장음표시 사용
591쪽
Theologico - Politici Cap. XVII. 67
attamen nunquam e perventum est, ut imperium non magis propter
cives quam hostes periclitaretur, et qui id tenent, non magis illos quam mox timerent. estis invictissima in hostibus Romanorum Respublica, toties a suis civibus victa et miserrime oppressa, ac praecipue in bello civili Vespasiani contra Vitellium qua de re vide Tacitum in initio libr. mistor. ubi miserrimam urbis laciem depingit Alexander simplicius ut ait Curtius in fine libr. 8. famam in hoste quam in cive aestimabat, quippe a suis credebat magnitudinem suam posse destrui, etc. t fatum suum timens amicos haec precatur: Vos modo me ab intestina fraudo et domestuorum insidiis praestata securum, helu Martisque inferimen imparidus sisibo. Phu μ in acie tutior quam in theatro fuit, rustium monum ope riturix, orum effugere non aluit Aliorum quoque Regum exuun rapinaxeritis, plures a fui quam ab hoste interemptos numerabius quid Q. Curtii lib. . . . . mac igitur de causa Reges, qui olim imperium usu paverant, ad se scilicet securos praestandos, persuadere conati sunt, se genus suum a Diis immortalibus ducere. Nimirum quia putabant, si modo subditi et omnes eosdem non ut aequales aspicerent, sed Deos esse crederent, libenter se ab iisdem regi paterentur, seseque facile ipsis dederent. Sic Augustus Romanis persuasit, se ab Enea, qui Veneris filius et inter Deos credebatur, originem suam ducerer se templis et e ne numinum per flamines et facerdotes mi Misit Τac Annal. lib. I. '). Alexander ut Iovis filius salutari voluit quod quidem consilio, non autem ex superbia seelsse videtur, ut eius responsio ad Hermola invectivam indicat Illud, inquit, paene risu dignum fuit, quod Hermolaus postulabat me, us Merrarer rem, cujus oraculo cognoscor ' An etiam, quid Di respondeam, in meo potestate est obtulit nomen ut mihi recipere ΝΒ ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit ininum Dd quoque Deum esse me credunt. Fama enim bella constant, et saepe, quod sis eraduum est, eri vicem obtinuit Curtii 8 lib. S. 8.). Quibus paucis acute rem simulatam ignaris persuadere pergit, et simul causam simulationis innuit Quod etiam Cleo in sua ratione, qua Μacedonibus conabatur persuadere ut Regi
592쪽
m Tractatus assentarentur, fecit; postquam enim laudes Nexandri cum admiratione narrando, ejusdemque merita recensendo, simulationi speciem veri dedit, ad rei utilitatem sic transit Persas quidem non pie forum, fed etiam prudenter Reges uos inter eos colere M solis ' enim fuistis esse tutelam et tandem concludit, emet ipsum, cum Rex inisse conririum, prostraturum humi corpus. Debere idem facere cateros, et imprimis apientia praeditos vide jussi lib. . . . . Sed prudentiores erant,acedones nec homines, nisi prorsus barbari sint, tam aperte falli, et ex subditis inutiles sibi servi fieri patiuntur. Alii autem facilius persuadere potuerunt,majestatem sacram esse et vicem Dei in terra gerere, et a Deo, non autem ab hominum sustragio et consensu constitui, singularique providentia et auxilio divino conservari atque defendi. Et ad hunc modum Monarchae ad sui imperii
securitatem alia excogitaverunt; quae omnia missa facio, et, ut ad ea, quae volo, perveniam, ea tantum, ut dixi, notabo et perpendam, quae in hunc finem olim divina revelatio Μose docuit. Diximus iam supra Cap. s. quod, postquam Hebraei Egypto
exiverunt, nullo alterius nationis jure amplius tenebantur, sed iis ad libitum nova jura instituere, et quas volebant terras occupare, licebat. Nam postquam ab intoleranda AEgyptiorum oppressione liberati, et nulli mortalium ullo pacto addicti erant, jus suum naturale ad omnia quae possent iterum adepti sunt, et unusquisque de integro deliberare poterat, num id retinere, an vero eodem cedere, idque in alium transferre volebat. Igitur in hoc statu naturali constituti, ex consilio Osis, cui omnes maximam fidem habebant, suum jus in
neminem mortalium, sed tantum in Deum transserre deliberaverunt; nec diu cunctati, Omnes aeque uno clamore promiserunt, Deo ad omnia ejus mandata absolute obtemperare, nec aliud jus agnoscere,
nisi quod ipse revelatione prophetica ut jus statueret. Atque haec promissio, sive juris in Deum transtatio, eodem modo facta est, ac in communi societate supra concepimus fieri, quando homines jure suo naturali cedere deliberant. Expresse enim pacto vide Exod. cap. q. s. . et iuramento jure suo naturali libere, non autem vi
Apud Curtium sic legitur majestatem enim imperii Distis, etc.
593쪽
Theologicο- Politici Cap. XVII. 69
coacti neque minis territi, cesserunt, et ' in Deum transtulerunt. Deinde, ut pactum ratum fixumque esset et absque fraudis suspicione, mihi Deus cum ipsis pepigit, nisi postquam experti sunt ejus admirandam potentiam, qua sola servati fuerant, et qua sola in posterum servari poterant vide Exod. cap. 9. s. s. . Nam hoc ipso, quod se sola Dei potentia servari posse crediderunt, Omnem suam
naturalem potentiam se conservandi, quam ex se habere antea forte putaverant, in Deum transtulerunt, et consequenter omne suum ius.
Imperium ergo Hebraeorum Deus solus tenuit, quodque adeo solum ex vi pacti Regnum Dei jure vocabatur, et Deus jure etiam ex Hebraeorum; et consequenter hujus imperii hostes, hostes Dei, et cives, qui id usurpare vellent, rei laesae divinae, estatis, et jura denique imperii jura et mandata Dei. Quare in hoc imperio Ius Civile et Religio, quae, ut ostendimus, in sola obedientia erga Deum consistit, unum et idem erant. Videlicet Religionis dogmata non documenta, sed jura et mandata erant, pietas justitia, impietas crimen et iniustitia aestimabatur. Qui a Religione deficiebat, civis esse desinebat, et e sol hostis habebatur; et qui pro Religione moriebatur, pro Patria mori reputabatur, et absolute Ius Civile et Religio nullo prorsus discrimine habebantur. Et hac de causa hoc imperium Theocratia vocari potuit quandoquidem ejus cives nullo jure nisi
a Deo revelato tenebantur. Verumenimvero haec omnia opinione magis, quam re constabant; nam Hebraei reveracius imperii absolute retinuerunt, ut ex jam dicendis constabit nempe ex modo et ratione, qua hoc imperium administrabatur, et quam hic explicare constitui. Quandoquidem Hebraei suum jus in nullum alium transtulerunt, sed omnes aeque ut in Democratia suo jure cesserunt, unoque reclamaverunt, quicquid Deus loquetur nullo expressis mediatore faciemus, hinc sequitur, omnes ab hoc pacto aequales prorsus mansisse, jusque Deum consulendi, legesque accipiendi et interpretandi, omnibus aequale fuisse, et absolute omnem imperii administrationem omnes aeque tenuisse. mac ergo de causa omnes seque prima vice Deum
omissum est obiectum ut supra pag. 563. ann.
594쪽
s7 Tractatus adiverunt, ut quae imperare vellet audirent; sed in hac prima salutatione adeo perterriti fuerunt, et Deum loquentem adeo attoniti audiverunt, ut supremum sibi tempus adesse putaverint. Pleni igitur metumosen de novo sic adeunt ecce Deum in igne loquentem aviae rimus, nec causa est cur mori elimus hic certe ingens .m nos rabit; fl iterum nobis ox Dei audienda est, certe moriemur. Tu igitur adi ex audi omnia Dei nostri acta, et tu non Deus nobis D eris Ad omne, quod Deus tibi is esur, obediemus idque exequemur. His clare primum pactum aboleverunt, suumque ius Deum consulandi eiusque edicta interpretandi in osen absolute transtulerunt: Non enim hic, ut antea, ad omnia quae Deus ipsis, sed quae Deus Mosi loqueretur, obedire promiserunt vide Dem. cap. s. post Decalog. et cap. 8. s. Is, 6.).moses ergo solus legum divinarum lator et interpres mansit, e consequenter etiam supremus Iudex, quem nemo judicare poterat, et qui solus apud Hebraeos vicem Dei, hoc est supremam majestatem habuit quandoquidem solus ius habebat Deum consulendi, et populo divina responsa dandi, ipsumque ad ea exequenda cogendi solus, inquam; nam si quis, viventemose, nomine Dei praedicare aliquid volebat, quamvis verus Propheta esset, reus tamen erat, et supremi juris usurpator vide Numer cap. D. La8. Et hic notandum, quod, etsi Mosen populus elegerit, successorem tamen loco Mosis eligere iure non potuit Nam simul ac jus suum Deum consulendi inmose transtulerunt, et absolute promiserunt ipsum loco divini oraculi habere, omne jus plane amiserunt, et, quem Μosea succetarem eligeret, tanquam a Deo electum admittere debebant. Quod si talem elegisset, qui ut ipse totam imperii administrationem haberet, nempe ius Deum in suo tentorio solus consulendi, et consequenter authoritatem leges instituendi et abrogandi, de bello et pace decernendi, legatos mittendi, judices constituendi, successorem eligendi, et absolute summae potestatis omnia ossicia administrandi, imperium meremonarchicum fuisset, nec ulla alia esset differentia, nisi quod communiter monarchicum imperium ex Dei decreto, ipsi etiam Μonarchae occulto, Hebrae in autem
595쪽
Theologico - Politici Cap. XVII. 71
Dei deeret Monarchae tantum revelato certa ratione regatur, Vel
regi debuerit. Quae quidem differentia onarchae dominium et jus in omnes non minuit, sed contra auget. Caeterum, quod ad popuIum utriusque imperii, aeque uterque subjectus est, et ignarus divini decreti. Nam uterque ab oremonarchae pendet, et, quid fas elaseque sit, ab eo solo intelligit nec propterea, quod populus credit, Μonarcham nihil nisi ex Dei decreto ipsi revelato imperare, eidem minus, sed contra magis revera subjectus est. At Μοses nullum talem succetarem elegit, sed imperium ita administrandum succetaribus reliquit, ut nec Populare, nec ristocraticum, nec Μonarchicum, sed Theocraticum vocari potuerit. Nam jus leges interpretandi, et Dei responsa communicandi, penes unum, et jus et potestas imperium administrandi secundum leges jam explicatas, et jam communicata responsa, penes alium erat. Qua de re videmum cap. 7. s. I. Et, ut haec melius intelligantur, administrationem totius imperii ordine exponam. Primo jussus est populus domum aedificare, quae quasi Dei, hoc est supremae illius imperii aiestatis, aula esset. tque haec non sumtibus unius, sed totius populi aedificanda fuit, ut domus, ubi Deus consulendus erat, communis esset juris. Regiae huius divinae aulici et administratores Levitae eiecti sunt horum autem supremus, et quasi a Rege Deo secundus, electus est Aharon stater Osis, in cujus locum ejus filii legitime succedebant. Hic ergo, ut Deo proximus, summus legum divinarum interpres erat, et
qui populo divini oraculi responsa dabat, et qui denique pro populo Deo supplicabat. Quod si cum hi jus eadem imperandi haberet,
nihil restabat, ut absolutus esset monarcha sed eo privatus erat, et absolute tota tribus Levi communi imperio ita destituta fuit, ut nequidem partem cum reliquis tribubus habuerit, quam jure possideret, unde saltem vivere posset; sed ut a reliquo populo aleretur, instituit, at ita, ut semper maximo honore a communi plebe haberetur, utpote
sola Deo dicata. Deinde, milita ex reliquis duodecim tribubus o mata jussi sunt Canahanitarum imperium invadere, idque in duodecim partes dividere, et tribubus per sortes distribuere, in h0 mini-
596쪽
s et Tractatus sterium electi sunt duodecim principes, ex unaquaque tribu unus, quibus, simul cum Osua et summo pontifice Eleazaro, jus datum est, terras in aequales duodecim partes dividere, et per sortes distribuere. ilitiae autem summus imperator Iosua electus est, qui solus in rebus novis jus habebat Deum consulendi; at non, ut Moses, solus in suo tentorio, vel in tabemaculo, sed per summum Pontificem, cui scii responsa Dei dabantur deinde Dei mandata per pontificem communicata statuendi, et populum ad ea cogendi media ad eadem exequenda excogitandi et adhibendi ex militia quot velit et quos velit eligendi legatos suo nomine mittendi et absolute omne jus belli a solo ejus decreto pendebat. In eius autem locum nemo legitime succedebat, nec ab aliquo nisi a Deo immediate eligebatur, idque cogente universi popuIi necessitate alias omnia belli et pacisa principibus Tribuum administrabantur, ut mox ostendam. Denique omnes ab anno vigesimo aetatis usque ad sexagesimum arma ad militandum capere iussit, et ex solo populo exercitus formare, qui non in fidem imperatoris, nec summi pontisicis, sed Religionis sive Dei jurabant; qui adeo exercitus, sive ordines Dei vocabantur et Deus contra apud Hebraeos Deus exercituum; et hac de causa arca foederis in magnis praeliis, a quorum discrimine totius populi vel victoria vel clades pendebat, in medio exercitu ibat, ut populus, Regem suum quasi praesentem videns, extremis viribus pugnaret. Ex his aΜose succetaribus mandatis facile colligimus, ipsum administratores, non autem dominatores imperii elegisse. Nam nemini us dedit, Deum solus et ubi vellet consulendi et consequenter nemini auctoritatem dedit, quam ipse habebat Ieges statuendi et abrogandi, de bello et pace discernendi, administratores tam templi quam civitatum eligendi; quae omnia summi imperii tenentis ossicia sunt. Summus enim Pontifex ius quidem habebat leges interpretandi, et responsa Dei dandi,
at non ut Moses, quandocunque volebat, sed tantum ab imperatore vel summo concilio vel similibus rogatus et contra summus exercitus Imperator et concilia, Deum quando volebant consulere, poterant,
at non nisi a summo Pontifice Dei responsa accipere. Quare Dei dicta in ore Pontificis non decreta, ut in remosis, sed tantum responsa erant a Josua autem et conciliis accepta, tum demum vim
597쪽
Theologico - Politici Cap. XVII. 73
mandati et decreti habebant. Deinde hic summus Pontifex, qui Dei responsa a Deo accipiebat, militiam non habebat, nec imperium jure possidebat et contra, qui terras jure possidebant, leges statuere iure
non poterant. Summus deinde Pontifex, tam Maron quam filius ejus Eleazarus, uterque mos quidem electus ruit, mortuo autem
Μose nemo jus eligendi pontificem habuit, sed filius patri legitime
succedebat. Imperator exercitus mos etiam electus fuit, et non ex jure summi Pontifieis, sed juremosis ipsi dato, personam Imperatoris induit et ideo mortuo Iosua pontifex neminem ejus loco elegit, nec principes de novo Imperatore Deum consuluerunt, sed unusi quisque in militiam suae tribus, et omnes simul in universam militiam jus Josuae retinuerunt. Et videtur non opus fuisse summo Imperatore, nisi quando conjunctis viribus contra communem hostem pugnare debebant; quod quidem maxime locum habuit tempore Iosuete, quo
locum fixum nondum omnes habebant, et omnia communis uris erant; at postquam omnes tribus terras jure belli possessas, et quas adhuc possidere in mandatis erat, inter se diviserunt, nec amplius omnia omnium erant, eo ipso ratio communis imperatoris cessavit, quandoquidem tribus diversae non tam concives quam confoederatae
ab ea divisione reputari debuerunt. Respectu Dei et Religionis concives quidem aestimari debuerunt; at respectu uris, quod una in aliam habebat, non nisi confoederatae eodem fere modo si templum commune demas ac Praepotentes Confoederati Belgarum ordines. Nam divisio rei communis in partes nihil aliud est, quam quod unusquisque suam partem solus jam possideat, et reliqui jure quod in illam partem habebant, cedant. Hac igitur de causamose Principes tribuum elegit, ut post divisum imperium unusquisque curam suae partis haberet nempe Deum per summum Pontificem de rebus suae tribus consulendi, suae militiae imperandi, urbes condendi et muniendi, judices in unaquaque urbe constituendi, hostem sui singularis imperii invadendi et absolute omnia belli et pacis administrandi. Nec alium judicem praeter Deum noscere tenebatur ' ei quem Deus prophetam expresse misisset; alias si a Deo desecisset,
598쪽
s Tractatus reliquae tribus ipsum non tanquam subditum Iudieare, sed tanquam hostem, qui fidem contractus solverat, invadere debebant. Quorum exempla in Scriptura habemus. ortu enim Josua filii Israelis, non
summus novus Imperator, Deum consuluerunt intellecto autem,
quod tribus Iudae omnium prima hostem suum invadere dehebar, ipsa solo cum Simeone contrahit, ut junctis viribus utriusque hostem
invaderent in quo contractu reliquae tribus non fuerunt comprehensae vide Iudic. cap. I. s. I, 2, 3. , sed unaquaeque separatim ut in praedicto cap. narratur bellum contra suum hostem gerit, et quem vult in ditionem et fidem accipit, etsi in mandatis esset, nulli ulla pacti conditione parcere, sed omnes exterminare; Propter quod peccatum reprehenduntur quidem, a nemine autem in judicium vocantur. Nec erat quod propterea bella contra invicem movere inciperent, et rebus alterius alii se immiscerent contra Benjaminitas, qui resiquos offenderant, et pacis vinculum ita solverant, ut nullus ex confoederatis secure apud ipsos hospitium habere posset, hostiliter invadunt,
et, ter proelio commissis, tandem victores, Omnes nocentes et innocentes jure belli aeque trucidant, quod postea sera poenitentia lamentati sunt. His exemplis, quae de iure uniuscujusque tribus modo diximus, plane confirmantur. t forsan aliquis rogabit, quisnam successbrem principis cujusque tribus eligebat; verum de hac re nihil certi ex ipsa Scriptura possum colligere hoc tamen conjicio, quod, quandin quidem unaquaeque tribus in familias erat divisa, quarum capita ex senioribus familiae eligebantur, ex his qui senior erat, loco principis jure succedebat. Ex Senioribus nimiose septuaginta coadjutores, qui cum ipso supremum concilium formabant, elegit; qui post mortem Josuae imperii administrationem habuerunt, Senes in Scriptura vocantur; et denique apud Hebraeos nihil frequentius, quam per Senes judices intelligere, quod omnibus notum existimo. Sed ad nostrum propositum parum refert hoc certo scire lassicit quod ostenderim, neminem post mortem Osis omnia summi imperatoris o cia habuisse: nam, quandoquidem omnia non ab unius viri, neque unius concilii, neque populi decreto pendebant, sed quaedam ab una tribu, alia a reliquis aequali utriusque jure administrabantur, sequitur
599쪽
Τheologico - politici Cap. XVII. 7s
evidentissime, imperium ab obitumosis neque monarchicum neque aristocraticum neque populare mansisse, sed, ut diximus, Theocraticum. I. quia imperii domus regia templum erat, et sola ejus
ratione, ut ostendimus, omnes tribus concives erant. II. quia omnes
cives in fidem Dei supremi sui iudicis jurare debebant, cui soli in
omnibus absolute obedire promiserant. Et denique quia summus omnium imperator, quando eo opus erat, a nemine nisi a sola Deo eligebatur. Quod Moses nomine Dei populo expresse praedicit Deuter. cap. 8. ' vers. s. et re ipsa electio ideonis, Samsonis, et Samuelis testatur; quare non dubitandum, quin reliqui fideles duces simili etiam modo electi fuerint, etsi id ex eorum historia non constet. His positis, tempus est ut videamus, quantum haec ratio imperii constituendi animos moderari poterat, et tam eos qui regebant quam qui regebantur ita continere, ut neque hi rebelles, neque illi Tyranni fierent.
Qui imperium administrant, vel qui id tenent, quicquid facinoris committunt, id semper specie juris adumbrare, et populo id a se honeste factum persuadere student; quod facile etiam obtinent, quando tota juris interpretatio ab iis solis pendet. Nam non dubium est,
quin eo ipso maximam ad omnia quae volunt, et eorum appetitus suadet, libertatem sumant, et contra magnam iisdem adimi, si ius leges interpretandi apud alium sit, et simul si vera earundem interpretatio omnibus ita pateat, ut nemo de eadem dubitare possit. Ex quo manifestum fit, magnam Hebraeorum principibus causam facinorum sublatam fuisse eo, quod jus omne leges interpretandi Levitis datum fuerit vide Deuteron. cap. I. vers. s. , qui nullam imperii administrationem nec partem cum caeteris habebant, et quorum tota fortuna et honor a vera legum interpretatione pendebat. Deinde, quod universus populus jussus est ungulis septem annis certo in Ioeo congregari, ubi a Pontifice leges edoceretur, et praeterea ut unusquisque solus continuo, et summa cum attentione, librum Legis legeret et perlegeret vide Deuteron. cap. 31. vers. . etc. et cap. 6. vers. 7.). Principes igitur maxime sui saltem caula, curare debebant,
600쪽
s76 Tractatus ut omnia secundum leges praescriptas, et omnibus satis perspectas, administrarent, si a populo maximo honore coli volebant, qui tum eos utpote Dei imperii ministros et vicem Dei gerentes veneraretur; alias summum subditorum odium, quale Theologicum esse solet, fugere non poterant. Ad haec, nempe ad e natam Principum libidinem coercendam, aliud permagni momenti accessit; videlicet quod militia ex omnibus civibus nullo a vigesimo usque ad sexagesimum aetatis annum excepto formabatur, et quod Principes nullum extraneum militem mercede conducere poterant. Hoc, inquam, e
magni fuit momenti; nam certum est, Principes sola militia, cui stipendia solvunt, populum opprimere posse. Deinde, eos nihil magis timere quam libertatem militum concivium, quorum virtute, labore, et magno sui sanguinis impendio, imperii libertas et gloria parta est. Ideo Alexander, cum secundo contra Darium dimicandum erat, audito Parmenionis consilio, non ipsum qui consilium dedit, sed Polyperconta, qui cum eodem stabat, increpuit. Nam, ut ait Curtius lib. 4 S. 3. ' Parmenionem, nuper acrius quam vellet increpitum, rursus castigare non sustinuit nec acedonum libertatem, quam maxime, ut iam diximus, timebat, opprimere potuit, nisi postquam numerum militum ex captivis longe supra Μacedonas auxit tum enim animo suo impotenti, et diu civium optimorum libertate coεrcito morem gerere potuit. Si haec itaque militum concivium libertas humani imperii principes, qui soli totam laudem victoriarum usurpare solent, retinet, multo magis Hebraeorum Principes coercere debuit, quorum milites non pro Principis, sed pro Dei gloria pugnabant, et solo
De responso accepto proelium committebant.
Accessit deinde, quod omnes Hebraeorum Principes solo eligionis vinculo associati erant quare, si aliquis ab eadem defecisset, jusque divinum uniuscujusque violare incepisset, eo hostis a reliquis haberi potuerat, et jure opprimi. Accessit III. timor novi alicujus Prophetae modo enim probata vitae aliquis receptis quibusdam gnis ostenderet, se Prophetam esse, eo ipso jus summum imperandi habebat, nempe, sicut Μoses, Dei