Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii 5. Pont. Max. iussu editus. Romae in aedibus Populi Romani, apud Paulum Manutium, 1566. 8, 650, 38 p

발행: 1566년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

o CATECHISMVS eandem vocem usurpauit. Interdum quoque Ecclesia nomine eius praesides, ac Pastores gnificantur: M xxh- Si te non audierit, inquit Christus, die Ecclesiae; quo in loco praepositi Ecclesiae designantur: ed lotus etiam,in quem populus siue ad concionem, seue alicuius rei sacris causa conuenit, pcclesia appellatur. Praecipue vero in hoc articulo Ecclesia bon rum simul, ct malorum multitudinem, nec praesides solum, sed eos etiam, qui parere debent ,mgnificat. Ecclesiae ea i Aperiendae autem sunt fidelibus huius Ecclesiae priet, , & proprietates, ex quibus licebit agnostere, quan-Praerogati- to beneficio a Deo aflecti sint, quibus contig ' vis tu mit in ea nasci, atque educari. Prima igitur pr Dpyς φ ς pristas in Dmbolo Patrum desicribitur, ut una και sit: Una enim , inquit, est columba mea, una esss eciosa mea. Vocatur autem una tanta hominum multitudo, quae tam longe, lateque diffusa est ob eas causas, quae ab . Onolo ad Ephesios scriptae sunt: unum enim dominum, unam fidem, unum Cant. 6. baptisma tantum esse praedicat: Unus est etiam eius Ad Eph. . rector, ac gubernator, inuisibilis quidem Christus, 64 kth quem aeternus pater dedit caput super omnem Ecclς sam, quae est corpus eius . Visibilis autem is , qui Romanam cathedram, Petri apostolorum Principis legitimus successor, tenet: de quo fuit illa omni- um patrum ratio, et ententia consientiens, hoc uisibile caput ad unitatem Ecclesiae constituendam,

. conseruandam necessarium fuisse . quod praeclareo uidie

122쪽

te connituto, schismatis tollatur occasio.-ad Da 3

anasium: Facessat inuidia: omani culminis recedat ambitio: cumsuccessore piscatoris,oe discipulo crueis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, beatitudini tuae, ides Cathedra Petri,

communione consiocior super illam petram aedificatam Ecclesiam sicio. u icumque extra hanc domum agnum comederit, profanus es: Si quis in i , i

arca Noe non fuerit,peribit regnante diluvio. quod in lainge antea ab Irenaeoprobatur, O CVriano, s . Cypri qui de unitate Ecclesiae loquens ait. Loquitur Do- ημε 'minus ad Petrum: Ego Petre dico tibi, quia tu es Petrus, Osuper hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Super unum Mimat Ecclesiam: O quamnis apostolis omnibus, post resurrectionem suam, Parem potestatem tribuat, et dicat: sicut misit me

pater, et ego mitto uos: accipitestiritum sanctum Gramen, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem

Originem, as uno incipientem, auctoritate sua dis suis , Oc. Optatus deinde Mileuitanus ait: Imorantiae tibi adsicribi non potest ,sicienti in urbes '- o. 'ma, Petro primo cathedram episcopalem esseco latam in quas erit omnium apostolorum caput Petrus; in quo uno cathedra unitas ab omnibus se uaretur , ne ceteri apostoli singulas sibi quil. defen dere ut iamclamaticus,etpraeuaricator efflet,qui contra singularem cathedram alteram collacaret.

Post

123쪽

II 2 CATECHISMVs Post vera Basilius sic scriptum reliquit: Petrus collocatus est in fundamento: dixit eniim ; Tu ex christus filius Dei uiui uicissim audiuit, se esse

petram. licet enim petra esset, non tamen petra erat ut Christus . nam Christus uere immobilis petra: Petrus uero propter petram. Dignitates enisi

suas Deus largitur alijs: sacerdos est, ct facit sacerdotes: petra est, cir petram faciti O qua sua sunt, largitur struis siuis . Postremo vero sanctus s.Ambrosi--mbrosius ait: Si quis obi ciat, Ecclesiam, uno' capite, O sponso Iesu Christo contentam, praeterea nullum requirere; in promptu restosio est. Vt enim Christum dominum singulorum sacramentorum non Dium auctorem ,sed intimum etiam praebitorem habemus: nam ipse est qui baptiqat, O

qui absoluit tamen is homines sacramentorum externos ministros instituit) sic Ecclesiae , quam ipse intimo stiritu regit, hominem sua potestatis vicarium, O ministrum praefecit. nam cum uisibitis Ecclesia, uisibili capite egeat: ita Saluator no-ser Petrum uniuersi fidelium generis caput pastorem conflituit, cum illi oues suas pascendas uerbis amplissimis commendauit, ut qui ei successset, eandem plane totius Ecclesiae regenda, O gubernandae potestatem habere uoluerit. Vnus praeterea , idemque est spiritus , inquit Apostolus ad . dcv- Corinthios, qui fidelibus gratiam, perinde atque

anima corporeis membris uitam, impertitur. Ad A4 Ppb. 4. quam unitatem struandam cum Ephesos hortaretur

124쪽

A IIIm retur, inquit: Solliciti struare unitatem ob istie

i s Christianae fidei

θ μramctum. Altera proprietas Ecclesitie es, ut sitis sancta: quoda Principe apostolorum accepimus eo a.Peta loco: Vos autem genus electum, gens sancta ..Apa ti pellatur autem sancta, quod Deo consecrata, des ' cataquesit .sic enim cetera huiusicemodi, quamqua, corporea sint , sancta uocari constueuerunt, cum di i i. f ino cμltui addicta, et dedicata sunt. cuius generis Iunt in lege ueteri uasa, uelis, oe altaria: in qua 3 primogeniti quoque qui Deo altissimi dedicabatur, ii sunt appellati. Nec mirum cuiquam uide His debet, Ecclesiam dici ant Iam, tametsi multos pecii catores continet. san uenim uocantur fideles, aut

8 pu Dei efecti sunt , qui uese, fide, O baptia

s Imatefusicepto, Comico ecrarunt: quamquam' ω mminis ossvndunt, O ,-polliciti sunt, non

ι praestant.

125쪽

prae fiant. quemadmodum etiam , qui artem aliquam profitentur, etsi artis praecepta non feruent ,

nomen tamen artificum retinent. Quare D. Tau-

.ad Cor. Ius Corinthios sanctificatos , O sanctos appellat: in quibus nonnullos fuisse persticuum est, quos , ut carnales, O grauioribus etiam nominibus acriter obiurgat. Sancta etiam dicenda es, quod ueluti/ corpus cum sancto capite Christo domino, totius sanctitatis fonte, coniungitur, a quo liritus sancti charismata,.diuinae bonitatis diuitiae diffundui με Augusti tur . Praeclare sanctus Augustinus interpretans uerba illa prophetae, Cusodι animam meam, quoniam sanctus sum ; Audeat, inquit , ct corpus christi , audeat O unus ille homo, clamans asini bus terra cum capite suo, o sub capite sivo dicere , - sanctus sum: accepit enim gratiam sanctitatis,gratiam baptimi, O remit ionis peccatorum. Ac paulopost: Si Christiani omnes, O fideles , in Christo baptizati, ipsum induerunt, cui Apostolus di ad sal. 3. cit: Quotquot in Christo baptietati estis, Christum induistis: si membra sunt facti corporis eius , et dicunt siesanctos non η , capiti ipsi faciunt iniuriam , cuius membra sanctasunt . iaccedit etiam, quod sola Ecclesia legitimum sacrific3 cultum, o alutarem habet sacramentorum usum s per quae, tamquam sicacia diuinaegratiae infir umeta, Deus ueram sanctitatem licit; ita ut, quicumque uere sancti sunt , extra hanc Ecclesiam esse non possint. Pa . tet igitur, Ecclesiam sesanctam, acsanctam quidem

126쪽

AD P cI OCHO S. II sdem; quoniam corpus en Cbrini, a quo sanctificatur , cuiusque sanguine abluitur. Tertia propri tas Ecclesiae ea est, ut Catholica , nempe uniuersatis , uocetur: quae appellatio uere illi tributa est quoniam, ut testatur sanctus Augustinus , AD- Augustitis ortu usique ad occasum unius fidei splendore dis '' 'funditur. Neque enim , ut in humanis rebus

aut haereticorum conuentibus , unius tantum regni terminis, aut uno hominum genere Ecclesia definita es: uerum omnes homines , siue illi tam

bari sint , siue Scytbae ,siue strui, siue liberi , emasculi, siue feminae, charitatis sinu complectitur . Quare scriptum est: Redemisti nos Deo in Moesi s. sanguine tuo ex omni tribu, O lingua, coe populo , O natione, O fecisti nos Deo nostro regnum. De Ecclesia dicit Dauidi Postula a me , Psu dabo tibi gentes bereditatem tuam , repo sessionem tua terminos terra. Item: Memor ero Raab, Pal. 8LO Babylonis mentium me. Homo natus est in ea. Praeterea omnes fideles, qui ab Mam in hunc usque di fuerat, quiue futuri sunt, quam-dis mundus extabit , ueram fidem profitentes, ad eandem Ecclesiam pertinent, quaesuperfundamen Α, sόεto apostolorum fundata est, ae prophetarum, qui 'omnes in illo lapide angulari Christo, qui fecit utraque unum, O pacem iis, qui prope iis, qui

longe , annuntiauit, constituti sunt, et fundati. Vniuersalis etiam ob eam causam dicitur , quod omnes , qui salutem aeternam consequi cupiunt ,

i ij eam

127쪽

it 6 CATECHISMUS

eanni tenere ,'amplecti deueant , non secus ac qui arcam, ne diluuio perirent, ingressunt. : EcclesiM Haec igitur ueluti certi sima regula tradenda est, '. i gnosce qua uera , ct falsa Ecclesia iudicetur :sed ex ori d Vrpissim ne etivim, quam reuelata gratia ab apostolis ducit, ' U- Ecclesiis ueritatem agnoscimus: siquidem ei ' Lirina ueritas est, non recens, neque nunc primum orta, sed ab apostolis iam olim tradita,et in omnem orbem terrarum disseminata ex quo fit, utinems

dubitare post, impias haereticorum uoces longe a uerae Ecclesiis fide abesse, cum doctrinis Ecclesiiae, quae ab apostolis ad hanc diem praedicata est,aduer-. sentur. Quare, ut Vmnes intelligerent, quaenam

esset Ecclesia catholica, Patres in Ombolo illud dia

sinitus addiderunt , APOSTOLICAM. Etenim

stiritus sanctus , qui Ecclesis praesidet, eam non per aliud genus ministrorum, quam per apostoliacum , gubernat. QIi spiritus primum quidem apostolis tributus est, deinde uerosumma Dei benignitate semper in Ecclesia mansit. Sed quemamodum haec una Ecclesia errare non potest in fidei, ac morum disciplina tradenda, cum a stiritu sancto gubernetur: ita ceteras omnes, quae sibi Ecclesiae nomen arrogant , ut quae Diaboli liritu ducantur, in doctrinae, oe morum perniciosi simis erroribus uersari necesse est. Sed quoniam magmam uim habent figurae ueteris testamenti ad excitandos fidelium

animos, reuocandamque rerum pulcherrimarum

128쪽

AD P a I OC ΗΩ S irru sunt; illam quoque doctrinae partem, quae magnas utilitates habet, Parochi non praetermittent. In his autem illustrem significationem habet arca Me: quae ob eam rem tantum diuino iussu constructa est, ut nullus dubitandi locus relinquatur, quin

Ecclesiam ipsam significem, quam Deus sic constituit ,ut, quicumque per baptismum illam ingrederentur, ab omni mortis aeternae periculo tuti esse possent; qui uero extra illam essent, quemadmodum i s euenit, qui in arcam recepti non seunt, suis stel ribus obruerentur. Alia figura est, magna illa e uitas Hierusalem, cuius nomine scripturae sepius

sanctam Ecclesiam significant. Nimirum in illa J-lam offerre Deo facrificia licebat : quia insola etiam

Dei Ecclesia, neque extra eam inquam, uerus cuiatus , uerumque sacrificium reperitur, quod Deo placere ullo modo possit. Iam, illud etiam extremo i eo de Ecclesia docendum erit, quanam ratione nos credere Ecclesiam,ad articulos dicti pertineat. nam

etsi quiuis ratione, et sensibus percipit, Ecclesiam, idest hominum conuentum in terris esse, qui christo

domino addicti, σ confiecrati sunt, neque ad eam rem animo concipiendam fide opus esse uideatur ;cum nec Iudo, nec Turcae quidem de eo dubitentrtamen illa wBeria, quae in sancta Dei Ecclesia contineripartim declaratum est, partim in sacrame to ordinis explicabitur, mens fide tantummodo itilustrata, non ullis rationibus conuicta, intelligere potest. Cum igitur hic articulus non minus , quam

i i ii ceteri

129쪽

xig CATECHISMVs ceteri, intelligentia nostra facultatem, O uiressis

' peret; iure optimo cofitemur, nos Ecclesius ortum , munera, O dignitatem non humana ratione cognoscere, sed fidei oculis intueri. Veque enim homines huius Ecclesiae auctores fuerunt ,sed Deus ipse immortalis, qui eamsuperfirmissimam petram 'seras. aedificauit, teste Propheta: Ipse fundauit eam altis mus: quam ob causam hereditas Dei, O Dei populus appellatur. 23 ec potestas, quam accepit, humana est, sed diuino munere tributa. Quare quemadmodum naturae uiribus comparari non potest: ita etiam fide solum intelligimus, in Ecclesiis claues regni caelorum esse, eique potestatem peccata remittendi, excommunicandi, uerumque Chri-A4Hςh-3- sti corpus consiecrandi traditam: deinde ciues, qui in ea morantur, non habere hic ciuitatem permanentem , sed futuram inquirere. Vnam igitur Ecelesiam sanctam, O catholicam esse , necessarieredendum est . tres enim Trinitatis personas .Patrem , O Filium, O Spiritum sanctum, ita credimus , ut in eis fidem nostram collocemus. Nunc autem, mutata dicendi forma, sanctam, O non, in sanctam Ecclesiam, credere profitemur; ut, bacetiam diuersa loquendi ratione, Deus omnium esse ctor a creatis rebus distinguatur, praeclaraque illa omnia, quae in Ecclesiam collatasunt, beneficia , diuina bonitati accepta referamus. SANCTOR v Μ COM M UNION E M . Cuna

sanctas Ioannes euangelista de diuinis osteri sad. fideles

130쪽

AD PA OCHO S. 119 fideles sicriberet, cur eos in illis erudiret, hanc rationem attulit: Vt O uos, inquit, societatem habeatis nobisium , Osiocietas nostra sit cum patre , O cum filio eius Iesu Christo. Haec societas in communione sanctorum sita est, de qua in hoc articulo

sermo habetur . utinam uero in eo explicando ecclesiarum praesides, Pauli, oe aliorum apostolorum diligentiam imitarentur . est enim non solum qumdam seuperioris artiouli interpretatio, doctrinaque tiberrimorum fructuum ,sed etiam, quis usus my- seriorum esse debeat, quae Ρmbolo continentur, declarat . omnia enim eius rei causa peruestiganda sunt, ac percipienda , ut in banc tam amplam, in beatam societatem sanctorum admittamur, admissique constantismeper βμeremus, cum gagdiogratias agentes Deo patri, qui dignos nos fecit in parate ortis sanctorum in lumine. In primis igitur Ddeles Ocrnes fiunt, hunc articulum esse illius, qui de una sancta Ecclesia catbolica antea positus est , ueluti explicationem qua dam. unitas enim stiritus , a quo illa regitur, efficit, ut, quidquid in eam collatum est, commune sit. omnium enim acramentorum fructus ad uniuersios Deles pertinet: quibus

Isacramentis, ueluti sacris uinculis, Chrino comnectuntur, O copulantur, oe motae omnium baptiymo, quo, tamquam ianua, in Ecclesiam i gredimur . Hac autem sanctorum communione, μcramentorum communionem intelligi debere, P

tres in θmbolo significant illis uerbis: Confiteor I iiii unum

SEARCH

MENU NAVIGATION