ non poterunt dari plures, sed
tantum una. Q. E. D. Vers Belg. Ed. Princeps ejusque. Schmidi, Sistari, Camerer. - Εd. r. Axiom. Ed. r. per Desin. 3. et 6. Salsiet: Def. . et .
66쪽
et thices Pars I. PROPOSITIO VI. Una substantia non potest produci ab alia substantia.
In rerum natura non possunt dari duae substantiae ejusdem attributi per Prop. praeced. , hoc est fer Prop. a. , quae aliquid inter se commune habent. Adeoque per Prop. 3. una alterius causa esse nequit, sive una ab alia non potest produci. Q. E. D.
Hinc sequitur, substantiam ab alio produci non posse. Nam in rerum natura nihil datur praeter substantias earumque affectiones, ut patet ex Hom. I. et De . . et s. tqui a substantia produci non potest per praeced. Prop. . Ergo substantia absolute ab alio produci non potest. Q. E. D. Aliter. Demonstratur hoc etiam facilius ex absurdo contradictorio. Nam si substantia ab alio posset produci, ejus cognitio a cognitione suae causae deberet pendere per Axiom. . adeoque I e Don. 3. non esset substantia.
Ad naturam substantiae pertinet exsere.
Substantia non potest produci ab alio per Coroll. Prop. praeced. erit itaque causa sui, id est per Dem. I.), ipsus essentia involvit necessari existentiam, sive ad ejus naturam pertinet existere. Q. E. D. PROPOSITIO VIII. Omnis substantia est necessario infinita.
Substantia unius attributi non nisi unica existit per Prop. s. , et ad ipsius naturam pertinet existere per Prop. 7. . Erit ergo de ipsius natura, vel finita vel infinita ' existere. At non finita. Nam per Dem. a. deberet terminari ab alia ejusdem naturie, quae etiam ne-Fortasse vel nitam e infinuam.
67쪽
D est ei. 3cessario deberet existere per Prop. 7. adeoque darentur duae substantiae ejusdem attributi, quod est absurdum per Prop. s. . Existit ergo infinita. Q. E. D.sCHOLIUM I. Cum finitum esse revera sit ex parte negatio, et infinitum absoluta ammatio existentiae alicujus naturae, sequitur ergo ex sola . Prop., omnem substantiam debere esse infinitam. s CHOLIUM LNon dubito quin omnibus, qui de rebus confuse judicant, nec res per primas suas causas noscere consueverunt, difficile sit, demonstrationem 7. Prop. concipere nimirum quia non distinguunt inter modificationes substantiarum et ipsas substantias, neque sciunt, quomodores producuntur. Unde fit, ut principium, quod res naturales habere vident, substantiis affngant; qui enim veras rerum causas ignorant, omnia confundunt, et sine ulla mentis repugnantia tam arbores quam homines loquentes fingunt, et homines tam ex lapidibus quam ex semine sormari, et quascunque formas in alias quascunque mutari imaginantur. Sic etiam, qui naturam divinam cum humana confundunt, facile Deo affectus humanos tribuunt, praesertim quamdiu etiam ignorant, quomodo affectus in mente producuntur. Si autem homines ad naturam substantiae attenderent, minime de veritate . Prop. dubitarent imo
haec Prop. omnibus axioma esset, et inter notiones communes numeraretur. Nam per substantiam intelligerent id, quod in se est et per se concipitur, hoc est id, cuius cognitio non indiget cognitione
alterius rei Per modificationes autem id, quod in alio est, et quarum conceptus a conceptu rei, in qua sunt, formatur: quocirca modificationum non existentium veras ideas possumus habere quandoquidem, quamvis non existant aestu extra intellectum, earum tamen essentia ita
in alio comprehenditur, ut per idem concipi possint. Verum substantiarum veritas extra intellectum non est, nisi in se ipsis, quia per se concipiuntur. Si quis ergo diceret, se claram et distinctam, hoc est veram deam substantiae habere, et nihilominus dubitare, num talis substantia existat, idem hercle esset, ac si diceret, se veram habere ideam, et nihilominus dubitare, num falsa sit ut satis attendenti fit
68쪽
chri caera Pars I. manifestum); vel, si quis statuat, substantiam creari, simul statuit, ideam falsam factam esse veram, quo sane nihil absurdius concipi
potest adeoque fatendum necessario est, substantiae existentiam sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem. Atque hinc alio modo concludere possumus, non dari nisi unicam ejusdem naturae, quod hic ostendere perae pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine laciam, notandum est I. veram uniuscujusque rei definitionem nihil involvere neque exprimere praeter rei definitae naturam. Ex quo sequitur hoc II., nempe nullam definitionem certum aliquem numerum individuorum involvere neque exprimere, quandoquidem nihil aliud exprimit, quam naturam rei definitae. x. gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit, quam simplicem naturam trianguli; at non certum aliquem triangulorum numerum. III. Notandum, dari necessario uniuscujusque rei existentis certam aliquam causam, propter quam existit. IV Denique notandum, hanc causam, propter quam aliqua res existit, vel debere contineri
in ipsa natura et definitione rei existentis nimirum μὴ ad ipsius naturam pertinet exsero, vel debere extra ipsam dari. His positis sequitur, quod, si in natura certus aliquis numerus individuorum existat, debeat necessario dari causa, cur illa individua, et cur non
plura nec pauciora existunt. Si ex gr. in rerum natura o homines
existant quos, majoris perspicuitatis causa, suppon fimui exsere,
nec alios antea in Natura exstitisso, non satis erit ut scilicet rationem reddamus, cur o homines exsan0, causam naturae humanae in genere ostendere; sed insuper necesse erit, causam ostendere, cur non plures nec pauciores, quam o existant quandoquidem per III. Notam uniuscujusque debet necessario dari causa, cur existat. At haec causa se Notam II et III. non potest in ipsa natura humana contineri, quandoquidem vera hominis definitio numerum vicenarium non involvit; adeoque se Notam IV. causa, cur hi viginti homines existunt, et consequenter cur unusquisque existit, debet necessario extra unumquemque dari et propterea absolute concludendum, omne id cujus naturae plura individua existere possunt, debere necessario, ut existant, causam externam habere. Iam quoniam ad naturam substantiae per jam ostens in hoc Schiad pertinet existere debet ejus definitio necessariam existentiam involvere, et consequenter ex sola ejus definitione
69쪽
De Deo. sdebet ipsius existentia concludi At ex ipsius definitione ut jam ex Nota II et VI ostendimus non potest sequi plurium substantiarum
existentia sequitur ergo ex ea necessario, unicam tantum ejusdem naturae existere, ut Proponebatur.
- plus realitatis aut esse unaquaque res habet, eo plura attributa ipsi competum.
Unumquodque unius substantia auributum per e concipi debet.
Attributum enim est id, quod intellectus de substantia percipit tanquam ejus essentiam constituens per De . .); adeoque per De . . per se concipi debet. Q. E. D.
Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur, hoc est unum sine ope alterius, non possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia, sive duas diversas substantias constituere; id enim est de natura substantiae, ut unumquodque ejus attributorum per se concipiatur; quandoquidem omnia, quae habet, attributa simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab alio produci potuit; sed unumquodque realitatem sive esse substantiae exprimit Longe ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiae plura attributa tribuere; quin nihil in natura clarius, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi, et, quo plus realitatis aut esse habeat, eo plura attributa, quae et necessitatem, sive aeternitatem, et infinitatem exprimunt, habeat et consequenter nihil etiam clarius, quam quod ens absolute infinitum necessario sit definiendum ut De . . tradidimus ens, quod constat infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam et infinitam certam essentiam exprimit. Si quis autem jam quaerit, ex quo ergo signo diversitatem substantiarum poterimus dignoscere, legat sequentes Propositiones, quae ostendunt in rerum natura non nisi unicam substantiam existere, eamque absolute infinitam esse, quapropter id signum frustra quaereretur.
70쪽
Deus, Desubstantia constans infinitis attributis, quorum unum aeque aternam et infinitum essentiam exprimit, necessario existit.
Si negas, concipe, si fieri potest, Deum non existere. Ergo ter Axiom. . ejus essentia non involvit existentiam. tqui hoc per Proposit. 7. est absurdum: Ergo Deus necessario existit. Q. E. D.
Cujuscunque rei assignari debet causa seu ratio, tam cur existit, quam cur non existit. x. gr. si triangulus existit, ratio seu causa dari debet, cur existit; si autem non existit, ratio etiam seu causa dari debet, quae impedit, quo minus existat, sive quae ejus existentiam
tollat. Haec vero ratio seu causa vel in natura rei contineri debet, vel extra ipsam. x. r. rationem, cur circulus quadratus non existat,
ipsa ejus natura indicat nimirum quia contradictionem involvit. Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam ejus natura sequitur, quae ' scilicet existentiam involvit Fide Prop. 7. . t ratio, cur circulus vel triangulus ' existit, vel cur non existit, ex eorum natura non sequitur, sed ex ordine universae naturae corporeae ex eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessario existere, vel impossibile esse ut jam existat. Atque haec per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id necessario existere, cujus nulla ratio nec causa datur, quae impedit quominus existat. Si itaque nulla ratio nec causa dari possit, quae impedit quo minus Deus existat, vel quae ejus existentiam tollat, omnino concludendum est, eundem necessario existere. At si talis ratio seu causa daretur, ea vel in ipsa Dei natura vel extra ipsam dari deberet, hoc est in alia substantia alterius naturae. Nam si ejusdem naturae esset, eo ipso concederetur dari Deum. At substantia, quae alterius esset naturae, nihil cum De commune habere per a Prop.), adeoque neque ejus existentiam ponere neque tollere posset. Cum igitur ratio seu causa, quae divinam existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit. debebit necessario dari, siquidem non